Pagina:Zibaldone di pensieri VII.djvu/347

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
338 pensieri (4400-4401-4402)

riarum libros Halicarnassi, sed compositos in Samo insula, quod ex Suida adsciscendum, ex Caria ad Olympicum conventum secum portasse, et Graecis, ut illis innotesceret, praelegisse. Eligunt ad eam recitationem Olympiadem LXXXI. viri docti, quippe aetati Herodoti egregie congruam: neque mihi refragari animus est, eoque  (4401) minus, quod pueriles Thucydidis anni Elidensem hanc Olympiadem sibi postulent. Aderat Thucydides una cum patre Oloro admodum adolescens (Suidas in ϴουκυδίδης), ἒτι παῖς ὢν, in summo Graecorum plausu recitanti, illacrymavitque, aemulatione quadam iam tum ad consimile laudis studium accensus; quo Herodotus animadverso, ad Olorum (Marcellinus, Vit. Thucydid. p. 9),ὀργᾷ ἡ φύσις τοῦ υἱοῦ σοῦ πρὸς τὰ μαθήματα, optime de puero XVedi annorum, et gloriae desiderio lacrymante. Atque hic non obliviscor secundae recitationis, Athenis Olymp. LXXXIII anno tertio institutae; quam Thucydidem auscultare potuisse, certum quidem est, sed iam virili aetate, non puerum. Erudite hoc H. Dodwellus exsecutus (Apparat. ad Annales Thucydid. p. 23)., adprobavit Ed. Corsino (Fast. Attic. T. III. p. 203. et p. 213)., sihi tamen non constanti, et eandem praelectionem in Olymp. LXXXIV coniicienti. ... Certius habetur, Athenis suos eum libros legisse in consilio, uti Hieronymus scribit, et honoratum fuisse, idque festo Panathenaeorum die anni tertii Olympiadis LXXXIII, quae elegans illustrat. Scaligeri (Ad Eusebii Chronic., p. 104). doctrina. Lo Schweighaeuser non ha a tutto questo passo alcuna sua nota. - Questa tradizione intorno ad Erodoto sembra provare almeno l’usanza che le prime prose fossero lette al popolo, e cosí edite, al modo de’ versi; o, se non altro, dee derivare dall’antico  (4402) uso di recitare o cantare in pubblico i componimenti poetici (7 ottobre 1828).

Il Wesselingio l. c. p. XXVI. In more ipsi (Herodoto) fuit (vid. lib.5, 36, l. 7. 93. et 213, l. 1. 75).