Vai al contenuto

Pagina:Zibaldone di pensieri VII.djvu/348

Da Wikisource.
(4402-4403) pensieri 339

τὸν πρῶτον λόγον, τοὺς πρώτους λόγους primores libros, et sequentes τοὺς ὄπισθε λόγους, τοὺς ὀπίσω λόγους... adpellare. - Lo Schweighaeuser ivi in nota. Nec vero in hisce locis, aut horum similibus, vocabulum λόγος ita intelligi debet, quasi singulos e novem Historiarum suarum libris singulos λόγους diceret: sed λόγος in huiusmodi locis nihil aliud nisi narrationem, vel historiam, ut nos vulgo vocamus, significat; qua ratione etiam Hecataeus, ut hoc utar, λογοποιὸς Nostro dicitur, II, 143, V. 36 et 125, id est, Historiarum scriptor; de eodemque Hecataeo loquens idem Noster VI, 137, ait, ‘Εκαταῖος ἐν τοῖσι λόγοισι, Hecataeus in suis Historiis; denique VII, 152, ubi πάντα τὸν λόγον ait, universam suam Historiam intelligit. Itaque, ubi se ait, de re quadam ἐν ἄλλῳ λόγῳ esse dicturum, non semper alium ex novem Historiarum suarum Libris intelligit, verum subinde etiam aliam eiusdem Libri partem; veluti, quae Lib. VI, c. 39, profitetur se ἐν ἄλλῳ λόγῳ expositurum, ea cap. 103 eiusdem sexti Libri exposita leguntur. Eodem modo Pausanias, lib. III, cap. 2, quum ait ‘Ηρόδοτος ἐν τῷ λόγῳ τῷ ἐς Κροῖσον, non hoc dicit, Herodotus in Libro de Croeso, sed  (4403) Herodotus in ea narratione(sive, in ea Historiarum suarum parte) quae ad Croesum spectat. Similiterque idem Pausanias, lib. V, cap. 26, p. 447 ait, Ὴρόδοτος ἐν τοῖς λόγοις, Herodotus in suis Historiis. Sed de hoc usu vocabuli λόγος vide mox ipsum Wesselingium verissime monentem. - Ciò è p. xxix. Possum adfirmare veterum neminem Λόγους Herodoti Λιβυκοὺς (citati da lui medesimo, II, 161, e da alcuni creduti diversi dalle Istorie) ad testimonium excitasse, contra ex libro quarto (delle Istorie) res Afras depromsisse plures: immo solere illum partem libri λόγον et λόγους adpellare: de nece Cimonis, patris Miltiadae, τὸν μέν ἐγὼ ἐν ἂλλῳ λόγῳ σημανέω (lib. VI, 39): dixit autem eiusdem Musae, cap. 103. Geminum illi libri primi cap. 75. - Scilicet (nota lo Schweighaueser, ib.), quam rem, lib. I,