Vai al contenuto

De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XXX

Da Wikisource.
Caput XXX - Quinta et postrema temporis obscuri epocha, qua, bellis, introductis, omnis humana auctoritas ad Deum redit

../Caput XXIX ../Caput XXXI IncludiIntestazione 6 settembre 2021 75% Da definire

Caput XXX - Quinta et postrema temporis obscuri epocha, qua, bellis, introductis, omnis humana auctoritas ad Deum redit
Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XXIX Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XXXI

[p. 526 modifica]

CAPUT XXX1

QUINTA ET POSTREMA TEMPORIS OBSCURI EPOCHA,
QUA, BELLIS INTRODUCTIS, OMNIS HUMANA
AUCTORITAS AD DEUM REDIT2

Ut natura gentes docuit belli artes? — «Oppidum» unde?

[1] Natura ipsa, seu rectius divina providentia, rebus ipsis dictantibus, gentes, ut pacis, quas vidimus, ita et belli artes edocuit: quae duxit primos hominum fontium studio in montes rupesque, unde primi pagi naturae situ muniti extitere, quae proinde «oppida» dicta. «Oppidum» enim priscis «validum», ex quo fuit «oppido» antiquum pro «valde», «valide».

[2] Inde adversus violentos extruxere aras, qualis modicus agger quo Romulum munisse urbem Romani tradit historia; unde «pugnare pro aris focisque» «pugnare pro patria» dictum mansit. Postea in primis cum plebe turbis natura extitit ordo militaris, qui plurimum valet ad vim, speciem et terrorem. Et semper ordines in comitiis habebantur, in quibus solis proinde dicebantur «quirites», quia hastati in concionibus aderant. Hinc populi optimatium in bellis postea ferme erant invidi: contra, asiani, quia sub regnis meris non conveniebant armati in comitiis, quae sub monarchis nulla habentur, disiecti pugnabant et facile vincebantur. Tum ex natura reipublicae optimatium patribus cavendum a multitudine fuit; et ita in ipsis oppidis arces fundatae. et arma ad subitos plebium tumultus in promptu. Demum, legibus poenalibus in rebuspublicis optimatium severissimis latis et severissime exercitis, terror imperii natus, qui est omnis militaris disciplinae praecipuum fundamentum. [p. 527 modifica]

Ut primae civitates ad bellum fundatae?

[3] Atque hae verae sunt caussae historicae eius quod ab eruditis est observatum quidem — primas civitates ad belli artes bellicamque virtutem in primis esse fundatas — sed tanquam id esset condentium urbes consilium, quod re ipsa primos homines natura rerum edocuit. Nam3 sane satis perversum est ut urbium conditores ad bella ante omnem bellorum metum cogitarent.

Ut natura gentes docuit belli iura? — Quid bellum? — Cur ius belli? —
Cui ius belli? — Cur ius romanum inter barbaros consepultum?

[4] Iura autem bellorum et ipsa natura, per haec quae dicemus, explicavit. Nam, publicis imperiis constitutis, privata bella domi cessere, et mox publica foris orta, quae etiam «duella» dicta, ut saepius memoravimus; et ex eadem, qua primum ea vox nata est, ratione didicere gentes bella esse iuris controversias inter duas summas potestates, quas, quia inter duas summas, tertius dirimere non posset. Et sic didicerunt quod par in parem imperium non habeat; et sic duella, ut domi vetita, ita foris esse necessaria, eaque solas summas potestates gerere posse. Quo iure4 gentium, barbaris christianorum temporibus, cum de privatis iudiciis iura romana ubique consepulta iacerent, et merito iacerent (an barbarae ferocesque et natura et victoriis nationes, Europam inundantes, iura discere a victis vellent, quos ex iis legibus, et non ex contemptu legum, victos putabant?), duella per omnia Europae regna a Germanis cum antiquissimo suo vocabulo nativo diffusa sunt. [p. 528 modifica]

«Duella», «duellatores» — «Hostis», aequalis — Iustitia interna bellorum — «Hostimentum», «hostire» — «Duellio», «perduellis» — Servus poenae — «Rebellio».

[5] Dum prima bella publica «duella» dicta (uti, diu etiam post, Plautus5 romanos «duellatores optimos» appellavit, externi amici «hostes», sive aequales, vocati sunt. Deinde «bella» dixere, et belligerantes vocarunt «hostes»: quod vocabulum id naturae ius gentes commonuit, ut potestates civiles tantum bella urgeant quantum par pari referant, quod dixerant «hostimentum» a verbo «hostire» (aequare). Inde externae amicitiae «hospitia» dicta mansere. Et caedes domi facta «duellio» primum, ut «duellio» Horatio dicta apud Livium; deinde «perduellio» vocata, quasi «perduelles» essent plusquam hosterni hostes, et ob id servi poenae fiebant; tandem «perduellio» «rebellionem» significavit.

Cur inter priscas gentes aeterna hostilitas?

[6] Namque, ut gentes minores conditae sunt, aliae aliis per iniurias innotuere. Itaque, cum omnes sibi ab aliis metuerent, hostilitas inter eos aeterna erat: quare licebat perpetuo ab hostibus rapere. Unde fluxit in XII Tabulas caput illud: «Adversum hostem aeterna auctoritas esto».

Bellorum indictio — Prima bella «tumultus».

[7] Igitur, antequam iure minorum gentium bellis solennitas indictionis introduceretur, bella fuere «tumultus», qui proprie est «timor multus» ad repentinos et indictos hostium insultus. In cuius vocis definitione stat Marci Antonii caussa, apud Ciceronem, in una Philippicarum6.

Cur Africae ora dicta «Barbaria»?

[8] Qui mos hodie afris, Interni maris accolis, permanet, quam orbis plagam fortasse ob hunc ipsum barbarum morem [p. 529 modifica] «Barbariam» vulgo dicunt: quod, sine caussa, sine indictione, perpetuam piraticam contra europaeos christianos exercent, et praedas refert Grotius belli iure aestimatas.

Foedera amicitiae.

[9] Quare foedera amicitiae caussa inter gentes sero constituta dicendum est, quae «hospitia» prisci appellarunt.

Legatorum sanctitas — «Pater patratus» unde dictus?

[10] Solemnitatum autem, quae bellis inductae sunt, alia est ut legati sancti haberentur, quam ipsam a iure maiorum gentium divisim didicere legationibus, quas ad plebes, quae secessionem fecissent, miserant: unde id fas gentium agnoverunt, et foeciales constituti, qui bella indicerent, quorum princeps «pater patratus», quasi, ut diximus alibi, «pater consecratus», dictus est.

Mancipatio occupationis bellicae rudimentum.

[11] Et ita, si summae potestates bella gerant, et antequam gerant, indicant, occupatio bellica certus esset modus acquirendi dominii. Quam mancipatio privatim gentes edocuit, ut virtute parta fortium dominio cederent.

Servitutis in genus humanum utilitates.

[12] Et ex captivitate servitus introducta. Principio, ne ex bellis bella perpetuo sererentur, in hac externa iustitia conquiescere imperia voluerunt, et interna iustitia potestatum civilium pudori relicta est. Deinde, ne bella in exitium humani generis desaevirent internecina, servitutis commoda victoribus proposuere, quibus illecti, a caedibus temperarent. Quod Caesar bello civili, quo capti servi non fiunt — quod bellorum genus ob id solet esse crudelissimum, — illo edicto imperare militi victor debuit: «Parce ferro». [p. 530 modifica]

«Servus» et «mancipium» cuius quodque iuris vocabulum?

[13] Et duo vocabula captis indita: alterum a iure minorum gentium, nempe «servus», quod victores admonet humanitatis, ut quos possunt occidere, servare malint; alterum a iure gentium maiorum, nempe «mancipium», quod victores admonet utilitatis, qui captos inter res mancipi habeant, hoc est iure optimo, iure fortissimo, iure victoriae quaesitos.

Filiifamilias rudimenta servorum — Cur in filiosfamilias
quam servos ius durius?

[14] Quod et ipsum iure patriae potestatis privatim quoque didicerant. Quo maiores gentes ius vitae et necis habebant in filios: quos cum recens natos occidere possent, putabant agnitos ac servatos, pro eo beneficio, loco rerum sibi esse oportere, et quicquid acquirerent, sibi acquiri, cum eo quoque inter utrosque severitatis discrimine: quod filiifamilias trina venditione liberarentur patria potestate, quia duplex a patribus beneficium acceperant, alterum quo nati, alterum quo servati; servi autem una manumissione liberi fierent, quia a victoribus servantur tantum. Cetera erant in omnibus et per omnia in acquisitionibus exaequati.

Clientelae manumissionis et patronatus rudimenta.

[15] Clientelae autem gentes quoque divisas ad futuras manumissiones, quae hoc iure introductae sunt, erudierant, ut eas communiter iustas adgnoscerent; quae iura patronatus manumissoribus pararent cum duabus patronatus partibus, praestatione nimirum obsequii et onerarum et assignatione. Quare ab Ulpiano liberti clientibus comparati7.

Arae postliminii iura erudiere.

[16] Et antiquissimae maiorum gentium arae futura postliminii iura inchoarunt, ut supra diximus: unde romanis postea de «postliminio receptis» mansit ipsa quoque locutio. [p. 531 modifica]

Hostium sepultura.

[17] Et prima in terris nata humanitas gentes quoque divisas docuit ne inviderent hostibus sepulturam.

Externa iustitia bellorum auspiciis et duellis agnita —
Sacra «addictionis» origo.

[18] Sed, ut captivitates ac servitutes certae essent bellorum poenae, quanquam ad peiorem caussam belli fortuna inclinasset, id ius, ab primis usque theocratiis, gentes auspiciis privatim didicerant, ut cui aves agrum addicerent, ager iure illius optimo esset, ut, in capiendo agro romano, Romulo Remus cessit. Unde in iure augurio illa: «omina addicere» et «addictivae aves», a quibus postea in privata iudicia derivatum tertium praetoris verbum, «addico». Praeterea hoc belli ius didicere duellis, quorum fortuna in statu exlegi controversias dirimebant; nec, si pars iure superior victa esset, ex duellis duella serebant alia.

Usucapiones ex iure gentium natae.

[19] Et ita Summum Numen providit ne, in exitium generis humani, regna et imperia semper sint in incerto: quapropter usucapiones, ad asserendam regnorum iustitiam, et ipsae a maiorum gentium moribus provenere.

Ut gentes agnovere pacis iura — «Pax» iuris publici venia.

[20] Cumque in iudiciis privatis actiones iniuriarum pactis extinguantur, et pax, uti supra diximus, prius de privatis iudiciis quam de bellis dicta sit — quare supra definitum pactum «venia privati iuris», unde latinis «orare pacem» (orare veniam), — per haec doctae sunt gentes bella pace componere, quae nihil aliud est nisi iuris publici venia.

Ius praedarum.

[21] Postremo secedentium plebium redactiones privatim factae docuere gentes redactiones provinciarum, sive praedarum iura. [p. 532 modifica]

«Vas» et «praes» quid differant? quid «praes» et «manceps»?

[22] Nam qui clientes erant quisque vas, quantum ex prima lege agraria nexus erat inclyto praestare obsequium et operas; et culturae nexus docuit iustam servitutem, ut bello servati colerent dominis agros, non sibi. Iidem clientes, postquam, turbis et secessionibus factis, in plebes coaluere, oblata ipsis per patres lege agraria secunda, quisque eorum, factus nexus dominii bonitarii, dictus est «praes», quantum nexus erat solvere patri decimam agri, cuius pater habebat auctoritatem, sive ius optimum.

«Praestare» sponsorum proprium.

[23] A qua voce «praes» est «praestare», verbum sponsorum proprium, ut docent vulgares iuris locutiones «praestare culpam», «casum», «periculum», «bonam fidem», «custodiam», «diligentiam». Et idem praes erat manceps, quantum agrum haberet sub iure optimo patris.

Praedes rudimenta provinciarum.

[24] Eoque pacto, seu praedes seu plebes fuere porro cuique genti rudimenta provinciarum; et praedes domi docuere ius praedarum foris tum victores tum victos, ut infirmi, ultro dediti, cum aliquo commodo, si non liceret civilis, saltem naturali libertatis, in fortiorum potestatem redigerentur.

Primae foris praedae, provinciae.

[25] Atque has primas praedas bellicas coniicio fuisse quae postca «provinciae» dictae sunt. Quod nane «praeda» latinis dicitur, Varroni8 «corpora rerum captarum» definita, graecis ὠφέλεια appellatur, quibus serpens ὄφις; et nos supra satis multis docuimus serpentem fuisse poetis terrarum characterem. [p. 533 modifica]

«Provincia» unde dicta? — «In provinciam redigere» unde?

[26] Neque enim «provincia» inde quod «procul victa», sed quod «prorsus victa», significatione qua «prorsus» significat «avanti», ut «rursus» «dietro», tanquam provincia esset ulterior plebs redacta. Nam, inter imperii romani initia, Satricum atque Corniculum, proxima Urbi oppida, ut cum Floro9 dicam, provinciae fuerunt. Quod ipsa locutio «in provinciam redigere» satis docet quod sit inde prolata quod principio fuerat «redigere plebem».

«Praeda» quid proprie?

[27J Haec omnia evincunt primum vox ipsa «praes», infantis linguae monosyllabum. Deinde, quod publicani, quantum pro solvendis aerario vectigalibus spondent, «praedes», quantum vectigalia habent redempta, «mancipes» dicti: ut praeda sit res manu capta, pro qua victori victus pendit vectigal aut stipendium aut tributum; unde illa diversa per provincias vectigalia, tributaria, stipendiaria praedia.

«Praedium» et «solum» quid? — Praediorum genera:
fundus, aedes — Unde iura praediorum servitutes?

[28] Itaque ex iure maiorum gentium est vox «praedium» a «praes», unde et particula «prae», italis «innanzi», «in faccia». Et «praedio» adversum «solum», ut «solum» substantia terrae sit, «praedia» sint res soli, quae veniunt sub aspectu sive soli rustici, fundus, sive urbani, aedes: unde «res soli italici», «res soli provincialis» dictae romanis mansere. Affectiones autem rerum soli «iura praediorum» dicta sunt ex iure maiorum gentium, ut praedium iuris optimi, quod manebat apud patres. Praedium iuris nexi datum plebi: nam ex iure minorum gentium, sive bellorum, translata illa, ut praedia alia dicantur «libera», alia «serva», et iura praediorum «servitutes». [p. 534 modifica]

Primi in terris vieti — Verbum «vincere» quando natum? —
Primarum victoriarum clementia.

[29] Itaque primi in terris victi fuere plebes redactae, significatione propria, qua dicunt latini aliquem «vinci» precibus, donis, pro «flecti», et «animo victo» pro «infirmo». Quare primae victoriae, humanitate et legibus, non crudelitate et iniuriis, relatae sunt; unde romani in regni artibus didicere «parcere subiectis».

A «praes» primum «praemium», primum «praecium»,
primum victoriae praemium.

[30J Et ita a «praes» primum «praemium» dictum, et «precium» idem ac «praemium»10 (quod vulgo mansit latinorum), et id praecium primum victoriarum praemium fuit, plebis victae tributum. Ut autem pro duabus agrariis legibus agnita gentibus modo aequiora, modo duriora provinciarum iura, super quibus duabus legibus imperium romanum per terrarum orbem victoriis prolatum est11, diximus libro priore12 et gravius paullo inferius dicemus.

Divinus iuris circulus a Deo ad Deum.

[31] Hisque rationibus providentia divina, rebus ipsis dictantibus, hoc est rerum humanarum divino ordine semper suspiciendo, comparavi ut minores gentes, a iure maiorum gentium et iure civili communi divisim edoctae, agnoscerent bellorum et pacis iura sibi hostibusque communia, tanquam ab uno legislatore dictata, quae proinde «iura a diis orta» dixere.

Orbis terrarum una civitas,
cuius municipes solae potestates civiles sub Dei imperio.

[32] Et agnorunt ex omnibus regnis, imperiis et ex liberis civitatibus populisque, qua longe lateque terrarum orbis [p. 535 modifica] patet, unam magnam civitatem constitutam, cuius municipes solae potestates civiles sunt (bella enim, paces, foedera tractare, legationes mittere, inferioribus vetitum), atque huic magnae civitati, quam vix tandem, subtilibus rationibus ex communione rationis et veri, stoici intellexerunt, Deum praeesse, a quo bellorum et pacis iura orta agnovere. Quem in bellorum indictionibus iudicem summum appellabant ilio carmine: «Audi, Iupiter», et in pangendis foederibus «fractorum foederum vindicem» imprecabantur, ut libro priore13 diximus, et maiorum gentium implorationibus, obtestationibus in clarigationes et consecrationibus in imprecationes contra foedifragos productis. Sic, inter homines summos aequales statu exlegi recurrente, quia nulla humana societas stare potest sine regimine, ut diximus libro priore14, theocratia inter gentes rediit, quae principes summos doceret iura naturae, quibus solis tenentur, ad quae servanda, quando domi cogi possunt a nemine, foris ad ea agnoscenda belli vi cogerentur.

Rerumpublicarum recursus sane admirandus.

[33] Cumque ex theocratiis patriae potestates, e patriis potestatibus clientelae, e clientelis optimatium respublicae, e rebuspublicis optimatium regna mera et respublicae liberae provenissent; rursum regna mera et respublicae liberae ad respublicas optimatium, quae tutela constant, ut, non cupiditate, sed tutela imperiorum iusta bella gererent; respublicae optimatium ad clientelas, quatenus in bellis arma praesidio, non exitio, generis humani tractarent; clientelae ad patrias potestates, ut potestates civiles, tanquam summi rerumpublicarum patres, aequo violentiae iure inter se agerent; patriae potestates ad theocratias rediere, ut, ceu patres exleges, sub imperio unius summi Numinis regerentur, et victoriis, tanquam summi Numinis auctoritatibus, acquiescerent. [p. 536 modifica]

Rerumpublicarum occasus — Lex potentiae
fons omnis maiorum minorumque gentium iuris.

[34] Sic Deus Optimus Maximus, aeterna iustitia qua cuncta regit, regna — auspiciorum religione, connubiorum castitate, fortitudine in laboribus et periculis, severitate imperiorum in liberos, et miseros ad aras confugos conservando, et plebibus parendi mercedes agrariis legibus exsolvendo, parta et constituta, — ex contrariis caussis — nempe religionum contemptu, flagitiis principum, luxuria, inertia et per malas artes ditandorum filiorum cupiditate, et oppressionibus populorum, et summa multitudinis egestate — adimit atque dat melioribus, ex lege potentiae recurrente a natura meliori dictatae, in qua utrumque ius, et maiorum et minorum gentium, continetur.

Iura naturalia gentium rudimenta iuris naturalis philosophorum.

[35] Eoque pacto per ius maiorum gentium et ius civile commune minorum, quasi per rerum humanarum tentamina, gentes fas naturae agnoscerent et rationis aeternae necessitatem. Quare eleganter dicere possis ius maiorum gentium fuisse rudimentum iuris cuiusque civilis, et tum ius maiorum gentium, tum ius civile minorum commune fuisse iuris bellorum pacisque magistros, et leges iustae violentiae edocuisse naturalia iura pudoris: uti porro, pro hoc ipso ordine, iura gentium naturalia, in romana republica recepta, in iura pudoris seu in iura naturalia philosophorum, atque haec ipsa tandem in iuris civilis romani necessitatem abiere. De qua re late libro superiore15 disseruimus: quibus haec nunc in praesentia addimus.

«Pia et pura bella» quid? — «Hasta pura» quid?

[36] Priscis gentibus omnia bella religione summe perfusa erant, et ideo religione quia iustitia perfusa erant, et de iustitia deos ipsos iudices appellabant. Quare, cum bella indicebant, ab iniuriosis civitatibus evocabant deos, rati, ubi regnarent [p. 537 modifica] iniuriae, ibi deos agere indignum esse. Et ita bella gerebant pia, quia iniuriis lacessiti gerebant, tanquam pro iure ac pro diis belligerare idem esset. Hinc gerebant quoque pura, uti sacra casti tractabant; nam, uti sacrificaturi lavabant prius, ita bellaturi omnia experiebantur prius quam ad vim et arma venirent, eadem significatione qua «hasta pura» ipsis dicebatur quae ferro armata non esset. Ob quae omnia tantum priscis erat «pium purumque bellum» quantum bellum quod ob iniuriam acceptam infertur et post solennem indictionem administratur.

[37] Quem morem constantissime obtinuere antiquae optimatium respublicae, quae nunquam bella nisi iniuriis adactae sumpsere.

Iustitiae romanae caussae —
Respublicae optimatium fortes, quia iustae.

[38] Hinc romani inter innumeras respublicas Latii primum, deinde Italiae crevere, quia nullam laeserant ultro; et difficile tamen quingentum annorum spacio crevere, quia optimatium respublicae, ut innocentissimae ab aliis agebant, ita fortissimae suam tuebantur libertatem.

[39] Hinc in Hispania duae solae civitates, caussis, locis temporibusque divisae, tantas Hannibali aerumnas, vel obsessa, Saguntus, obtulit; tantum romanis, vel obsessa, Numantia, terrorem intulit: nec omnes coniunctae terrarum orbis imperium sibi armis fundarunt; unde de fortissimis populis et bellicosissimis civitatibus illud apud Florum dictum16: «Hispaniam ingentes suas vires victam sensisse».

[40] Hinc postremo unus Arminius, cattorum princeps, tot clades romanis dedit, nec unquam Germania cogitavit foederata romanum imperium excindere.

Graecae gentis mature humanitas.

[41] Quae omnia dant coniicere graecae gentis praecox ingenium et proinde praematuram humanitatem futuram, quae foedera bellorum ab troiano usque bello intellexit. [p. 538 modifica]

Divinae providentiae admiranda consilia.

[42] Idque omne divina providentia moderante, ut quaeque bella cum finitimis gererentur et in proximum semper procederent, ut ex morum communione gentes facilius fas bellorum agnoscerent. Et ita natura ipsa illa regni ars nata est: perpetuo armorum progressu imperia in finitimos, non in dissitos et longinquos, proferre, ut commode cum imperiis gentes in morum et linguarum societatem coaluissent.

Foedera stipulationibus priscis concepta.

[43] Hinc antiquissimae gentes seorsim iure civili communi edoctae sunt stipulationibus pacta firmare, et fas, seu certam gentium linguam, stipulationibus contineri. Unde foedera et deditiones per eam formulam stipulatione conceptae, qua rex interrogabat: «Estisne vos legati oratoresque missi a populo collatino, ut vos populum collatinum dederitis? — Sumus. — Estne populus collatinus in sua potestate? — Est. — Deditisne vos populum collatinum, urbcm, agros, aquam (suppleo: ignem), terminos, delubra, utensilia, divina humanaque omnia in meam populique romani ditionem? — Dedimus. — At ego recipio»17.

Verborum religio apud rudia ingenia valet.

[44] Hinc, pro rudi primarum gentium captu, ad generis humani salutem verba foederum, non minus ac votorum, iuramentorum ac ceterarum religionum, ut supra diximus18 sanctissime custodienda esse putabant, et ea ex verborum apicibus recte praestari communiter sentiebant. Quod poeta antiquitatis scientissimus in Didone notavit, quae, in Africam devecta, ab indigenis tantum soli stipulata quantum taurino corio posset circumdare, corium in tenuissima lora prosecuit, locumque satis amplum complexa est, ubi urbem sive, ut [p. 539 modifica] alii volunt, arcem condidit, quarti proinde Byrsam sive (alii legunt) Buthsram vocavit19. Et inter christianos, ingeniorum ruditate cura barbaris moribus recurrente, foedera ex summo verborum iure servata in eorum temporum historia passim legimus, quorum illud insigne, quo Otho, Germaniae imperator, cum e vieta urbe solas mulieres, cum tanto quanque onere quantum humeris efferrent, salvas exire foedere pepigisset, matres, filiae, uxores piae filios, parentes, viros humeris extulere.

Ut fas gentium inter nationes linguis diversas agnitum?

[45] Ex qua ultima usque antiquitate est utilem esse stipulationem, si alter alia lingua stipuletur, alia alter respondeat, neque opus esse eadem lingua utrumque uti, et sufficere si promissor congruenter ad stipulatoris interrogata respondeat20.

[46] Ita fas, per bella et foedera a gentibus agnitum, quod principio erat certa lingua iuris populis divisim agentibus, abiit in fas commune pluribus civitatibus, quae intra unum terrarum orbem ex iisdem linguarum originibus suam quaeque seorsim condidere, ut libro superiore21 latinam linguam Latio communiter natam in exemplum attulimus; unde postea gentes linguarum communione aestimatae, ut gens latina, gens graeca. Deinde, in alios terrarum orbes bellis prolatis, iura rebus ipsis uniformia, diversis linguarum originibus inter gentes linguis diversas nata, stipulationibus in fas, seu linguam certam, abiere.

Quid in Grotio desideretur.

[47] Hanc originem, hunc progressum, quo fas priscarum gentium natum et prolatum est, esse oportebat primum principium tractationis incomparabilis quam Hugo Grotius De iure belli et pacis adornavit, ut innumera loca, quibus eos libros ex historicis, oratoribus, philosophis, poetis cumulat, non in eruditionem tantum, sed et in scientiam dicerentur. [p. 540 modifica]

Cur victis populis ius optimum ademptum et ius naturale relictum?

[48] Indidem, quia sacra adimebantur victis, ademptum quoque iis victoria erat ius optimum agrorum, quod ex auspiciis provenerat. Cum enim non haberent deos, non amplius habebant auspicia; non habebant amplius agrum, non connubia, non magistratus, non sacerdotia (unde cimbris foeminis, sibi nihil praeter vitas et sacerdotia excipientibus, Marius victor nefas esse respondit22; non habebant gentem, non ordinem in quem hastati convenirent, quia iis arma erant adempta; non postremo habebant fas ipsum. Quare vieti, dediti et in provinciam redacti, omnia ex iure naturali, quod ipsis ratio iam magis explicata dictaret, ut primae civitatum plebes, inter se transigebant; et omnia privata in dominium, publica in imperium, gentes victae in nomen populi victoris abibant.

Graeca sapientia sub romana potentia
orbem exeoluit in christianae religionis usus.

[49] Hinc praetores in provincias mittebantur, qui ex aequitate naturali, quae civilis vitae cultu magis magisque explicatur, ius inter eos dicerent; et interea, graeca humanitate per orbem terrarum invalescente, sub auctoritate romani imperii vigere coepit ius naturale philosophorum. Ita sua aeterna consilia ad orbis reparationem divino Numine moderante, ut romani orbem terrarum vicisse videantur, quo barbaras ferasque gentes victas aeternae iustitiae cultum edocerent, et tandem ius naturale e provinciis in ius civile romanorum assurgeret, ut, cum romana potentia christianam religionem amplecteretur, a graeca sapientia humanissima iura iam erudita, ultro imperaret, ut legibus morum christianis leges gentium commodissime cederent, ut late libro superiore23 disseruimus24. [p. 541 modifica]

Cur hodie in bellis regnat ius naturale philosophorum?

[50] Iccirco hodie, cum bella gerantur aut inter christianos aut cum turcis, qui sub regno monarchico agunt, ubi ordo naturalis dominatur, ius naturale philosophorum in bellis plurimum regnat: ex eo foedera interpretantur; modi acquirendi dominii, obligationis censentur; successionum iura aestimantur.

Iurisprudentia romana ad versus Grotium adserta.

[51] Quam iuris naturalis gentium et philosophorum diversitatem25, de qua nos libro priore26 satis multa diximus, si praestantissimus Hugo Grotius advertisset, neque in earum rerum doctrina romanos iurisconsultos tam crebro notasset: ipse autem ex veris eius argumenti principiis processisset.


Note

  1. Testo: «Caput XXIX» [Ed.].
  2. Cfr. lib. I, capp. C, CXXIV, CXXV, CXXXV, CLVI, etc. [Ed.].
  3. Nel righino in basso alla pagina 194 dell’edizione originale, nel quale, conforme l’uso delle vecchie stampe, è anticipata la prima parola della pagina successiva, è stampato «quod», laddove la prima parola della pagina 195 è «nam». Evidentemente, nel correggere le bozze, il Vico emendò a p. 195 «quod» in «nam», dimenticando d’introdurre analogo emendamento nel righino della pagina antecedente. Le edizioni Ferrari hanno «quod nam» [Ed.].
  4. Testo: «quod ius» [Ed.].
  5. Captivi, prol., 68 [Ed.].
  6. I, 8 [Ed.].
  7. Dig., IX, 3 (De his qui effuderint vel deiecerint), 5 («Si vero»), § 1.
  8. De lingua latina, IV, 36 [Ed.].
  9. I, 11 [Ed.].
  10. Cfr. Notae, 131 [Ed].
  11. Testo: «esse», emendato nell’errata-corrige ms. [Ed.].
  12. Cap. CCXVII.
  13. Cap. CLVI.
  14. Cap. XLIX et seq.
  15. Cap. CCXV.
  16. II, 17 [Ed.].
  17. Liv., I, 38 [Ed.].
  18. Hoc libro, parte II, cap. XX, § 83 [Ed.].
  19. Virg., Aen., I, 371 [Ed.]
  20. Instit., III, 16 (De verborum obligationibus), §1.
  21. Cap. CLXIX.
  22. Florus, lib. III, cap. 3.
  23. Cap. CCXXVIII.
  24. Cfr. Notae, 132 [Ed.].
  25. «Diversitatem», occorrente pel senso, manca nel testo. Ma cfr. libro I, cap. CXXXVI, § 1, al quale il Vico medesimo rimanda qui appresso: «... ius... gentium... a iure naturali philosophorum longe diversum» [Ed.].
  26. Cap. CXXXVI.