Pagina:Catullo e Lesbia.djvu/200

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
194 parte terza.

[LXVIII]

AD MANLIUM.


Quod mihi fortuna, casuque oppressus acerbo,
     Conscriptum hoc lacrimis mittis epistolium,

Naufragum ut ejectum spumantibus æquoris undis
4     Subleuem, et a mortis limine restituam,

Quem neque sancta Verna molli requiescere somno
     Desertum in lecto cælibe perperitur;

Nec veterum dulci scriptorium carmine Musæ
8     Oblectant, cum mens anxia pervigilat,

Id gratum est mihi, me quoniam tibi ducis amicum,
     Muneraque et Musarum hinc petis et Veneris.

ed tibi ne mea sint ignota incommoda, Manli,
12     Neu me adisse putes hospitis officium,

Accipe, queis merser fortuntæ fluctibus ipse,
     Ne amplius a misero dona beata petas.


Tempore quo primum vestis mihi tradita pura est
16     Iucundum cum ætas florida ver ageret,