Monete e medaglie degli Spinola/Documento VII

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Enrico VII Imperatore concede diversi castelli e luoghi in feudo ad Opizzino Spinola anno 1315

../Documento VI ../Documento VIII IncludiIntestazione 17 maggio 2011 75% Da definire

Enrico VII Imperatore concede diversi castelli e luoghi in feudo ad Opizzino Spinola anno 1315
Documento VI Documento VIII

[p. 214 modifica]


DOCUMENTO VII.


Enrico VII Imperatore concede diversi luoghi e castelli in feudo ad Opizzino Spinola anno 1515.


In nomine Domini. Amen! Hoc est exemplum, publicatio, sive registratio cujusdam privilegi Sereniss. Principis, Domini Henrici Septimi, divina favente clementia Romanorum Imperatoris, et semper Augusti, cum bulla pendente serico alabi et vermilii cerae albae, cum imagine Domini Imperatoris, in dextra manu tenentis crucem, [p. 215 modifica]et in sinistra pomum rotundum cum cruce, sedentis in cathedra in medio duorum Leonum, et in alia parte dicti sigilli est aquila sculpta, et in pergamena scripti, et cujus quidem Privilegii tenor talis est:

Henricus Septimus Divina favente clementia Romanorum Imperator semper Augustus, Nobili viro Opicino Spinulo de Luculo, fideli suo dilecto, gratiam suam et omne bonum; Licet munificentiae nostrae gratia cunctis, quos clementiae nostrae regit Majestas, communis debeat esse fidelibus, illos tamen gratiori humanitate complectimur, quos antiquae et novae fidelitatis commendat devotio; et antiqua et nova obsequiorum exhibitio dignos facit. Cum igitur tibi, et illis de domo, ex qua traxisti originem, inter alios Italiae nobiles permissa virtute merita suffragari noscantur, devotis luis et instantivis supplicationibus annuentes, emptiones, et acquisitiones per te facias, de Castris et locis infrascriptis cum fortalitiis, mero et misto imperio, et omni jurisdictione, territoriis et pertinentiis eorumdem, et si feudalia existant, de Imperialis munificentiae gratia, et ex certa scientia confirmantes ea omnia etiam cum omnibus et supradictis, et regaliis quibuscumque, rectum et gentile feudum tibi pro te, tuisque posteris duxit nostra serenitas concedenda, ac, recepto fidelitatis debito juramento, exinde te pro te tuisque posteris solemniter investimus, mandantes omnibus et singulis Communitatibus, Marchionibus, Comitibus, Castellanis, et quibuscunque nostri Imperii ditioni subjectis, ut te, vel posteros tuos super castris et locis infrascriptis nullam aliquo tempore inferre praesumant molestiam, vel gravamen, quod si secus a quocumque (quod non credimus) attentari contigerit, post indignationem nostram, et mulctam centum librarum auri pro qualibet Communitate, quinquaginta pro quolibet Marchione et Comite, et viginti quinque pro quolibet singulari persona, pro dimidia nostro aerario, pro reliqua tuis, tuaeque posteritatis commodis inferendam, quam hoc ipsum se noverit incurrisse, sicut nostrae Majestatis motus arbitrio debita ulctione praetendunt. Quam nostrae concessionis gratiam valere volumus et tenere, et [p. 216 modifica]servari mandamus, non obstante quod castra et loca ipsa feudalia existant, et quod absque nostri, vel praedecessorum nostrorum consensu alienarii nequiverint, seu quod acquisitiones per te factae a principio non tenuerint, lege, nec clausula aliqua non obstante, nec causa alia, quae praemissis videretur, vel posse in aliquo refragari; Quibus, omnibus, quae possent quomodolibet obviare, perinde derogari mandamus, ac si singulae, vel singulariter forent expressae, jure imperii semper salvo, nomina vero Castrorum et locorum sunt haec: Castrum et Burgum Serravallis, Castrum et Burgum Arquatae, Castrum et Burgum Stazani, Castrum et Burgum Pastoranae, Castrum et Burgum Caslelletti, Castrum el Burgum Sancti Cristophori, Castrum Claremontis, Castrum et Terra Vallis Scriviae, cum villis, curiis, territoriis et pertinentiis ipsorum, Castrum et grangiam Bissi cum sua jurisdictione In cujus rei testimonium praesentes fieri, et nostrae Majestatis sigillo jussimus communiri. Datas Pisis primo jd. julii anno Domini millesimo tercentesimo decimo tertio, indictione undecima, Regni nostri anno quinto, Imperii vero secundo.

Hic cadit signum tabellionatus. — Ego Damianus de Ortis de Varagine, quondam Dominici, auctoritate Imperiali Notarius, praedictum exemplum supradicti privilegii Imperialis, ut supra, sumptum et exemplatum ab autentico dicti privilegii in pergamena scripto, et bullato cum sigillo pendente, ut supra dictum est, vidi, legi, ac diligenter et fideliter auscultavi, una cum infrascriptis Notariis se subscribentibus, et hoc in praesentia et auctoritate infrascripti Domini Judicis, nihil addito, vel diminuto quod mutet sensum, vel variet intellectum, nisi forte sillaba, seu punto extensionis, vel abbreviatione causa, substantia tamen in aliquo non mutata, sed prorsus omni vitio, et suspicione carente, et quia utrumque concordare inveni, ipsum registravi, publicavi et autenticavi, et in hanc publicam formam redegi, signumque meum instrumentorum in testimonium praemissorum apposui consuetum, cui quidem exemplo et registrationi, et omnibus supradictis, Dominus Joannes D. Marci de Tebaldis de Pistorio, legum doctor, Judex, et assessor Domini Potestatis [p. 217 modifica]Januae, pro Tribunale sedeus ad solitum bancum juris, viso, lecto et insinuate dicto privilegio, suam auctoritatem, et Communis Januae interposuit, pariter et decretum, laudans, statuens, et decernens, praedictam registrationem, et omnia et singula supradicta habere et obtinere debere perpetuam roboris firmitatem, et praedicto exemplo, et registrationi adhiberi debere eandem fidem, vim, et robur, quemadmodum adhiberetur supradicto aulertico Privilegii supradicti. Et haec omnia fecit dictus Dominus Judex, ad instantiam et requisitionem nobilis viri, D. Luchesii de Spinulis de Loculo, seu Domini Juliani Grilli, Procuratoris ejusdem nobilis viri D. Luchesii, de cujus procuratione constat publico instrumento, scripto manu Simonini quondam Francisci Notarii, millesimo trecentesimo sexagesimo octavo die nona mensis julii, habentis ad haec sufficiens mandatum, vigore dicti instrumenti procurae a praedicto nobili D. Luchesio, timentis de amissione dicti instrumenti, et asserentis dicto nomino hoc facere justa de causa. Haec omnia acta sunt Januae in Palatio novo Communis ad bancum ejusdem Domini Judicis, et assessoris, Domini Potestatis Januae, anno Dominicae nativitatis millesimo tercentesimo sexagesimo octavo, indictione quinta, secundum cursum Januae, die quarta septembris, hora tertiarum, praesentibus testibus ad haec vocatis specialiter, et rogatis, Luchino Camillo de modulo, Guizardo de Sancto Eusebio, Insperio et Bartholomeo de petra, filio Nicolini.

Hic cadit signum tabellionatus — Ego Luchinus de Clavaro, filius Joannis, Sacri Imperii auctoritate Notarius, praedictum exemplum supradicti privilegii Imperialis, ut supra scriptum et exemplatum, ab autentico privilegii in pergameno scripto, et bullato cum sigillo pendente, ut supra dictum est, vidi, legi, auscultavi diligenter, et fideliter una cum Damiano de Ortis de Varagine, Nicolao de Testana, et Emanuele de Fontanegio, Notariis, et in praesentia suprascripti Domini Judicis, et quia utrumque concordare inveni, in eiusdem exempli testimonium, et plenam fidem me subset ipsi, signumque meum instrumentorum apposui consuetum.

[p. 218 modifica]Hic cadit signum tabellionatus — Ego Emanuel de Fontanegio, filius Joannis, Imperiali auctoritate Notarius, praedictum exemplum supradicti Privilegii Imperialis at supra scriptum, et exemplatum ab autentico privilegii in pergameno scripto, et bullato cum sigillo pendente, ut supra dictum est, vidi, legi, et auscultavi diligenter, una cum Damiano de Ortis de Varagine Nicolao de Testana, et Luchino de Clavaro Notariis, et in praesentia suprascripti Domini Judicis, et quia utrumque inveni concordare, in ejusdem testimonium, et plenam fidem me subscripsi, signumque meum instrumentorum apposui consuetum.

Hic cadit signum tabellionatus. — Ego Nicolaus de Testana, Sacri Imperii Notarius, praedictum exemplum suprascripti privilegii Imperialis, ut supra scriptum et exemplatum ab autentico privilegii in pergameno scripto, et bullato cum sigillo pendente, ut supra dictum est, vidi, legi, auscultavi diligenter, et fideliter, una cum Damiano de Ortis de Varagine, Luchino de Clavaro, et Emanuele de Fontanegio Notariis, in praesentia suprascripti Domini Judicis, et quia utrumque inveni concordare, in ejusdem testimonium, et plenam fidem me subscripsi, signumque meum instrumentorum apposui consuetum.