Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/261

Da Wikisource.

capita ccxvi-ccxvii 251

CAPUT CCXVI

IUS PRAETORIUM TRADUX IURIS ANTIQUI

Atque eo pacto, uti ius civile commune fuit tanquam surculus, ex quo ius gentium maiorum in ius gentium minorum effloresceret1, ita ius praetorium fuit tanquam tradux, quo ius civile antiquum legis XII Tabularum in ius civile novum constitutionum traduceretur.

CAPUT CCXVII

DE REIPUBLICAE MUTATIONIBUS A IURE OPTIMO

Ius optimum, deinde quiritium, virtute partum, virtute custoditum.

[1] Atque ex hac perpetua successione caussarum iuris optimi, quas a prima usque humanitate contexuimus, vides ius optimum a maioribus gentibus paternis imperiis clientelisque fundatum2, ut virtute partum3, ita virtute fuisse custoditum. Nam, ut patrum inertia laxatum est aut amissum, ita insignes in republica romana fecisse mutationes4.

Duplex: publicum, privatum — Super duplici iure romana
respublica fundata: patriae potestatis et nexi.

[2] Id enim, moribus receptum a romanis in ius quiritium5, divisum est duplex: alterum publicum, quod auspiciis gentes, connubia, magistratus, sacerdotia patribus custodivit; privatum alterum, quo agrorum dominia continebantur6. Et, ut iure patriae potestatis, et multo magis iure nexi respublica fundata est, ita eadem utroque aucta et amplificata, ut latius in legis XII Tabularum disquisitione, libro secundo, explicabimus.

  1. Cap. CXXXIV.
  2. Cap. CI, CII, CIII, CIV.
  3. Dicto capite CIV, § «Sic optimi» et § «Atque id est ius optimum» [16 e 21].
  4. Vide Notas, 40 [postilla marginale],
  5. Cap. CXXIII et cap. CXXXIII.
  6. Cap. CXXIV et cap. CXXIX.