Notae in duos libros/Dissertationes/IX

Da Wikisource.
IX. De primis regibus

../VIII ../X IncludiIntestazione 6 settembre 2021 25% Da definire

Dissertationes - VIII Dissertationes - X

[p. 721 modifica]

IX

[DE PRIMIS REGIBUS]

(pag. 463, n. 2).

Cur dii dicti «patres»? — Cur inclyti dicti «dii»? —
Cur inclyti dicti «reges»?

[1] Quae appellatici [«patres»] antea a patribus translata fuerat ad deos, ut his in Notis superius1, ex eadem rationis similitudine. Prius deos dixere «patres», quia iis nulla erat in terris persona patribus dignior; deinde, quia nihil usquam diis dignius intellexerunt, inclytos, erronum servatores, appellavere «deos»; sicut postea, regnis heroicis constitutis, quia super regem heroici ordinis nihil in terris dignius intelligebant, clientes suos inclytos appellavere «reges». Cuius antiquitatis bellissimum extat vestigium in Achillis clypeo apud Homerum2, ubi paterfamilias messoribus bovem comedendum dari iubet, qui cum sceptro describitur et «rex» diserte appellatur.

Qui «reges» parasitis graecis? — Cur patroni romani
clientibus «reges»? — Unde «rex» dictus?

[2] Unde fortasse niansit graecis quod parasiti eos qui sibi darent coenam «reges» appellarent, ut ex comoediis habetur, et romanis, apud quos clientes suos patronos, mane salutantes, «reges» appellabant, a quibus postquam in forum [p. 722 modifica] comitati, vesperi domum reduxerant, coena donabanturnota, primo clientum obsequio in hunc comitatus luxum et primis eorumdem operis in hunc cultum translatis, in summa romanae gentis magnificentia. Atque haec omnia ab ea prima clientelarum origine, quod inclyti receptis agros assignarunt, in quibus colendis de inclytorum substantia vitam sustentarent, quam salvam cupiverant. Nisi si vocabulum «rex» natum sit, in hoc rerum articulo, a «regendo», seu sustentando: deinde «rex ordinis» dictus qui in turbis cum plebibus sua ferocia ordinem sustentarunt.

[3] Hinc sequentia conficiuntur.

I

Primi pastores gentibus «reges».

[4] Reges, uti apud Homerum passim, pastores populorum primo et proprie hos inclytos dictos esse, quod errones pascerent: deinde metaphoriccòs dictos pastores gregum, qui vere non pascunt, sed ducunt greges.

II

Cur «rex» et «heros» idem?

[5] Atque hoc illud esse apud Homerum: in quaque civitate quot heroes, tot reges, singillatim in Ithaca procos, in Phoeacia tredecim reges, tertiumdecimum Alcinoumnota.

III

Primi «greges hominum» — Unde «greges operarum»?
«histrionum»? «servorum»? — «Segregare» quid proprie?

[6] Et quando primi in terris fuere pastores hominum, necesse quoque est prius fuisse hominum, deinde pecudum greges: qui greges exinde mansere dicti operarum et histrionum maxime, ut ex comoediis habetur, et greges servorum,

3

4 [p. 723 modifica] quorum clientes, ut alibi dictum, prima rudimenta fuere. Et pulcherrimam huius antiquitatis notam servat etiamnum inter latinos verbum «segregare», quod proprie dicitur de meretrice vel concubina quae ab amatore dividitur: quia inter clientes iustae nuptiae principio nullae fuere.

IV

Primi «duces clientum *.

[7] Et primos duces fuisse inclytos, qui hos ducerent greges hominum. In quo ductu stat ex adverso praecipua clientelarum proprietas, nempe clientum obsequio: unde postea rerum ipsarum natura factum ut clientes sequerentur ad bellum inclytos.

V

Cur «heros» et «dux» idem?

[8] Hinc perpetuo «ducum» adiuncto heroes ab Homero appellari.


Note

  1. Cfr. Dissertationes, VIII, § 13 [Ed.].
  2. Il., XVIII, 483 sgg. [Ed.].
  3. Marziale, II, 68; III, 46; Giovenale, V, 19 sgg.; Columella, De re rustica, praef., 9 e 12, etc. [Ed.].
  4. Od., VIII, 390-1 [Ed.].