Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
330 | pars posterior - caput iv |
nata commercia, per quae, tanquam per rivos ex altero fonte — libertate — humanitas derivata. Unde videmus civitates commerciis celebratas humanissimas esse: a commerciis remotas, feriores.
Libertatis partes duae: dominium et tutela — Tres legum et
rerumpublicarum fontes primi.
[5] Huius naturalis libertatis partes duae sunt, quae ab ea, tanquam a suo trunco, diramantur: dominium et tutela. Nam qui liber est, saltem suae libertatis est dominus; et qui ab iniuriis se tueri non potest, servus est1. Quae sunt tria iura primaria, ex quibus omnes leges omnesque respublicas ortas vidimus2, atque adeo omnis humanitas condita est.
Auctoritas naturalis.
[6] Libertas enim est, ex qua homo proprius sive suus ipsius est, quam diximus esse naturalem auctoritatem3.