Pagina:Catullo e Lesbia.djvu/180

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
174 parte seconda.


At tu dolebis, cum rogaberis nullo.
Scelesta, quæ nunc, quæ tibi manet vita?
15Quis nunc te adibit? cui videberis bella?
Quem nunc amabis? cuius esse diceris?
Quem basiabis? cui labella mordebis?
At tu, Catulle, destinatus obdura.





[LXXII]

AD LESBIAM.


Dicebas quondam, solum te nosse Catullum,
     2Lesbia, nec præ me velle tenere Jovem.

Dilexi tum te, non tantum ut vulgus amicam,
     4Sed pater ut gnatos diligit et generos.

Nunc te cognovi; quare, et si impensior uror,
     6Multo mî tamen es vilior et levior.

Qui potis est? inquis, quod amantem iniuria talis
     8Cogit amare magis, sed bene velle minus.