Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/73

Da Wikisource.

CAPUT V

DE UNA LIBERTATIS PARTE: DOMINIO

Dominium seu proprietas.

[1j Et dominium diximus1 esse eam auctoritatis partem quae in specie «proprietas» dicta est.

Dividitur in usum et fructum — Summa rerum genera:
utenda, fruenda.

[2] Ita acceptum dominium duas item sub se partes habet: usum et fructum. Et quidem duo in natura omnino sunt rerum genera, quibus homo in hac rerum universitate dominatur: alia utenda, fruenda alia.

Natura utenda — «Utilitas» quae propria? — Natura communia
ut sunt nullius? — Quid primum in terris dominium?

[3] Natura utenda sunt quae usu ipso afferunt utilitatem, de quibus maxime proprie utilitas dicta est. Cuiusmodi sunt aer ad prospectum, aqua profluens ad2 lavandum, mare ad navigandunt, litora maris ad appellendas naves, et ob has ipsas rationes flumina publica et eorum ripae. Quae proinde usu communia omnibus in legibus romanis dicuntur, proprietate nullius: nempe proprietate quae nunc est, iam distinctis rerum soli dominiis; non de illa primaeva de qua heic loquimur. Quod dominium in rei communione recte Grotius definit «usum omnibus hominibus communem».

  1. Libro superiore, cap. XCVI.
  2. Il testo aggiunge «bibendum», espunto poi nelle postille marginali e nell’errata-corrige ms. [Ed.].