Peregrinaggio di tre giovani figliuoli del re di Serendippo/Imprimatur

Da Wikisource.
../

../Dedica Sottopagina 15 marzo 2021 100% Da definire

Imprimatur

Edizione: Cristoforo Armeno, Peregrinaggio di tre giovani figliuoli del Re di Serendippo. per opra di M. Christoforo Armeno dalla persiana nell'italiana lingua trapportato. Michele Tramezzino, Venezia, 1557
Peregrinaggio di tre giovani figliuoli del re di Serendippo Dedica
[p. iii modifica]

IULIUS PAPA III.


M
OTU PROPRIO etc. Cum, sicut accepimus, dilectus filius Michael Tramezinus bibliopola Venetus nobis nuper exponi fecerit, ad communem omnium studiosorum utilitatem, sua propria impensa diversa opera Latina, et Italica: ipsa Italica tam ex Latino, et Hispanico idiomate translata, quàm Italica facere, minimeque; translata, hactenus non impressa imprimi facere intendat, dubitetque ne huiusmodi opera, postmodum ab aliis, sine eius licentia imprimantur, quod in maximum suum præiudicium tenderet; Nos propterea eius indemnitati consulere volentes, motu simili et certa scientia eidem Michaeli, ne prædicta opera, hactenus non impressa, et per ipsum imprimenda, per decem annos post eorundem operum, vel cuiuslibet ipsorum impressionem à quocunque sine ipsius licentia imprimi, aut ab ipsis, vel ab aliis vendi: seu in eorum apothecis, vel alias venalia, præterquam à dicto Michaele impressa, vel imprimenda teneri possint, concedimus, et indulgemus: Inhibentes omnibus, et singulis Christi fidelibus, tam in Italia, quàm extra Italiam existentibus præsertim bibliopolis, et librorum impressoribus, sub excommunicatione latæ sententiæ: In terris vero S.R.E. mediate, vel immediate subiectis, etiam ducentorum ducatorum auri, Cameræ Apostolicæ applicandorum, et insuper amissionis librorum poenis toties ipso facto, et absque alia declaratione, incurrenda, quoties [p. iv modifica]contraventum fuerit, ne intra decennium ab impressione dictorum operum, nec cuiuslibet ipsorum respective computandum, dicta opera, tam Latina, quàm Italica, hactenus non impressa, et per ipsum Michaeæalem imprimenda sine eiusdem Michaelis expressa licentia, dicto decennio durante, imprimere, seu ab ipsis, vel aliis, præterquam à dicto Michaele impressa, et imprimenda, vendere, seu venalia habere, vel proponere, vel eas, ut supra, habere audeant. Mandantes universis Venerabilibus fratribus nostris Archiepiscopis, eorumque; Vicariis in spiritualibus generalibus et in statu temporali Sanctæ Rom. Eccl. etiam Legatis, et Vicelegatis sedis Apostolicæ, ac ipsius status gubernatoribus, ut quoties pro ipsius Michaelis parte fuerint requisiti, vel eorum aliquis fuerit requisitus eidem Michaeli efficacis præsidio assistentes, præmissa ad omnem dicti Michaelis requisitionem contra inobedientes, et rebelles per censuras Ecclesiasticas, etiam sæpius aggravando, et per alla iuris remedia auctoritate Apostolica exequantur: invocato etiam ad hoc (si opus fuerit) auxilio brachii secularis. Et insuper, quia difficile admodum esset præsentem Motum proprium, ad quælibet loca deferri; volumus, et Apostolica auctoritate decernimus, ipsius transumptis, vel exemplis etiam in ipsius operibus impressis, plenam, et eandem prorsus fidem ubique tam in iudicio, quàm extra haberi, quæ præsenti originali haberetur, et cum absolutione à Censuris ad effectum præsentium, et quod sola signatura sufficiat. Et ne de [p. v modifica]præmissis, aliquis ignorantiam praetendere possit, quod praesens motus proprius in Acie Campi Floris, et in Valvis Cancellariæ Apostolicæ huius Almæ Urbis affigatur, et ibidem per affixionem publicetur, et quod sic affixus, et in ipsis operibus per tempora impressus, per eundem omnes, quos tanget, ac si eisdem personaliter intimatum foret, expresse volumus, et mandamus irritum, et inane quicquid secus attentare contigerit. Præmissis omnibus constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, caeterisque; in contrarium facien. non obstantibus quibuscunque.


PLACET I.


A tergo.


Anno à Nativitate Domini millesimo quingentesimo quinquagesimo, Indictione octava, Die vero vigesimatertia mensis Octob. Pontificatus Sanctissimi in Christo patris et domini nostri, domini Iulii divina providentia Papae tertii, Anno primo, Retroscriptae literæ affixae et publicatæ fuerunt in locis retroscriptis per me Iacobum Carratum Cursorem.

Mathurinus magister Cursorum.


[p. vi modifica]

1557. Die 25. Iunij in Rogatis


Che sia concesso à Michele Tramezzino, che niuno altro, che lui, overo chi havra causa da lui, non possa stampar, ne far stampar in questa città, ne in alcun luogo della Signoria nostra, ne altrove stampata in quelli vendere, per spazio d'anni dieci prossimi, l'opera titolata il Peregrinaggio di tre giovani, figliuoli del Re di Serendippo, tradotto dalla lingua Persiana nell'Italiana: essendo però obbligato di osservare tutto quello, che è disposto in materia di stampe.


Marcus Antonius
Gregolinus Duc. Not.