Monete del Piemonte inedite o rare - supplemento/Documento IV

Da Wikisource.
Documento IV

../Documento III ../Documento V IncludiIntestazione 22 novembre 2023 75% Da definire

Documento III Documento V
[p. 60 modifica]

IV.


Investitura del feudo di Montafia, col diritto di batter moneta, concessa da papa Clemente X a Carlo Emanuele Simiana marchese di Pianezza.

(Da copia autentica nella Biblioteca di S. M.)


27 agosto 1672


CLEMENS P. P. X.

Ad perpetuam rei memoriam.


Romanus Pontifex altissimi Regum Regis, et dominantium Domini in terris uices gerens, inter grauissimas curae quibus assidue premitur, hanc quoque sollicitudinem peculiari studio suscipere consueuit, ut uiri generis nobilitate et mentis prestantes congruis eorum uirtuti gratiarum atque privilegiorum muneribus, ac honorum et titulorum prorogati vis ex sua et apostolicae sedis benignitate decorentur, quo et ipsi hoc beneficio deuincti in deuotione et fide erga sedem eandem constantius persistant, et eorum exemplo alij ad similia promerenda stimulentor. Alias siquidem fel. ree. Alexandro PP. VII. praedecessori nostro pro parte dilecti filij Caroli Emanuelis Philiberti Hyacinthi de Simiana marchionis Planitiarum Taurinensis seu alterius dioecesis exposito, (si espone come fu autorizzata la vendita del feudo, e quale titolo ad esso aggiunto e sotto quali patti) aliter nec alio modo de quo expresse protestatus fuit et protestatur, ita ut dieta approbatione et acceptatione non sequutis praesens consensus habeatur pro nullo inualido ac si nunquam prestitus fuerit et sponte et omni et sine ullo etiam minimo praeiudicio iurium quorumcumque mensae archiepiscopalis Taurini, et expressorum in praedicto chirographo et non aliter et de quo pariter et nomine praedicti ill.mi et reu.mi domini archiepiscopi iuxta uires facultatis sibi desuper attributae consensit, suumque consensum pariter, et assensum necessarium, et opportunum dedit, et praestitit, ac dat, et praestat ad fauorem exc.mi domini don Caroli de Simiana marchionis Libanti licet absentis et ita ut idem exc.mus D. marchio absque alio recorsu ad praedictum ilj.mum et reu. dominum archiepiscopum eiusque successores in dicto archiepiscopatu libere, et recta uia recursum habeat ad sanctissimum D. N. Clementem Papam X eiusque S. Sedem apostolicam ad impetrandam inuestituram et iurisditionem marchionatus Montatiae, illaque obtenta uti subditus dictae S. Sedis apostolicae solitum iuramentum fidelitatis prestare possit et ualeal cum onere tamen soluendi singulis annis dictae mensae archiepiscopali Taurini ducatos duodecim auri iuxta formam precitati chirographi ad cuius limitis, et non alias praedictum consensum ut supra idem Dominus dare et praestare uoluit, et intendit, illumque sic datum et praestitum nomine praedicti ill.mi D. constituentis promisit habere ratum, gratum, et firmum, benigno ualide, rctde . . . . . Insuper Carolo Emanueli Philiberto, eiusque successoribus praefatis, [p. 61 modifica]ut in omnibus, et singulis, ac quibuscumque edictis, ac proclamationibus faciendis, nec non sessionibus, processionibus, congregationibus, conuentibus, pompis, consiliis, caeterisque actibus publiicis, et prvatis, tam in statu ecclesiastico, quam extra illum ubilibet gentium, ac etiam in quibuscumque locis, prouincijs, regionibus etiam transalpinis, regum, ducum, uel quorumuis Principum, et aliorum curijs, conspectibus, et presentijs Carolus Eman. Philibertus, eiusque successores praefati ueri, et indubitati Principes sint, habeantur, denominentur, reputentur, et censeantur, ipsique se tales appellare, nominare, et inscribere, ac ab alijs cum effectu haberi, teneri, reputari, ac nominari facere, armaqne, et iusignis a similibus Principibus deferri solita etiam cum corona aurea gemmis ornata habere ac publice, et priuatim ubique deferre, et gestari, nec non praedictis et omnibus, singulisque alijs Principum insignibus, titulis, gradibus, dignitatibus, priuilegijs, immunitatibus, libertatibus, praerogatiuis, antelationibus, praeminentijs, facultatibus, indultis, gratijs, iurisdictionibus, uassallagije, et ceteris iuribus, quibus alij ueri Principes quantumuis antiqui, nobiles, et illustres, tam pontificij, quam regij de iure, consuetudine, priuilegio, et alias quomodolibet ntunter, potiuntur, et gaudent, ac uti, potili, et gaudere possunt, et poterunt quomodolibet in futurum (quae omnia etiamsi speciali nota digna essent praesentibus pariter pro espressis haberi uolumus) in omnibus, et per omnia, non solum ad eorum instar, sed pari forni iter, et eaque principaliter absque ulla prorsus differenza uti, frui, petiri, et gaudere, ac tam aureas, quam argenteas, et cuiusuis alterius solitae materiae monetas suo nomine Principis, alias tamen sub imagine, insignijs, et auspicijs dictae sedis apostolicae, seruataque constitutionum, et ordinationum apostolicarum desuper editarum, et pro tempore edendarum forma et dispositione cudi facere libere pariter et licite possint, et ualeant etiam absque ulla alla a nobis, et prefata sede habita, et obtenta licentia dicta auctoritate earundem tenore praesentium concedimus similiter, et indulgemus. Praeterea in uirtute sanctae obedientiae, ac sub indignationis nostrae poena praecipimus, et mandamus dilecto filio nostro palatio basilicae sanctorum duodecim Apostolorum S. R. E. prestero cardinali Alterio nuncio moderno, et pro tempore existenti eiusdem S. R. E. Camerario, ac dilectis filijs camerae apostolicae praefatae praesidentibus clericis, nec non castri praefati uniuersitati, habitatoribus, incolis, uassallis, et subditis, quatenus palatius uidelicet cardinalis, et pro tempore existens camerarius, ac presidentes clerici Carolum Emanuelem Pbilibertum, eiusque successores praefatos uti ueros Principes honorent et agnoscant, et ab alijs honorari faciant, et mandent . . . . .

Volumus autem ut dictus Carolus Emanuel Philibertus tam pro se quam pro successoribus suis praedictis debitum fidelitatis iuramentum in manibus nostris, seu Romani Pontificis pro tempore esistentis, aut dicti camerarij seu eius uicecamerarij praestare omnino teneatur: per easdem uero presentes declaramus, nos concedere erectionem, aliasque gratias praedictas citra ullam immutationem, uel alterationem naturae inuestiturae, seu inuestiturarum, et concessionis, seu concessionum castri praedicti, ac sine ullo praeiudicio quorumuis iurium, tam supradictae ecclesiae Taurinensis prout supra expressum est, quam quae quouis tempore et modo, ac ex quacumque causa, et capite, et in quibusuis casibus, et euentibus cogitatis, et incogitatis, expressis, et non espressis, etiamsi forsan necessario exprimi deberent, competunt, et competere possunt camerae apostolicae praedictae. Etenim per easdem praesentes, et omnia et singula in eis expressa non intendimus quoquomodo praciudicare eidem camerae apostolicae, neque in casum deuolutionis, aut caducitatis, neque in euentum confiscationis, aut cuiusuis alterius iuris, actionis, et praetentionis eiusdem camerae ex causa de praeterito, de praesenti, et de futuro, sed tantummodo concedere erectionem, inuestituram, aliasque gratias praefatas. Ceterum uolumus ut firma remaneant iura competentia ratione innestiturae, et iuris communis bannorum, statulorum, et quarumlibet constitutionum dictae camerae apostolicae, etiam quoad expressa in praesentibus perinde ac si ipsae praesentes litterae non emanassent, ideoque pariter uolumus, ut haec protestatio habeantur pro expressa [p. 62 modifica]in principio, medio, et fine, ac in qualibet alla parte earumdem praesentium litterarum Ea enim est intentio et uoluntas nostra. Datum Romae apud sanctam Mariam Maiorem sub annulo Piscatoris die xxvii Augusti MDCLXXII pontificatus nostri anno tertio.

Locum sigilli.

I.° Slvsivs