Baldus/Liber sextus decimus

Da Wikisource.
Liber sextus decimus

../Liber quintus decimus ../Liber decimus septimus IncludiIntestazione 12 luglio 2022 75% Da definire

Liber quintus decimus Liber decimus septimus

[p. 297 modifica]

LIBER SEXTUS DECIMUS

Togna caput mundi, Cipadae lampada, quam nunc
quanta sit, atque fuit quondam, vel eritque futura,
ipsa ruina docet, quam fecit circa lasagnas,
dum cantare parat, stupidasque sonare bataias,
5ecce venit, venit ecce furens: guardate, botazzi,
hinc sgombrate viam, zainae, plenique barilli.
Vestra ruina venit, bibet omnia more todeschi,
deinde fracassabit totos sdegnosa fiascos.
Nescio quid referet, vos ergo audite, brigata.
     10Plura secuturus de primis, deque secundis
causis, ecce procul tres fustas currere Cingar
viderat, et sociis digito monstraverat ante.
Non ita praecipitat coelo falconus ab alto,
cum venit apiombum, cui bracca levaverit ocam,
15qualiter ecce ruit galeottis fusta gaiardis,
qui stant ad remos, nulla religante cathena.
Intus piratae, corsari, gensque ladrona,
qui seu non credunt in Christo, sive negarunt:
— Vela — cridant, — heus, vela cito bassate, presones
20vos estis nostri, navem smontate, sonata est. —
Vix ea finierant, altra huc bastarda galaea,
altraque post illam veniunt infretta bravantes.
Hic vir magnus adest, gentis capitanus, et urget
remigeros fantes tanquam praesentia Turni.
25Non fuit in mundo quidquam crudelius unquam,
quem ladrum ladrae gentes dixere Lyronum.
Ferreus aspectu, cui barba cruore recenti

[p. 298 modifica]

semper olet carnesque hominum ceu bestia mangiat.
Tres igitur fustae veniunt demergere navem,
30et freta vorticibus retro spumantibus implent.
Baldus ad arma volat, sfodratum corripit ensem,
imbrazzatque rotam scuti, bassatque viseram.
Ipse Leonardus se Baldo firmat apressum,
stansque parecchiatus stoccum tenet atque rodellam.
35Viderat interea dispostos nauta barones,
nil timet, imo rotat timonem contra galeas,
seque parat guerrae, qua non prigolosior altra.
Chiozzotti et Schiavi, gens telis apta marinis,
arma piant, animantque alios animositer omnes,
40implent sulphureo strepitosos pulvere schioppos,
martinulosque rotant, curvas flectendo balestras.
Pars ratis ascendit gabiam, pars restat abassum,
quadruplicant forzam, Baldo praesente gaiardo.
Totaque mercantum spes Baldum cascat in unum.
45Iam venit una prior remis impulsa galaea;
circum circa fremens gyrat, tunc nauta timonem
praticus advolgit, veluti si advolgat habenam.
Vidi Franciscum de Feltro saepe Mariam,
cuius in exiguo regnat dos maxima busto,
50villanum Spagnae leviter manigiare poledrum.
Docta manus seu frena tiret, seu lenta remittat:
ille statim redenae paret, dominique volero.
Pirlat, et a testa descernit nemo culattas,
tam subito voltatur equus, tam praestus arancat.
55Non minus ingentem barcam cito nauta maneggiat,
semper habens zuffum prorae qua fusta menazzat.
En cito scioppetti scaricantur ab igne tresenti,
milleque laxantur vertones extra nosellas,
nemo sagittarum posset numerare bachettas.
60Iamque comenzarant ad nubes surgere voces,
innumeri quoniam primo piagantur asaltu.
Saxa volant, grossique trabes, pegolaeque brusatae:
artificiosus focus arma virumque squadernat.

[p. 299 modifica]

Tunc animosus aper, Baldus despiccat ab alta
65prora terribilem saltum, supraque galeam
hostibus in mediis balzat, ferrumque cruentat.
Cingar eum sequitur, magno targone copertus,
atque samitarram toto conamine vibrat.
Inde Leonardus de schena tollitur alte,
70ac super unius corsari tergora balzat,
quem, feriendo alium stocco, trabuccat in undas.
Baldus in introitu primo, velut impiger haeros,
nocchiero fustae sese provistus acostat,
pungentemque rotans stoccatam more trivellae,
75ex una banda trippas sbudellat in altram.
Corsari, magnis tunc urlis astra tocantes,
intornum Baldo largam fecere coronam,
at solitas barro furias in pectora chiamat,
se totum lassat quo maior calca videtur,
80ac ibi principiat disquistellare piastras.
Hi subito largam pavidi fecere piazzam.
Cui terit ille elmum, cui scudum, cuique celadam,
cui spezzat cufiam, spallazzum rompit, et urtat,
atque tridat carnes; nilque elmi, nilque corazzae
85stant saldae ad Baldi colpos orlanditer actos.
Testas et bustos pariter dat piscibus escam;
et quod flamma facit, Borea sofiante, canellis,
id facit et Baldus stricto praedonibus ense.
Non scampare potest qui pugnat in aequore: sive
90inveniet mortem per spadas, sive per undas.
Tantus afogatum Baldum furor incitat, ut non
sancto Francisco potuisset habere riguardum.
Non illum Cingar pigritat seguitare, nec illum
forza Leonardi: dant sorbas ambo cotoras.
95Hi tres compagni, quid sit colpire, maëstrant,
qui sint mandritti, quae puntae, qui ve roversi.
Totum sanguificant pontum, terrentque diablos.
At Lyronus adest bastardam supra galaeam,
fertque alebardam, testasque superminet omnes.
100

[p. 300 modifica]

Non vir, sed paret grossi statura pilastri.
Hic iubet ad spallas navis gyrare galeam,
dum se contra duas alias deffensitat illa.
Praestus obeditur, navem postremus asaltat;
hic ve menans vastis alebardam forzibus, uno
105truncavit fendente gravem de retro timonem.
Tunc se spazzatum iam cogitat esse paronus,
namque suo mancat frenum, redinaeque cavallo.
Ille manus taccat, navem crudelis et ipsam
iam montare parat, nec opinio fallit homazzum,
110nam, licet obiiciant chiozotti saxa, travellos,
sulphureas faculas, pegolas, rasamque fogatam,
ille valorosus, sociis seguitantibus altam
se rapit in poppam, mediosque ruinat in hostes,
quos cimigare facit sine brazzis ac sine gambis.
115Non curat schioppos, non arcus, atque balestras,
patronoque ratis colpo caput abscidit uno.
Fac, lector, contum, si quis intrando botegam,
plenam pignattis, boccalibus, atque scudellis,
incipit a circum grossam manegiare bachettam.
120O quantas facit ille scaias, facit ille menuzzos!
Sic Lyronus agit, scapolantibus undique Schiavis.
Quos taiat, strazzat, squarzat, sbudellat, amazzat.
Boccalus, qui forte uno cantone latebat,
valdeque formidans strictum de retro tenebat,
125nec scit nec maium curavit scire bataiam,
stabat ibi quacchius, spectans quid sortis acadat:
vel vincat navis, vel vincat fusta, quid inde?
Arte bufonandi victorem vincere sperat.
At quando vidit grandem montare gigantem,
130longeque testarum coelo mandare borellas,
extemplo moruit; quid agat, fantasticat amens.
Forte videt solitum schifettum stare paratum,
ire, redire cito, nautis portare vivandas.
Providus hunc pelago buttat, iuttante Giberto,
135amboque discostant sese, portante batello.

[p. 301 modifica]

     Non erat hoc tanto de casu Baldus acortus,
scilicet ut navis Lyrono praesa fuisset,
sed magis arditus provas facit ense cruentas,
atque scadenatus tanquam leo rugit et omnes
140vel penitus mortos lassat vel valde feritos.
Eius ab aspectu furibundo quisque paventat,
ac in abandonum potius buttantur in undas,
ut faciunt pisces, qui saltant extra padellam.
Hic illic taiat, hac illac pungit et urtat,
145totus mortorum sbroiatus sanguine boffat.
Possanzam sed non basto contare Lyroni:
in qua parte suas dat brognas, stygmata parent.
Sanguinolenta cadens carnes alabarda staiezat,
unde omnes fugiunt, ac post atque ante relinquunt
150pulmones, milzas, ventres, redicella, figatos.
Nil nisi sentitur clamor, fremitusque morentum,
horrendique cridi stridoribus aethera fendunt.
Altri clamabant Christum, sanctumque Nicolam,
altri cornutum Macomettum, altrique diablum.
155Non fuit auditus, postquam nascuntur orecchiae,
tam grandis rumor, strepitus, guerraeque fracassus.
Parte alla Baldus, rabiosi fluminis instar,
quod, praeceps veniens alta de rupe, marinas
findit aquas, aperitque maris vortigine schenam,
160sic per Evangelii Baldus se ventilat hostes,
donec amazavit cum Cingare, cumque Lonardo,
cotantos penitus coquantos fusta tenebat.
Plus quam barberii bacillus netta remansit.
Et iam Lyronus barzam acquistaverat omnem;
165o quantum gaudet talem fecisse guadagnum!
Dumque repentinus consurgit flatus ab austro,
totos in navim piratas scandere mandat.
Et grossum ponens alium de retro timonem,
sgombrat iter liquidum, vento spirante secundo,
170succeduntque duae cantanti voce galeae,
quas tres esse putant Lyronus et altra brigata,

[p. 302 modifica]

nam per alegrezzam mens nostra fit orba soventer.
Ergo volant, hiniantque preso unusquisque botino.
Nulla sed in Baldo gaudendi causa relicta est.
175— Heu quid — ait Cingar, — sic sic incaute gabamur?
Saepe guadagnandi nos ingordigia fallit.
Balde, vides? en navis abit, quo presa menatur? —
Baldus, id aspiciens, se signat fronte rapata,
statque tacens, nescitque loqui, parlatque nientum.
180Semet at incepit Leonardus battere pugnis:
— Ah mala sors — inquit, — nimis es contraria nobis!
Surripiuntur equi, tamque acres, tamque galanti,
quam nunquam maium terrae pars ulla creavit.
Quos nisi vel per aquas retrovabo, vel per abissum,
185iuro deos omnes, mihi met volo tradere mortem,
hanc ve coracinam nunquam spoiabo da dossum,
donec ego inveniam ladrosque, ducamque ladrorum,
quem vel amazzabo, vel ego amazzabor ab illo. —
Incagnatus erat Baldus, coleraque brasabat,
190nam seguitare ladros sese non posse videbat,
non est qui menet remos, vacuamque galeam.
Cingar ait: — Gaude, spero scattare cavallos. —
Dixit at haec Cingar pro confortare Lonardum,
attamen interius dubiat, mentemque burattat:
195quove modo aut guisa valeant uscire galaeam.
Damangiare nihil retrovant, mancumque dabever,
littora nulla vident, non circum circa terenum,
omnia sunt oculis pelagus, sunt omnia coelum,
estque marisellus faciens smaltire budellas,
200unde fament, vellentque famem scazzare, nec ordo est.
Cingaris at cura, Baldus premit atque Lonardus
cordoium ingentem, ponuntque dabanda temenzam,
sperantes: et quod destreros ille raquistet,
et quod in hac fusta quidquam mangiabile trovet.
205Non ea barrones decepit opinio, namque,
dum Cingar totam buttat sotosora galaeam,
multa retrovavit de sub fundamine puppis,

[p. 303 modifica]

quae consolarunt animos prius, inde budellas.
Dumque recordari sociis vult Baldus amicos
210Giubertum iuvenem, charumque insemma bufonum;
Giubertus iuvenis, charusque insemma bufonus
ecce procul veniunt, remis fugiente batello,
et cridant tuttavia: — O o aspettate fradelli. —
Aspettant laeti, nam quo partire volebant
215si nullus remex et remi in frotta superchiant?
Hos igitur, picola cum barca insemma levatos,
Baldi forza tirat sursum, dentrumque reponit.
Giubertus narrat, qua fugerit arte Bocali;
dumque alternatim passata pericla recordant,
220Cingar formigat per fustae mille latebras,
et tandem reperit damisellum fronte galantum,
qui iacet, a testa calcagnos usque ligatus,
et lachrymans orat longo de carcere trari.
Confestim accurrit Cingar miseratus: in illum
225aspicit, atque hominem quondam vidisse recordat.
Ast in quo bosco, seu Fundi sive Bacani,
nescit, et in dubia sibi grattat mente tosottos.
— Dic — ait, — ecquis tu? quae patria, quaeve cathenae? —
Respondet: — Fuimus tres nunc insemma sodales:
230Falchettus, Moschinus ego, magnusque Fracassus,
qui cum sex, carichis moresca gente, caracchis
Italiam versus zephyris vela alta dabamus.
Tanta sed alzavit montes tempesta marinos,
quod pars armatae rupta est, pars gita traversum,
235ac ita tres charos mala sors divisit amicos.
Verum ubi regressa est, Phoebo ridente, bonazza,
ista ladronorum classis fuit obvia, meque,
non sine strage sua, capitanum gentis in ista
nave cadenarunt, sperantes praemia taiae.
240Caetera gens una cum nave perita negatur.
Quo tendant alii caporales, nescio, verum
quam doleo, si nulla datur vindicta baronis,
illius egregi barronis, nomine Baldi. —

[p. 304 modifica]

Cingar id ascoltans, veluti cagiada tenellus,
245deleguat dentrum, simulat tamen, extraque tascam
fidam compagnam limas trahit atque tenaias,
unde, scatenatis, sic sic tuttavia loquendo,
compedibus ferri, quamprimum liberat illum.
Mox vocat huc Baldum, Baldus venit atque Lonardus.
250Quid velit, ignorant, Moschinum Cingar ad ipsos
praesentat, relavansque oculos, sic versus olympum
alloquitur, clamans: — O laus, o gloria mundi,
o paladinus homo, qui nostra aetate coruscas,
en tua nobilitas quales tibi, Balde, sodales
255conciliat, qualesque viros, quantosque barones!
Per mare, per terras, perque hinc, perque inde, requirunt
te, cortesiae speculum, te, robur honorum;
nilque maris pelagum, nil Scillam, nilve Carybdim,
nilque ladronorum fustas timuere timendas:
260quo te magnanimum, quo te sine fraude realem
aut presone cavent, aut pro te morte necentur.
Dico tibi, et replico bis, ter, quater, octoque voltas:
tres te compagni cercant, cagione trovandi
haud in ricchezzis Croesi, haud in Sardanapali
265delitiis porci, non summa in sede levatum;
sed magis hoc faciunt compagni denique veri:
ut vel in obscuro cum tecum carcere stentent,
vel dent diabolo pro te dissolvere vitas.
Per montes, valles, perque aequora, perque travaios,
270huc, illuc sese ficcant, animasque refudant.
Nunquid acquistandi robbam cagione vagantur?
nunquid ut obtineant papae regumque favores?
Non, non, ast ut te longo de carcere ducant,
aut tecum ceppos, turremque per aëra portent.
275Ecce cadenantur miseri, tristemque famati
sustentant vitam, quis tales trovet amigos?
Quot reperis, tot tu naso numerare valebis,
tempore disgratiae veri noscuntur amici.
Quid plus amicitia valet esse beatior ipsa?

[p. 305 modifica]

280Quid melius mundo, quid plus aggradat olympo?
Omnibus his cosis incago praeter amicis.
Quae gemmae possent, quae magni vena tesori
charum, secretum, fidum comprare sodalem?
Est poltronus homo, nec homo, sed bestia basti,
285qui magis apretiat trippas implere busecchis,
quam reperire virum, sua cui pensiria dicat.
Ecce tuus Moschinus adest, o Balde; quid illum
cernis adhuc dubitans? heu tempore tempus obumbrat
vultum hominis, memoremque minus distantia reddit.
     290Sic referens Cingar, lachrymis sibi pectora bagnat,
atque facit nimia tenerezza flere sodales.
Baldus in amplexum Moschini currit et inquit:
— Tu ne, meus Moschinus, ades? tu ne ille mearum
quondam curarum requies, ac dulce levamen? —
295Nec parlare valens plus avantum, strectus abrazat,
atque basat iuvenem, cui tunc vix barbula spuntat.
Posthabitis demum lachrymis Moschinus ad illos
omnia de sociis perdutis ordine contat.
Baldus ait: — Retrovare meos dispono fradellos.
300At quis nos istam deduxerit extra galaeam?
Non sunt, qui menent remos, qui carbasa tendant. —
Doctus ad hanc artem Moschinus, qui maris olim
viderat ad Pietoli zuffum plus mille fiatis,
passaratque fretum San Zorzi ad Vasa Ceresi,
305respondet: — Pocam facio de hoc aequore stimam,
qui magnum oceanum Bugni, golfumque Cipadae
sulcavi toties per drittum perque traversum.
Ne dubita, dum prosper adest Levantus ab Euro,
ad totam per trenta horas nos ibimus orzam.
310Ergo spiegamus velam; tu, Cingare, cordam
hanc tira; Leonarde, iuva; tuque, hola, quis est hic?
Bon compagne, mihi fer opem distendere velam. —
Cui Boccalus: — Ego? sum praestus, en, sia factus. —
Moschinus rursum: — Sta tu istic, Balde, timoni.
315Cingare, tira, tira, day day, tira, Cingare, tira.

[p. 306 modifica]

Issa, Lonarde, issa, i, o, succurre, Giberte.
Iam satis est, orzam scurta, preme, Balde, timonem.
Bon compagne, sede, satis es male praticus, horsu
ad nomen Christi, cordam paulisper amolla. —
320Cingar: — Hem, sociis, qualis fortuna secundat.
Tu quoque, Balde, sede, lassa me stare timoni.
Labra mihi sunt aspra siti, quam bramo bocalum!
— En — Boccalus ait, — me vis? — Risere sodales,
et sic Boccalum tunc nomen habere Bocalum
325novit Moschinus; post coelum guardat et inquit:
— Quam bene velamen gaiardus gonfiat Eurus!
Sancte, precor, nobis esto Nicolaë benignus,
qui nos semper habes curam defendere nautas;
assassina licet sit barcarola canaia,
330non tamen attendas haec mancamenta, sed omnem
tolle annegandi prigolum, drizzaque caminum. —
Cingar ait: — Quid tam sanctum chiamare Nicolam,
ut tibi det ventum? potius prega, det tibi panem,
namque affamato crepitant mihi ventre budellae,
335magraque Boccali facies lanterna videtur. —
Cui cito Boccalus: — Tua nec grassedine colat. —
At Cingar de more suo rugat huc, rugat illuc,
biscottosque trovat quodam cantone latentes
semimufolentos, et avorum tempore natos,
340barba quibus canuta riget, corrosaque tarmis.
Post haec dulcis aquae mezarolam ducit, et ollam
persutti ranzi, secreta in parte catatam.
Haec sunt visa tamen sibi lac, sibi zuccarus et mel,
et giurant nunquam similes gustasse bocones.
345Omnia consumant, nec zanza fit ulla tralorum.
Qui famet et comedit, si parlat tempora perdit.
Providus interea Cingar, post apta Molorco
fercula, se fustae gabiam rampavit ad altam,
rampatusque supra rodit tuttavia fenocchios.
350Hinc oculos per aquas largat, lateque vedutam
spantegat, et stricto cilio freta larga traversat,

[p. 307 modifica]

si piet ex aliqua banda, scoprat ve terenum.
Sed campos tantum immensos discernit aquarum.
Prosper erat ventus rapidae tunc forte galaeae.
355Moschinus tendit nisi non guidare timonem,
saepe iubens nunc trare sogas, nunc solvere funes;
quam Baldus curam dexter facit atque Lonardus.
Cingar cantabat, lingua frifolante, vilottas.
Ecce propinquantem fustae procul aspicit unum,
360nescio quem, medias nodantem forte per undas:
Esse prius lignum pensat, mox esse cavallum.
Alter ait: — Butta est; — Non sic — ait alter, — hic est bos. —
Inde vident chiarum, non esse nec ista nec illa,
ast homo certus erat, vivus, nodansque per undas.
365Sed nodando tamen, solitam non servat usanzam:
scilicet ut pariter gambas et brachia menet;
brachia non menat, non spingit ab ore liquorem,
imo super fluctus apparet tota giuponi
forma, nec a bigolo sursum lana ulla bagnatur.
370Tantum crura menat, pedibusque per aequora solis
enatat, et dardum dextra scudumque sinistra
fert animosus homo; reliqua sed parte sotacquam
findit inaequalem, velut ales aquatilis, undam,
sive sit ocha Padi varcans nodando canalem,
375sive folenga, giocans fangosa in valle Comacchi.
Ille venit contra fustam, veniensque menazzat,
namque ladronorum pensaverat esse galaeam,
quae sibi non pocum tulerat per alhora botinum.
Obstupuit Baldus quod vir sub pondere ferri
380tam facilis nodet, nec brachia prorsus adopret.
Ast ubi Moschinus placidos gyravit ocellos,
clamat alegrus: — Hic est noster Falchettus, et heus o,
o Falchette, veni, Baldus te, Baldus, et ipse,
ipse tuus Cingar manet hic, affretta, camina. —
385Proh puta, quando suos compagnos sentit adesse,
quos partim mortos, partim praesone seratos
crediderat, scudum subito, dardumque relinquit,

[p. 308 modifica]

quattuor et gambis, pariter brazzisque duobus,
enatat, imo volat, medius canis et medius vir.
390Quando etiam Cingar Falchettum vidit in undis,
quem Baldo excepto super omnes semper amavit,
exuit extemplo faldam spoliatque camisam,
et stoppans nasum digitis, ex arbore navis
cum capite innantum se ficcat in aequora tuttum.
395Sex brazzos descendit aquae, mox ecce videtur
desuper orecchias scorlare liquore pienas,
oreque boffanti salsos respingere potus;
dumque ferit palmis et crebris calcibus aequor,
scindit aquas, rumpitque levi sub pectore pontum.
400Denique iunguntur; Falchettum Cingar in undis,
ut valet, abrazzat, veniuntque insemma natantes,
atque ragionantes, donec, manudante Lonardo,
unus post alium trantur de fluctibus ambo.
Absque ullo numero faciunt sibi mille carezzas,
405passatos casus, passata pericula narrant,
perque susum guaios toleratos, perque dabassum.
Talia dum parlant, chiachiarant, unaque moteggiant,
insperata procul discoprunt culmina terrae,
horrentes nemorum sylvas, montesque levatos.
410Haec erat, aut, dicam correctius, esse parebat,
insula, quae pinis, fagis verdeggiat et ornis.
Hac visa, incipiunt laeti saltare barones.
— Terram — Cingar ait, — terram quin cernitis? ecce. —
Huc celer, huc Baldus timonem torcere mandat,
415ad portumque facit versam inculare galaeam.
Anchoreus buttatur aquis rampinus, et omnes
saltant armati de fusta supra terenum.
Tangere quisque solum gaudet, damnatque marinam.
Ingrediunt boschos, si qua mangianda catantur,
420nam biscotellos satis est mangiasse trigiornos,
aut unxisse gulam ranzi pinguedine lardi.
Ecce duas capras, binis seguitantibus albis
capreolis, cernunt prolixis currere gambis,

[p. 309 modifica]

saltibus et magnis culum monstrare biancum.
425Se citat ad cursum Falchettus, moreque veltri
pulverulentus abit, pedibusque viluppat arenam,
unde brevi cursu caprettos strangulat ambos,
quos butat in terram mortos; caprasque secutus,
unam acquistavit tantum, scampante sorella.
430Cingar ibi laetus matrem, natosque gemellos,
accipit, et, factis solito de more cavecchis,
scorticat et capram, et caprettos scorticat ambos.
Non ibi Boccalus fuit ultimus: omnia versat,
omnia sollicitat, facit hoc, iubet illoc, et omni
435cazzat in impresa nasum, faciendo bufonem.
Baldus fraxinea detruncat ab arbore ramum,
optime quem sbroccat foliis et rendit aguzzum.
Hunc piat altandem Boccalus, et ipsa caprarum
frusta, per hunc spetum sic factum, ponit arostum.
440Ipse Leonardus iam traxerat extra galaeam
ignivomam petram, lescam, durumque focile;
multiplicat colpos, dum saxum chioccat azalo,
scintillasque cavans, tandem flammarier escam
inspicit, unde ignem pochetino sulphure brancat.
445Iamque altus focus est, Moschinus ligna trabuccat,
plurima tum Cingar fert instrumenta coquinae,
smenuzzat trippas, bis, terque, quaterque lavatas,
inque pignatonem, quem tunc aqua calda netarat,
cum sale, cumque oleo ponit, faciendo menestram.
450Boccalus rotolat spetum, iam fumat arostus,
supra quem Baldus lardi scolamina buttat.
Quasdam frondosas Giubertus praeparat umbras,
sub quibus est agium coctos mangiare caprettos,
namque cicala canit, giugno brusante terenum.
455Denique iam omnes cocto refrescantur arosto.
Cingaris incoepit primus masinare molinus,
Boccalus mezam iam capram dente vorarat;
Baldus nil parlat, qui parlat tempora perdit.
Dat nunc Giuberto meliores, nunc ve Lonardo

[p. 310 modifica]

460boccones, quos saepe sibi Boccalus agraffat.
Moschinus frangit, nettum lassando taierum,
quem sibi de fundo scatolazzae fecerat ante.
Quisque suas implet caprina carne budellas,
consyderant nec adhuc Falchettum prorsus abesse,
465tanta fames quandoque citat possanza talentum,
quod, quantumque supercharos, smemoramus amicos.
Non tamen hanc unquam Baldus servavit usanzam,
sed, qui dilectis procurat semper amicis,
sic ait: — Heus socii, non hic Falchettus habetur,
470quo nam discessit? nostra est vergogna daverum.
Ille capram rapuit manibus, rapuitque caprettos,
cui pars debetur maior, meliorque boconus,
et nos mangiamus, non illo adstante, codardi.
Surge cito, Cingar, Moschini suscipe piccam,
475vade per has macchias, compagnum cerca, camina. —
Surgit amorevolus Cingar, gittatque taërum,
corripit et piccam, sylvamque subintrat opacam.
— Heus o — cridabat, — heus o Falchette; — sed — Heus o
Falchette — respondet ei de rupibus Echo.
480Interea iuvenis Leonardus prestiter escas
deserit, et cingens spadam ferrique brocherum,
terribilem boscum post gressum Cingaris intrat.
Texuerat sibimet tortam de fronde coronam.
Nuper enim dixi, raucas cantare cigalas.
485Cingar abit, magno spacio lontanus ab illo,
nescit heu, nescit miserum seguitare Leonardum:
nam bene dicendus miser est, cui cruda paratur
mors, iuveni schietto, puro, similique rubinis.
Et quae causa necis fuit huius? foemina. Mirum,
490si quid monstrum aliud quam foemina rumpere possit
mentem tam sanctam, castamque, Deoque placentem.
Oyme Deus, quantis grassa est nunc terra bagassis,
tantarum quae pressa gemit sub fasce luparum.
Dic horsu, dic, Togna, mei possanza botazzi,
495dic rofianarum trapolas, soiasque rognosi

[p. 311 modifica]

mille putanismi, et Veneris cagatoria nostrae.
Non desdegneris, quamvis sis foemina, namque
teque tuasque pares fas est dabanda relinqui.
Parcite, signores, si forza colerica me me
500straparlare facit, bruttasve sfogare parolas.
Ah nimis importat tam bellum perdere florem.
Credite non mancum Tognae, quod dire parecchiat,
quam si respondens ad messam proferat amen.
Non plus merda nocet naso, non morta carogna,
505quam mulier quae, se falsa beltate galantans,
cortigiana iubet, pariterque signora vocari.
O sporcum bruttumque nefas, o millibus unquam
non unctis, totoque orbis sapone lavandum!
Et quid agunt istae porchae, frustaeque lupazzae?
510Heu iuvenes, audite, precor, sentite poëtam,
atque poëtissam Tognam, quae tacta bocali
fulmine dovinat verum, drittumque prophetat.
Sunt Romae, Napoli, Florenzae, suntque Venecis,
Millano, Genoae, sunt Bressae, suntque Bolognae
515agmina vaccarum tantarum, quod mare totum,
flumina, stagna, lacus, borsaeque sugantur ab illis,
quas divas dominas, signoras, atque madonnas
turba gazana vocat, scribit, chiamatque fenestris,
atque madrigalibus, seu merdagallibus, illas
520cantant humana cum voce, sonoque lautti.
Has tamen aspernunt illae sbeffantque losingas,
atque pochifaciunt versus mancante guadagno,
quo veluti mulae ostinatae infine domantur.
Simplicium sed amor iuvenum, visique galanti,
525sinceri, purique agni, niveaeque columbae,
has faciunt nimia smaniare libidine cagnas.
Oybo, quis ascoltans non nasum stoppet et aures?
Ergo manus adhibent operi, cercantve caminos,
huc illuc varios nunc donis nunc ve sonettis;
530denique fundatas nequeuntes flectere turres,
ut sua cunctivorans satietur aperta vorago,

[p. 312 modifica]

quasdam consultant putrefactas tempore vecchias,
quae tabachinandi, quae dant documenta striandi.
Hae sunt carnivorae zubianae, suntque beghinae,
535quae bigamas se se iactant, terzique sorellas
ordinis, et sanctas Cittas, dignas ve beatis
pizzocaras fusis ornari supra sepulchros.
Has ego per gesias hinc inde recurrere cerno,
candelasque brusant a tota plebe videndas,
540atque paternostros talquales ore biassant,
saepeque tellurem basant, leccantque matones,
saepe manu chioccant stomachum, faciuntque sonare
pectus tamburrum don don, per forzaque striccant
ex oculis lachrymas, guanzis aposta tacatas.
545Sparpagnant instar Crucifixi bracchia coelo,
barbozzumque menant sdentatum more caprarum,
cum grattaculos sgagnant, cardosque biassant.
Nunc gesias intrant in aperto, seque videndas
omnibus ostentant, nec per loca scura pregantes,
550ut candelero sua det candela lusorem.
Nunc per mille busos, tanas latebrasque remotas,
perque tenebrosos cantones, postque pileros,
subque sepolturis, hae tygres, haeque mulazzae
stant quacchiae, tum cum celebrant altaria missas.
555Et quid ibi tractant poltronae, quid ve cigalant?
quid sgarbelatae, rancae, putridaeque crevellant?
Seu chiachiaris cercant niveam ammacchiare putinam,
seu garzoncellum dictis corrumpere purum.
-Ah mal nate puer — dicunt, — mal nata puella!
560Nam quid ego de te valeo pensare, quod ullam
non tibi procuras, velut est bonusanza, morosam,
non tibi de summo tenerum balcone morosum,
castroncella, tiras in lectum tempore noctis?
Scilicet est hominum de te grandissima cura,
565si facias illud, quod non fecisse dolebis
mille dehinc voltas, et bestia matta parebis.
Haec tua quid giovat tibi fazza galanta? quid ista

[p. 313 modifica]

frons calcedonii? quid ocelli, corda tirantes,
ut tirat in boccam donolinam rospus apertam?
570quid ve rapraesentant dentes albedine perlas?
quid ve coralicios frustra natura labrettos
contribuit, niveasque genas insemmaque rossas?
Nonne lac et vinum vermeium fazza palesat?
Quid te, sic bellum, quid te sic esse galantum
575cernimus indarnum, frustra, nulloque guadagno,
quandoquidem nec vis, nec sofris amare puellas?
Bellus es, ut placeas, ut ames, ut ameris, ut uras,
urarisque simul, non in fornacibus Aetnae,
sed magis in dulci, mellato, nectare pleno,
580atque zucarato tenerinae pectore nymphae.
Vis ne, giovenaster, sine fructu perdere florem?
vis ne, malenconicum sine gioia incurrere fangum?
Spernis amare, puer? vecchius, sis certus, amabis.
Spernis amare, puella? fies mulazza diabli.
585Nunquid vis fieri monachus, fraterque, vel alter
gentibus ex illis bufalazzis atque dapochis,
quos vel sempietas, vel desperatio duxit
ad fieri fratres, monachi, goffique romiti?
Nunquid lassabis te, menchionella, serare
590grossibus in muris, et ad aethera summa levatis,
ut velut in paia nespol marcescere possis?
Nemo super terram sanctus, stant aethere sancti,
nos carnem natura facit, quo carne fruamur,
atque voluptates ingordo ventre piemus.
595Nil Deus indarnum simul et natura crearunt.
Instituuntur aves, pecudes, piscesque, feraeque,
ut cazzatores, piscatoresque fiantur,
utque gulam variis saturemus ognhora guacettis.
Plantantur boschi, surgunt de marmore rupes,
600quo naves, barcas, et tecta locemus et aedes.
Lana datur pegoris, gallinis pluma vel ochis,
quo molles adsint lecti, caldaeque pelizzae.
Sic etiam teneras mundo fecere putinas,

[p. 314 modifica]

quas vos, o teneri, debetis amare, putini.
605Talia sic istae sgualdracchae, propter aquistum,
per cantonadas, loca per sibi commoda, chiarlant,
utque damigellos inveschient, utque puellas,
ut sua bocca rosam iuvenum disverginet albam,
quorum si nequeunt solidatam flectere mentem,
610idque trovant ferrum, quod pensavere piombum,
ad magicas veniunt artes, chiamantque diablos,
mille modos totidemque vias retrovare docentur
a Satana et Belial: seu tandem vincere pugnam,
sive suis miseros furtim guastare maliis.
615Huc illuc scurrunt, secreta indagine cercant
grappas piccati, nascentis sputa putini,
cervellas gatti, cor talpae, stercora vulpis,
terram quae sepelit mortos, duo membra ranocchiae,
matricis lectum parientis, quo latet infans,
620sed plures alias brevitatis causa fusaras
praetermittit, habens altros ad texere filos.
Hoc unum restat quod tanta est voia nocendi,
ut lac gallinae inveniant, fungique semenzam,
campanaeque sonum capiunt, ragiamen aselli,
625calcagnum tenchae, zenzalae in pectore costas,
urinas ochae, gruis aurem, melque tavani.
     Sed iam, Togna, casam redeas, tornesque camino
te modo lassato, de vacchis satque, superque.
Me dudum a studio chiamat fantesca: — Patrone,
630iam depone cito pennam, calamaria, cartam,
coena parecchiatur, frigescit calda polenta,
compagni totam iam mangiavere salattam. —
Iste liber vobis finit, mihi coena comenzat.