Pagina:Catullo e Lesbia.djvu/222

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
216 parte terza.

[XL]

AD RAVIDUM.


Quænam te mala mens, miselle Ravide,
Agit præcipitem in meos jambos?
Quis Deus tibi non bene advocatum
Vecordem parat excitare rixam?
5Anne ut tu pervenias in ore vulgi?
Quid vis? qualubet esse notus optas?
Eris: quandoquidem meos amores
Cum longa voluisti amare poena.