Pensieri di varia filosofia e di bella letteratura/4401

Da Wikisource.
Pagina 4401

../4400 ../4402 IncludiIntestazione 9 gennaio 2020 100% Saggi

4400 4402

[p. 338 modifica] minus, quod pueriles Thucydidis anni Elidensem hanc Olympiadem sibi postulent. Aderat Thucydides una cum patre Oloro admodum adolescens (Suidas in ϴουκυδίδης), ἒτι παῖς ὢν, in summo Graecorum plausu recitanti, illacrymavitque, aemulatione quadam iam tum ad consimile laudis studium accensus; quo Herodotus animadverso, ad Olorum (Marcellinus, Vit. Thucydid., p. 9),ὀργᾷ ἡ φύσις τοῦ υἱοῦ σοῦ πρὸς τὰ μαθήματα, optime de puero XV annorum, et gloriae desiderio lacrymante. Atque hic non obliviscor secundae recitationis, Athenis Olymp. LXXXIII anno tertio institutae; quam Thucydidem auscultare potuisse, certum quidem est, sed iam virili aetate, non puerum. Erudite hoc H. Dodwellus exsecutus (Apparat. ad Annales Thucydid., p. 23), adprobavit Ed. Corsino (Fast. Attic., T. III. p. 203 et p. 213), sibi tamen non constanti, et eandem praelectionem in Olymp. LXXXIV coniicienti.... Certius habetur, Athenis suos eum libros legisse in consilio, uti Hieronymus scribit, et honoratum fuisse, idque festo Panathenaeorum die anni tertii Olympiadis LXXXVI, quae elegans illustrat. Scaligeri (Ad Eusebii Chronic., p. 104) doctrina. Lo Schweighaeuser non ha a tutto questo passo alcuna sua nota. - Questa tradizione intorno ad Erodoto sembra provare almeno l’usanza che le prime prose fossero lette al popolo, e cosí edite, al modo de’ versi; o, se non altro, dee derivare dall’antico