Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. I, 1936 – BEIC 1960672.djvu/265

Da Wikisource.

caput ccxviii 255

arcanis regni artibus corrumpuntur1) (per has ipsas arcani regni artes consulit veritati, ut ipsi romani principes, ex ipsa ratione status, ut libro De ratione studiorum diximus, quae huc translata velim, a divina providentia ad aeterni veri cultum imprudentes raperentur.

Mira divinorum consiliorum disposilo ad christianam religionem
romano imperio insinuandam.

[2] Sic antiquissimarum gentium sapientiam, a romanis receptam uniceque, ut supra diximus2, conservatam, per eos ipsos rigores, quibus a patriciis arcano potentiae, quod supra item diximus3. est custodita, Augustus, arcanis item regni consiliis, quae supra numeravimus4, in benignam iurisprudentiam conversam promovit; Adrianus, acerrimus christianorum persecutor, pene perfecit, ut, cum Constantinus Ecclesiae pacem daret, commode formulas tollere prorsus posset. Itaque quo argumento divus Augustinus divinae providentiae opus — probat hebraeos, a romanis victos, per universum orbem cum sua legis pertinacia dissipatos, ut divina de Christo oracula in Veteris Foederis libris ubique gentium extarent, quibus gentes ab infensissimis ipsis christiani nominis adversariis Christum docerentur — eodem ipso, inquam, argumento divina providentia factum dicimus, ut, quum Constantinus christianam religionem publice complexus est, imperium romanum, quod universum ferme terrarum orbem regebat, iam legibus christianae religioni conformibus regeretur; et leges romanae cum legibus iudiciorum mosaicis amice compositae, ut utrarumque Collatio incerti auctoris demonstrat, legibus morum christianis commodissime convenirent et praeterea argumento in ipsos romanos essent, christianos ex suae religionis praeceptis iustitiam romanam colere.

  1. Cosí corretto, nelle postille marginali, «oppugnantur» [Ed.].
  2. Cap. CLXXXIV.
  3. Cap. CLXXI.
  4. Cap. CCV, cum septem sequentibus.