Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/188

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
178 caput clxvii

regii pectoris asservatur1, regis persona maxime arcana; atque uni et item alteri, obsequii spectatissimo, nota interiora potentiae, qui «Status ministri» nunc appellantur. Quare Partili in Vonone, Roma cum romanis artibus ad ipsos misso (Tacito referente), «vilissima utensilium annulo Claudi et promptos principis aditus mirabantur»: unde passim in Oriente edam nunc occultissimi reges. At ex reipublicae mere optimatium natura est ius arcanum: quare spartanis, reipublicae optimatium regno mixtae, Lycurgus cavit ne leges scriberentur; et Romulus, qui civitatem ex optimatibus regno mixtam fundavit, clientelas recepit, quarum proprium erat, ut cum Horatio dicam, quemque optimatum suo plebeio

... clienti promere iura.

Itaque ex eius reipublicae natura erat «ius incertum»2 sive «ius in latenti», ut Pomponii locutionibus3 utar.

Leges ubique gentium pars religionis — Hebraeis — Chaldaeis —
Aegyptiis — Gallis — Germanis — Romanis.

[3] Hinc apud omnes ferme nationes sunt leges inter sacras res habitae et pars magna religionis; isque mos gentium ferme omnium fuit, quia omnia regna et imperia ab optimatium rebuspublicis coepere, ut supra dictum est4, in quibus primae leges cum iure divino coepere. Sed hebraeis merito legum sensa solis levitis gnara, quas Moses a vero acceperat Deo. At apud chaldaeos magi, gentis sapientes et sacerdotes, apud aegyptios soli sacerdotes, apud Gallos vero druidae, earum gentium philosophi et sacerdotes, callebant iura; apud Germanos item sacerdotes de reis capitales sumebant poenas; apud romanos scientia iuris erat apud collegium pontificum.

Neque quicquam obturbet quod Pomponius narret5 id obti-

  1. Cap. CXLVIII.
  2. Cap. CXLI, § «Atque hic» [?].
  3. In Historia iuris [Dig., I, 2, De origine iuris, 2, § 3, ove, per altro, si parla soltanto di «ius incertum»].
  4. Cap. CV, CVI.
  5. In Historia iuris [Dig., l. c., § 6].