Monete e medaglie degli Spinola/Documento X

Da Wikisource.
L’Imperatore Carlo VI investe il Marchese Carlo Spinola di alcune porzioni dei feudi di Busalla, e Borgo-Fornari

../Documento IX ../Documento XI IncludiIntestazione 16 aprile 2023 100% Da definire

L’Imperatore Carlo VI investe il Marchese Carlo Spinola di alcune porzioni dei feudi di Busalla, e Borgo-Fornari
Documento IX Documento XI

[p. 237 modifica]

DOCUMENTO X.


Caroli VI Romanorum Imperatoris, literae, in quibus Marchionem Carolum Spinulam, de Feudorum Busallae ac Burgi Furnariorum portionibus, quas memoratus Marchio a Comite Leonardo ab Auria ann. 1714 emerat, investivit, d. d. 9 febr. ann. 1722 (Dal Lunig).

Agnoscimus et notum facimus tenore praesentium universis, quod, cum nobis Marchio Carolus Spinula humillime exponi fecerit, se a Nobili nostro, Sacrique Imperii fideli dilecto, Leonardo, Comite ab Auria, portiones illas, quas idem Comes in feudis nostris Imperialibus Busallae ac Burgi furnariorum possedit, et a nobis desuper die 22 febr. ann. 1714, investitus fuit vigore contractus empti et venditi Nobis authentice producti emisse, idque tanto majori fiducia et validitate facere potuisse, quanto haec feuda ex natura sua pro lubitu voluntatis investiti, essent alienabilia, et praefato supplicanti Spinulae in casum id genus alienationis easdem portiones a quocumque avocandi, ipso jure virtute privilegii sub data 8 Aprilis ann. 1644 ab Auguste reminiscentiae Imperatore Ferdinando III, Avo Nostro Colendissimo, quondam Marchioni Neapolioni Spinulae benigne impertiti, competeret: adeoque praenominatus Marchio Carolus Spinula submisissime oravit, ut cum nos, praefatorum feudorum nomine, in supremum directumque dominum suum recognoscere desideret, sede iisdem feudorum participationibus nunc investire Clementissime dignaremur. Nos sane considerantes eximiam illam fidei et observantiae devotionem, quibus nos, et divos [p. 238 modifica]antecessores Nostros Romanorum Imperatores, ac Reges, ipsumque Sacrum Romanum Imperium et inclitam nostram Austriae domum, Spinularum familia, ipseque supplicans semper coluit, ac demereri studuit; nobisque persuasum habentes dictum Carolum Marchionem Spinulam tum primogenitorum suorum exemplo tum propria sua virtute duce, etiam in posterum non facile in se desiderari passurum esse, quod ad suam in nos et Sacrum Romanum Imperium Augustamque nostram Austriae domum sinceram constantemque fidem ac bene merendi promptitudinem fidelibus obsequiis magis magisque comprobandum pertinere videbitur: uti quidem facturum se offert, beneque facere poterit ac debebit. Qua propter ex certa scientia, animo bene deliberato, sano accedente consilio, deque Caesarae potestatis Nostrae plenitudine, ad antefatam alienationem non modo assensum Nostrum Caesareum, qua supremus dictorum feudorum dominus clementissime impertimur, verum etiam praecitatum contractum empti, et venditi in omnibus suis punctis clausulis, sententiis et verborum expressionibus harum vigore confirmamus coroboramus, et pro firmo atque valido declaramus, adeoque eumdem Marchionem Carolum Spinulam super tertia parte Burgi furnariorum item participatione Busallae, et alia Burgi furnariorum tertia parte, prout a Nobis de iisdem praenominatus Comes ab Auria infeudatus fuit, cum eorum omnimoda jurisdictione, mero et mixto imperio ac gladii potestate, aliisque iuribus, redditibus, territoriis ac pertinentiis investimus, et secundum formam anteriorum investiturarum easdem portiones in feudum francum, liberum et exemptem eidem Marchioni Spinulae damus et concedimus, quidquid de jure, vel ex gratia speciali in praemissis confirmare, approbare, dare concedere et investire possumus vel debemus, ita nimirum, ut memorata bona nihilominus sapiant naturam Allodii, quodque de iisdem possit ipse Marchio Carolus Spinula et successores eius disponere pro libito voluntatis tam in ultimis voluntatibus, quam inter vivos: Largientes et dantes, et concedentes eidem in praecitatis participationibus terris et locis omnem potestatem Nobis competentem, ita, [p. 239 modifica]quod in eis omnia agere et exercere possumus et valemus, nihil nobis penitus retinentes, praeter solam superioritatem Caesaream, quam nobis ac nostris in Imperio successoribus, et quibus ea specialiter demandata fuerit reservamus, cum subiectionis, fidelitatis et homagii iuramento, quod nobis vice, ac nomine eiusdem Marchionis Caroli Spinulae, noster sacrique Imperii fidelis dilectus Ioannes Josephus Winsching, Consilii Nostri Imperialis Aulici Agens, vigore acceptati mandati procuratorii, praestitit: Supplentes quoscumque defectus tam iuris, quam facti, si qui in praedictis intervenerint, non obstantibus quibus libet Legibus, constitutionibus, consuetudinibus et feudalibus statutis, decretis ac ordinationibus, aliisque in contrarium facientibus, quibus omnibus ac singulis pro hac vice duntaxat auctoritate ac scientia praedictis derogamus, et derogatum esse volumus: Nostris tamen et Sacri Imperii, ac aliorum juribus semper salvis. Nulli ergo omnino hominum, cuiuscumque status, gradus, ordinis, et conditionis, aut dignitatis fuerint, liceat, hanc nostram assensus, confirmationis, ratificationis, suppletionis, derogationis, investiturae, concessionis et remissionis, gratiae voluntatis et decreti paginam infringere, aut eam quovis ausu temerario violare, quisquis vero id attentare praesumpserit, indignationem Nostram, et Imperii Sacri gravissimam, et poenam decem Marcarum auri puri, pro dimidia Imperiali Fisco, seu aerario nostro, reliqua vero parte iniuriam passi, aut passorum usibus absque omni spe veniae, vel remissionis applicandam se noverit facto ipso incurrisse; harum testimonio literarum manu nostra subscriptarum et sigilli nostri Caesarei appensione munitarum datum Viennae 9 febb. ann. 1722.