Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/28

Da Wikisource.

videre iactatos? Spedate: stulti vita semper ingrata, semper trepida est, semper is sibi dissidet secumque pugnat, semper fastidio sui laborat suique taedet ac poenitet. Nunquam ei velie ac nolle decretum est: variat cottidie iudicium vertitque in contraria; sua despicit, aliena miratur eiusque, ut Plautini Alcesimarchi: ubi est, ibi non est; ubi non est, ibi est animus; semper apud se caussam dicit et se condemnat, semper foris est, nunquam secum habitat; nova commutans loca, nova obiens munia, novam vitae rationem instituens, novas spes etiam in exitu inchoans, semper se fugit. Talibus stulti oppugnati armis, tanta vi debellati, quam amplissima et pulcherrima privantur urbe? Ea nimirum, quam non aratro designati ambiunt muri, sed «flammantia coeli moenia» circumdant; quae non mutabili Iege fundata est, sed aeterno regitur iure; in qua non municipale sacrum colitur, sed coelum, sidereum Dei Opt. Max. templum reseratur; cuius theatrum terrae patent; thermae, maria; stadia, solis viae. Eius urbis civitas nonnisi Deo sapientibusque communis est; quando eius iuris communionem, non principali beneficio, non liberis, non nave, non militia, homines, sed sapientia, consequuntur. Etenim (attendite per vestram fidem) ius, quo haec maxima civitas fundata est, divina ratio est toti mundo et partibus eius inserta, quae omnia permeans mundum continet et tuetur. Haec in Deo est, et Sapientia Divina dicitur ; a solo sapiente cognoscitur, et sapientia Humana appellatur. Quis igitur grandius et inagnificentius, quam quod dicat: Civis romanus sum, dicere potest: Mundi civis sum, nisi solus sapiens, qui de rebus superis inferisque, divinis, humanis, universis vera cogitare et disserere sciat? Quis, nisi sapiens, prò tantae civitatis cive se probare potest, qui naturae et universi legem novit ac servat? Quae res eius reipublicae iura Deo hominibusque communicat? Perfecta ratio, qua Deus cuncta operatur, sapiens cuncta intelligit. Quae res hominum cum Deo necessitudines conciliat? Veritas, quae ab unis sapientibus vestigari sinit et, ut Graecum notat nomen, circa Deum versatur. Quae res homines Dei similes facit? Virtus, qua freti Stoici, nimis superbe de