Monete e medaglie degli Spinola/Documento IX

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
L’Imperatore Carlo VI investe Carlo Spinola del Marchesato di Roccaforte e della Contea di Ronco ecc.

../Documento VIII ../Documento X IncludiIntestazione 18 maggio 2011 75% Da definire

L’Imperatore Carlo VI investe Carlo Spinola del Marchesato di Roccaforte e della Contea di Ronco ecc.
Documento VIII Documento X
[p. 233 modifica]

DOCUMENTO IX.


Caroli VI. Romanorum Imperatoris, literae, in quibus Carolum Spinulam Marchionem Rochaefortis, Comitemque Ronchi, Castrum Rochaefortis, una eum eius Villis Vighi et Sentrassi in Valle Borbiae, nec non Castra Ronchi, Burgi Fuinariorum ac Busallae in feudum contulit. de ann. 1711 (Dal Lunig).

Carolus divina favente clementia electus Romanorum Imperator semper Augustus. Ad perpetuam rei memoriam agnoscimus et notum facimus vigore praesentium universis, quod cum nobis illustris Noster, et Sacri Imperii fidelis dilectus Carolus Spinula, Marchio Rochaefortis, et Comes Ronchi submississime Nobis exponendum curavit, a quondam Imperatore Josepho, fratre et praedecessore nostro colendissimo sacratissimae memoriae sibi super Castro Rochaefortis cum suis Villis Vighi et Sentrassi in Valle Borbiae, Vulgo Valle Borbera, sub dioecesi dertonensi sitis, et super Castro Ronchi, Burgi Fornariorum, et Busallae itidem in agro Ligurum sitis sub januensi Dioecesi tanquam feudis antiquis, nobilibus rectis, iustis, perpetuis, honorificis et francis ab omniservitio praestando, cum omnibus simul pertinentiis adhaerentiis suis, quem admodum id majores et progenitores ipsius eorumque descendentes, atque haeredes a plurimarum inde usque aetatum memoria perpetua serie habuerint, tenuerint, et possederint, investiturae renovationem benigne fuisse concessam, prout ex eiusdem diplomate.

Ac proinde nobis dictus Carolus Spinula humiliter fuerit supplicatus, ut quandoquidem suprema divinitate propria voluntate ad Augustum throni fastigium evecti sumus, ipseque Nos in supremum et directum Dominum, uti fidelem clientem, Beneficiarium, seu Vassallum decet, recognoscere desideret, et Nos ipsum mediante persona legitimi procuratoris et Mandatarii sui N. N. de dictis Castris Rochaefortis cum suis Villis Vighi et Sentrassi pertinentiis et coherertiis [p. 234 modifica]ac iuribus suis universis, itidem de dictis castris Ronchi, Burgi furnariorum, et Busalle Clementer investire, ac privilegia a praedecessoribus nostri divis Imperatoribus ac Regibus Augustis, praesertim Maximiliano I, et Ferdinando III maioribus suis concessa, eaque omnia et singula in eis contenta approbare, confirmare atque insuper Imperialis nostrae protectionis, tutelae et Salvaguardiae privilegium ex Caesarea nostra benignitate impertiri, approbare et confirmare dignaremur: Nos sane attendentes ad egregia singularis fidei et devotionis obsequia, quae maiores ac Progenitores dicti Caroli Spinulae a multis retroactis temporibus, nostris Praedecessoribus, Augustae domui nostrae Austriacae praestiterunt et ipse eorum vestigiis laudabiliter insistens etiamnum, sedulo praestat ac deinceps praestiturum confidimus demissis eiusdem praecibus clementer annuendum duxerimus, uti vigore praesentis Nostri Caesarei diplomatis annuimus, ac proinde ex certa nostra scientia, animo bene deliberate, sano, ac maturo accedente consilio, et de Caesareae Nostrae potestatis plenitudine, et omni alio meliori modo, via iure et forma quibus validius, firmius et efficacius fieri potest, ac debet praedicta privilegia antecessorum nostrorum in Sacro Romano Imperio imprimis vero praelibatum illud Maximiliani I.i et Ferdinandi III in omnibus suis sententiis, punctis, clausulis, et articulis, ac si illa omnia quoque hic inserta fuerint, laudavimus, approbavimus et confirmavimus, ac per praesentes, laudamus, approbamus, confirmamus atque eis omnem vim necessariam, et robur impertimur, eundemque Carolum Spinulam de praedicto castro Rochaefortis cum suis Villis Vighi, et Sentrassi in valle supra nominata sitis, et depraedictis Castris, Ronchi, Burgi furnariorum et Busallae cum omnimoda sua jurisdictione, territoriis, ac cum mero et mixto Imperio et Gladii Potestate, pedagiis et Molendinis, et regaliis quibuscumque, quae nobis ac sacro Romano Imperio competunt aut competere possunt, pro ipso, vel successoribus suis quibuscumque qualiter nempe, etiam foeminis tam inter vivos, quam in ultima voluntate in totum vel in parte a nobis et sacro Romano Imperio in Feudum francum, [p. 235 modifica]liberum et alienabile, ita quod in omnibus retineat naturam allodii, excepta dumtaxat superioritate, et prout actenus fuit possessum ac recognitum eius et eorum qualitates, ac situs hic pro sufficienter expressum habentes damus, concedimus, ac de iis omnibus et singulis ipsum Carolum investimus, quem cumque illi vel iure, vel ex gratia speciali in praemissis dare, concedere, investire atque infeudare possumus vel debemus, ita quod iisdem feudis Imperialibus Rochaefortis cum suis Villis, Vighi et Sentrassi, Ronchi, Burgi furnariorum et Busallae, ac iuribus saepe memoratis, Marchioni Carolo Spinulae uti, frui potiri et gaudere liceat, imponendo et exigendo nova vertigalia, quae additiones, sive quovis alio nomine nuncupantur, tam in pedagiis, datiis, mercantiisque, quam in Gombeta maxima datii, carnis, seu scaricatura fructuum, reddituum furnis, tabernis, et aliarum gabellorum pro publicis oneribus supportando, tam pro refectione viarum publicarum, quam aliorum, et ex eadem causa imponendo censarias, et alla quaecumque onera, tam realia, quam personalia, et mixta, et anomata, tam ordinaria quam extraordinaria, et alla quaecumque quovis nomine vocitentur, etiam praedictis ea omnia possit, et valeat ipse Carolus Spinula, et eius haeredes et successores supra dicti, quae Nos ipsi facere possumus, et valemus, nihil aliud Nobis retinentes praeter superioritatem, jus patrocinii beneficii, et consuetam clientelaris juramenti praestationem, quod quidem juramentum Nobilis eiusdem Caroli Spinulae legitimus Procurator, et Mandatarius N. N. sufficient! ad hoc mandate instructus, loco et nomine, et quae in animam eiusdem Caroli Spinulae praestitit, supplentes quoscumque defectus, tam iuris quam facti, si qui in praedictis innovaverint, non obstantibus quibuscumque legibus, constitutionibus, consuetudinibus, etiam feudalibus, statutis, decretis, et ordinationibus, in contrarium facientibus, quibus omnibus et singulis pro hac vice dumtaxat auctoritate et scientia praedictis derogamus, et derogatum esse volumus, nostris tamen, et Sacri Imperii, aliorumque iuribus semper salvis. Praeterea ut Caesareae Nostrae benignitatis erga se propentionem [p. 236 modifica]dictus Marchio Carolus Spinula cumulatius experiatur, Nos eadem auctoritate Nostra Imperiali eundem Carolum una eum saepe memoratis locis, et Castris Rochaefortis, Ronchi, Burgi furnariorum et Busallae, in Agro Ligurum sitis, atque eorum pertinentiis, coherentim, et dependentiis, nec non hominibus, Colonis, et subditis in Nostram, et Sacri R. Imperii tutelam, protectionem, et salvaguardiam suscepimus et assumimus, suscipimus, et assumimus, harum vigore literarum volentes, firmiterque statuentes et decernentes, quod idem Carolus Spinula eiusque successores in dictis locis Rochaefortis, Ruochi, Burgi Furnariorum et Busallae ac pertinentiis a Nobis, et Sacro R. Imperio in feudum dependentibus et aliis quibusque bonis acquisitis, et adquirendis, nec non hominibus, Ministris, Colonis, subditis, vasallis, redditibus prevenientibus, vasallagiis, et rebus omnibus quocumque nomine appellentur, deinceps, et in perpetuus sub hac speciali protectione, tutela, et salvaguardia nostra, et Imperialis Nostrae Aquilae sint et ab omni hospitandorum militum, et stipendiariorum gravamine, molestia, oppressione, et onere salvi, protecti, tuti, securi, et exemptes esse valeant, ac debeant, atque in posterum omnibus et singulis immunitalibus, gratiis, praerogativis uti, frui, potiri, et gaudere possint, quibus alii, qui in hujusmodi Nostra, et Sacri Imperii salvaguardia, tutela et protectione constituti sunt, de jure, vel de consuetudine utuntur, et fruuntur, potiuntur, et gaudent citra cuiuscumque impedimentum, vel contradictionem, non obstantibus in contrarium facientibus quibuscumque, etiam si talia forent, de quibus mentionem specialem fieri oportet, quibus omnibus et singulis derogamus, et derogatum esse volumus per praesentes. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc nostram confirmationem investiturae, salvaeguardiae, derogationis, concessionis, et gratiae paginam infringere, aut ei quovis ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, Nostram, et Sacri Imperii indignationem gravissimam, et poenam centum marcarum auri puri, et probi toties, quoties contrafactum fuerit, solvendarum se noverit, omni remissionis et veniae spe praecisa, eo [p. 237 modifica]ipso incursarum, quarum semissem, iniuriam passi usibus decernimus applicandam. Harum testimonio literarum manu nostra subscriptam, et sigilli nostri Caesarei apprensione munitarum, quae dabantur in Civitate nostra Viennae, die mensis Ann. 17 . . . .?? Regnorum nostrorum Romani.