Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/319

Da Wikisource.

quid actum lege xii tabularum? 577

in plebe «quaesiti», quorum parentes iure naturali, ut cetera vitae, ita et matrimonia agitabant1, hoc est agitabant solo animo coniugali et custodia. Et sic, ut inter optimos, qui omnia civilis vitae agitabant ex iure optimo, «nuptiae» erant dictae a «nubendi», seu velandi caput virginis novae nuptae, solemnitate, ita matrimonium plebeiorum erat dictum a «matre», quae tantum natura certa erat.

Romana historia illustratur.

[14] His sic enarratis, datur intelligere quod mihi diu ingenium misere torserat: quid illud sit, quod, apud Livium, patres, in eo certamine trecentis, et plus eo, post Urbem conditam annis, plebi obiiciant: plebeios «more ferarum» agitare connubia. Quia solo concubitu, sive cohabitatione, sive custodia, et animo coniugali agitabant, ut ferae, quibus etiam animum rudes homines tribuebant. Cuius opinionis vestigium in illa locutione apud iurisconsultos permansit, quum defíniunt quando ferae «animum revertendi amisisse» aut adhuc «habere» dicantur2.

«Concubina» quae proprie?

[15] Ex quo concubitu plebeia «concubina» dicta est, quae etiam «pro-uxore», quae patricia «uxor» dicebatur; ut «maritus» plebeius, qui «vir» dicebatur patricius3.

Prava gentium sapientia.

[16] Tam prava super hac re erat gentium sapientia, eadem numero qua heroem aestimabant qualis ab Homero fictus Achilles est:

Impiger, iracundus, inexorabilis, acer,
Iura neget sibi nata, nihil non arroget armis.

  1. Hoc libro, parte II, cap. XXI, § «Nam ut legem» [32] et cap. XXII, § «Ex ea libertatis» [» 4 l(2) Institut., II, 1 (De rerum divisione), § 15 («Pavonum»).
  2. Hoc libro, parte II, cap. XXI, § «Ita, clientelis» [60].
  3. Hor., Ad Pisones, 121-2 [Ed.].