Opere minori 1 (Ariosto)/Poesie latine/Liber tertius/Carmen I

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Carmen I

../ ../Carmen II IncludiIntestazione 18 luglio 2015 75%

Poesie latine - Liber tertius Poesie latine - Carmen II
[p. 359 modifica]

I.

DE RAPHAELE URBINATE.1


Huc oculos (non longa mora est), huc verte: meretur
     Te, quamvis properes, sistere qui iacet hic;
Cuius picta manu te plurima forsan imago
     Iucundâ valuit sistere sæpe morâ.
Hoc, Urbine, tuum decus; hoc tua, Roma, voluptas;
     Hoc, Pictura, tuus marmore splendor inest.
Marmor habet iuvenem exanimum, qui marmora, quique
     Illita parietibus vivere signa facit.
Os, oculosque movere, pedes proferre, manusque
     Tendere; tantum non posse deditque loqui:
Quod dum qui faciat meditatur, opusque perenne
     Reddat, monstra Deæ talia morte vetant.
Hospes, abi monitus mediocria quærere, quando
     Stare diu summis invida fata negant.




Note

  1. Piace il vedere così onorato in morte il sommo pittore dal poeta sommo, che dopo soli tre anni lo seguì nel sepolcro.