Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/165

Da Wikisource.

caput clii 155

genere prolata vulgaris sapientiae sunt, ut ita dicam, oracula, quod vulgo ferunt: «Vox populi vox Dei est»; — tamen haec eadem populi mens in specie perturbatissima esse solet, maxime ubi a turbulentis civibus, ceu ab austris fretum, commoveatur, uti a demagogis mens populi atheniensis, a tribunis plebis mens populi romani in singulos cives affectibus infilammari solebat; et aut invidiosis aut ambitiosis legibus singularibus, extra ordinem latis, praeclari virtute viri patria utrinque pulsi, et immeritissimis civibus amplissimi honores demandati. Quare et demagogi et tribuni plebis tandem suae cuiusque reipublicae libertatem perdidere1.

Ordo naturalis est mens reipublicae, leges sunt lingua.

[7] At quanto mens est sermone veracior, tanto ordines sunt legibus firmiores. Mens enim semper vera sermoni praeit; nam iudicio, seu voluntate, fallimur. Idque adeo, quia Deus nunquam fallit quenquam, a quo mens hominibus datur2, nos autem nobismetipsis imponimus sensum sapientia, quam supra stultitiam definivimus3. Verba autem saepissime menti non succurrunt, crebro non exprimunt et falsa sunt: mens enim a vero urgetur — quam veri vini definivimus rationem humanam4 — et semper a vero urgetur, quia nunquam aspectu amittere possumus Deum5. Verba autem saepissime hanc veri vim voluntate mentientis eludunt ac mentem deserunt, immo menti vim faciunt et Deo obsistunt.

Ordo naturalis semper ius ministrat.

[8] Sic ordo naturalis et ordo mixtus, quantum ex naturali mixtus, semper ius ministrat: quod fít quando viri sapientia et virtute spectatissimi ex hoc ordine naturali, hoc est, non ex

  1. Vide Notas, 21 [postilla marginale].
  2. Principio.
  3. Cap. XXVII.
  4. Cap. XXXV.
  5. Cap. XXXIII.