Opere minori 1 (Ariosto)/Poesie latine/Liber primus/Carmen V

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Carmen V

../Carmen IV ../Carmen VI IncludiIntestazione 17 luglio 2015 75%

Poesie latine - Carmen IV Poesie latine - Carmen VI
[p. 332 modifica]

V.

AD PETRUM BEMBUM.1


Me tacitum perferre meæ peccata puellæ?
     Me mihi rivalem prœnituisse pati?
Cur non ut patiarque fodi mea viscera ferro
Dissimulato etiam, Bembe, dolore iubes?
     Quin cor, quin oculosque meos, quin erue vel quod
Carius est, siquid carius esse potest.
Deficientem animam quod vis tolerare iubebo,
     Dum superet dominæ me moriente fides.
Obsequiis alius faciles sibi quærat amores,
Cautius et vitet tetrica verba nece:
     Qui spectare suæ valeat securus amicæ
Non intellectâ livida colla notâ:
Quique externa thoro minimi vestigia pendat,
     Dum sibi sit potior parvo in amore locus.
Me potius fugiat nullis mellita querelis,
Dum simulet reliquos Lydia dura procos.
     Parte carere omni malo, quam admittere quemquam
In partem: cupiat Iuppiter, ipse negem.
Tecum ego mancipiis, mensâ, lare, vestibus utar;
     Communi sed non utar, amice, thoro.
Cur ea mens mihi sit, quæris fortasse, tuâque
Victum iri facili me ratione putas.
     Ah! pereat qui in amore potest rationibus uti:
Ah! pereat qui nî perdite amare potest.
Quid deceat, quid non, videant quibus integra mens est:
     Sat mihi, sat dominam posse videre meam.




Note

  1. Il Baruffaldi vorrebbe così spiegare il soggetto di questo componimento: «Con amichevole confidenza disfoga col Bembo i suoi più segreti affanni di gelosia in amore.» (Vita ec., pag. 205.) A noi non sembra di scorgervi allusione a verun caso particolare, ma che sia piuttosto da studiarvi le interne e diverse disposizioni de’ due grandi uomini nel fatto della gelosía: benchè troppo spesso possa un uomo medesimo somigliarsi ora all’uno ed ora all’altro di essi.