Baldus/Liber vigesimus quartus
Questo testo è completo. |
◄ | Liber vigesimus tertius | Liber vigesimus quintus | ► |
LIBER VIGESIMUS QUARTUS
Iamque suae gentis satis amplam Gelphora caedem
audierat, nec non propriis aspexerat occhis.
Obstupet, ac facti dum cercat scire casonem,
ecce supragiungit nudis vecchia illa culattis,
5quae Baldi artilios peradessum fugerat uncos.
Qualis multoties vulpazza fugita taiolis,
cui sex turba fugam dederit villana miaros,
scridaritque retro:—Day, day, pia, para, repara,—
ipsaque scaltra ferens caudam de retro levatam,
10indeque puzziferas vomitans culamine loffas,
fecerit assaium sanam portasse gonellam,
anxiat, et brazzum linguae butat extra ganassas,
talis vecchia quidem, vecchiarum stronzus, arivat,
gentis amorbatrix, quae nunc ita bella parebat.
15Ansat et ansando narrat vidisse legiadri
zuffum hominis, quo non vultu rubestior alter:
forte cavallerum unum de errantibus esse,
qui velut Orlandus veniat destruggere fatas;
octoque cum secum armatos guidare barones,
20qui possent solis coelum confundere sguardis.
Hos tamen in vistas varias cangiasse ferarum,
rendere qui secum voluere libidinis actum.
Illius at castos mores animumque baronis
ad propriam subito cunctos tornasse figuram.
25Nil pulchras valuisse sibi nudasse mamillas,
nulla superstitio quippe illum, nulla lusinga
ingannare potest, hunc forsitan esse Seraphi
aguaitum, qui semper habet pensiria calda
ut ruat omnino felicia regna stryarum.
30Qua propter fieri deberi provisio talis,
qualis multorum faciat pentire pacias,
qui sic praesumant cum diis committere pugnam.
Gelfora quam primum facier cotalia sensit,
praesta suam mandat sibi retro currere guardam.
35Fit cridor, armorumque sonus, crepitusque tubarum,
campanae ad don don fitur concursio gentis,
intornumque suae calcatur squadra reinae.
Sed diavolorum legiones mille tresentae,
quae simul hic inter miseros squaquarare solebant,
40protinus (experti quondam quae forcia Baldi est)
inde levant campum, cercant ve altronde loginos.
Senserat hunc Baldus strepitum. — Seguitate, sodales. —
dixit et adversus palazzum dirrigit ormam.
En procul apparens magna Gelfora, fortius urlat
45bestia, quum Baldum vidit, comitantibus altris.
Haec super auratam celerat tirata carettam,
quam seguitant etiam nympharum quinque barozzi.
Non unquam regina fuit pomposior ista.
Quattuor albentes palafreni, terga coperti
50drappibus ex auro, strassinant retro quadrigam.
Ipsa tenetque manu sceptrum, doramque coronam
in testa, et rutilo trezzas diademate calcat.
Praecedunt famuli centum, totidemque staferi:
quisque galone tenet seu spadam sive fachinum.
55Longa sequit series hominum muschiata zibettis,
qui cortesanos se vantant esse tilatos,
quorum si videas mores rationis ochialo,
non homines maschios, sed dicas esse bagassas.
Cortesanus erat tunc verus tempore vecchio,
60quum rex ille produs, rex ille bonissimus Artu,
egregiam tenuit chortem, tavolamque rotundam.
Quis fuerit, scitur, Tristanus, Lanzaque lottus,
quis quoque Galvanus, nec non bella altra brigata,
quae regis fameia fuit, pulchraeque Ginebrae.
65Tunc amor indossum seu faldam, sive corazzam
portabat, colpisque spadae acquistabat honorem.
Cui sudoris aquae, cui siccae pulvis arenae
muschius et ambracanus fuerant, storaxque Levanti.
Tunc cortigiani facies fuit apta placendi,
70et molzinandi rigidae praecordia damae,
quando lavabatur solo sudore celatae,
quando nigrabatur sabiis sub sole boiento.
Tempore sed nostro, pro dii, secloque dadessum,
non nisi perfumis variis et odore zibetti,
75non nisi seu zazarae petenentur, sive tosentur,
brettis velluti, nec non scufiotibus auri,
auri cordiculis, impresis atque medais,
millibus et frappis per calzas, perque giupones,
cercamus charum merdosi germen amoris.
80En modo, dum celerem castigat Gelfora cocchium,
subsequitantque aliae vaccarum quinque carettae,
has veluti nymphas, divas, charasque madames,
cortesanelli sociant, illisque ragionant
nescio quos sognos, passata in nocte vedutos,
85et portantinas properantes supra mulettas,
dente bachettinas vadunt rodendo politas,
mentitosque focos narrant, recitantque sonettos,
sat male stringatos, ac parlant mille baianas,
menchionasque suo dicunt in amore fusaras.
90Baldus ab altano tumulo procul omnia visu
coeperat, et ridens ita raggionabat amicis:
— Cernite, compagni, de tantis millibus unum
non hominem video, non qui lignaminis ensem
disfodrare sciat, peius tirare stocatam.
95Hi sunt, quos tantum manifestat barba viriles,
caetera conveniunt muliebribus apta conocchis.
Sed volo quod pulcram faciamus horhora prodezzam.
Fingamus, quaeso, fingamus habere pauram
de meretrice ista, per quam cuncta omnia puzzant.
100Stemus et attenti, quae nobis damna parentur. —
Talia cum sociis dum sic sic Baldus acordat,
ecce propinquabat tandem regina stryarum
Gelfora, quae cernens armatos stare barones:
— Ola, quid — inquit, — adest? O res non cognita maium!
105Cernitis humanam (quo tanta pacia?) brigatam?
Qui sunt hi porci? Qui sunt hi brutta somenza?
Nunquid habent animo tam grandem prosopopeiam,
ut mea praesumant intrare ad regna, gaioffi? —
Dixerat, et spazzat trombettam protinus unum,
110ut sciat unde hominum veniat baldanza malorum,
qui bastent animum sic tecta subire deorum.
Ille galoppando non spiccat ab ore canoram
ton tararan frifolo trombam, fin donec arivat
Baldus ubi, comitesque manent, finguntque pauram.
115Ad quos his parlat dictis trombetta superbis:
— O poltronzones, quae phantasia guidavit
sic vos per dominum nostrum, sic absque riguardo,
huc ad clausuras et loggiamenta deorum?
An fors nescitis haec esse palatia divûm?
120Tanta ne vos vostrae tenuit fidanza canaiae?
Maturate fugam, subitique levate trabaccas.
Siccine bastardi, zaltrones, gensque tegnosa,
gensque spelorza, sacrum venistis tangere limen?
Ad vos me mandat venerabilis illa virago
125(Cingar ait tacitus: — Venerabilis illa putana. — )
quae tenet imperium sub se regnaminis huius.
Aut vos ire iubet lontanos partibus istis,
aut scorrozzatam chini veniatis ad illam,
forte sacrificium meritabitis esse beatum,
130humano quoniam placatur diva cruore. —
Baldus ait: — O nos istuc male nempe capati!
Cur, quando matres nostrae de ventre cagarunt,
non potius mundo tantos peperere navones?
Andemus miseri sanctum componere numen,
135numen adoremus coeli, quod forte pregheris
spegnitur humanis natura colerica divûm. —
Compagni risu tacito sub pectora creppant,
fazza tamen magnum simulat defora dolorem.
Omnes cum testis bassis andare comenzant,
140ac si, post schenam manibus colloque ligatis,
ad scalam forchae conducat boia picandos.
Tunc trombetta illos dominae praesentat et inquit:
— Ecce prophanarunt hi vestrae regna coronae. —
Gelfora contremuit bustum tam grande Fracassi,
145interpellat eum: qui sit, quo sanguine venit.
Respondet tremulus: — Sturlonus nomine dicor,
Bressa mihi patria est, mea razza gigantibus illis
descendit, qui trare Iovem voluere deorsum
atque inter se se regnum partire deorum. —
150Gelfora plus dentrum tremuit, cum talia sensit.
Postea fattezzam Baldi, vistamque legiadram
dum guardat, latosque humeros, strictumque fiancum,
protinus in paniam vischiumque Cupidinis intrat.
Ad quem sic placidis loquitur cortesa parolis:
155— Tu quoque, qui sensum te prodis habere superbum,
da prolem, nomenque tuum, genus atque tuorum. —
Baldus respondet: — Caposeccus nomine dicor,
natus adulterio monachae fratrisque Caponis,
qui conceperunt me chiesae retro pilastrum.
160Postea diabolo de me fecere sigillum.
Sum devotus ei, cui dono in corpore vitam.
Unde meum patrem vado retrovare Chiapinum.
Me mare, me tellus, me sydera celsa refudant;
si non esse Dei possum, decet esse diabli. —
165Has desperati stupuit regina parolas.
— Eya, sacerdotes — inquit, — nunc sacra parate,
atque mihi altaros holocausti condite tantos,
quantos nunc istos homines mactare bisognat.
Hunc mihi solettum tamen asservate legiadrum,
170quem volo sit primus regali eunuchus in aula. —
Haec ea dicebat de bello corpore Baldi.
Praestiter obedit famulorum turba suorum,
lignaque portantur, multusque accenditur ignis.
Ecce preti et frati, cum cottis cumque capuzzis,
175cantantes veniunt infrotta boatibus altis:
— Eu oe iach iach, eu oe, pirila, buf baf. —
Quorum qui prior est, puvialem portat adossum.
Turribuli pinguem mittunt ad nubila fumum,
incensaeque faces crepitant altaria circum.
180Gelfora supra caput montaverat alta pilastri,
ut solet in summa plantari mole colossus.
Hic dea chiamari vult, hic dea porca vocari,
trombarum clangor rauca cum voce frequentat
tarara ton tarara, ton ton tara, tantara taira.
185Cor brillat sociis spadas rancare guainis,
quos ciet ad carnes squarzandas musica trombae.
Ipse prior Cayphas, insemmaque vescovus Annas
accedunt, iugulumque parant scannare Fracasso,
inque satis largo tepidum addunare cruorem
190vase parecchiatur, meschiandum pane stryarum.
Praecipitur curvos illi bassare ginocchios,
quem prius ut vaccam cum cetta cumque securi
discopare volunt, mox collo immergere cultrum.
Ille sed impatiens clamavit: — Balde, facenda haec
195it nimis avantum, nimis haec indusia durat. —
Talia dum memorat, se drizzat in aëra praestus,
pontificemque piat digitis, durosque restringit
artilios, schiazzatque illum de more boazzae,
dextraque de merdis et sanguine tincta remansit.
200Baldus adocchiarat guerram iam esse comenzam:
— Heus, seguitate — inquit, sfodratque celerrimus ensem.
Currit ad urtandum, quam diximus ante, colonnam,
cuius in excelso capitello Gelfora stabat.
Cum caput innanzum ruit illa, simulque pilastrum,
205quam piat extemplo Baldus per colla cridantem,
cui dare soccorsum gens infinita ruebat.
Sed Cingar comitesque alii, facto agmine, currunt,
inque illas squadras intrant ut fulmen et ignis.
Ipse gigas clamat: — Nunc est et tempus et hora
210sacrificare Deo vacchasque, hircosque petulcos. —
Sic dicendo, probat qualis sit tempra bachiocchi.
— Ah porcinaiae — cridat Falchettus et Hippol, —
vos ne putavistis nos qualchos esse maruffos,
scilicet agnellos, pegorasque trovastis, et haedos,
215ut pensaretis sic nos mactare diablo? —
Talia bravando feriunt tutavia, nec ullum
sparagnant colpum, testasque ad sydera mandant.
Septem mille homines sunt, qui sua ferra cavarant,
et Baldum assaltant propter riscodere porcam.
220At celer altorium dat Falco, et Cingar, et Hippol,
Moschinusque, aliique simul, qui tempore curto
mortorum ingenti fabricarunt aggere montem.
Turba puellarum fractis fugit inde carettis,
smarritaeque sinus lacerant rumpuntque capillos.
225Non bonus hic perdit Boccalus tempus, at illas
protinus inseguitat chiamando: — State ribaldae,
state putanellae, quia vos frustare bisognat.
Quo, quo? State, inquam, ola, spettate, quo itis?
quo ve scapinatis? Mea nunc vendetta fietur.
230Siccine me nuper vacchae fecistis asellum?
siccine grattastis mihi schenam pectine boschi? —
Haec referens, portat scoriadam forte trovatam,
qualem Vegnesae vidi, quum boia putanas
per Merzeriam frustat, frustandoque currit,
235tandem arrivatas chioccat, tozzatque tapinas:
attamen alquantum sferzam leggerius offert,
dum capat in teneras damas, niveasque putinas;
tantum scarcossas vecchias, lippasque stryazzas,
et rofianazzas stafilatis tozzolat aspris,
240terga quibus parere facit persutta Labruzzi.
Non «pietas» valet hic non «perdonanza» cridari,
nam mercadanti Boccalus fecerat aures.
Baldus at in brazzis reginam portat et illam
continuo gens tota ruens riscodere cercat;
245unde travaius erat certando baronibus ingens,
tanta superchiabat calcatim zurma bravorum.
Personat incircum campagna cridoribus altis,
unde maris pisces veniunt atterra balordi,
namque super pendet pelagus de more solari.
250Tunc homines superi (nec enim scio dire bugiam)
audivere illam liquido sub gurgite guerram.
Iamque striam Baldus multo sudore ligarat,
inque suis spallis quoddam portarat in antrum.
Non gens ultra sequit, vel mortua vel stropiata,
255parsque fugae studiat, cercatque per abdita scampum.
Gelfora, iam tristo portu guidata, diablos
invocat, ut veniant promissam tollere vitam.
Sic igitur dum stridet adhuc, malnata piatur
unguibus innumeris diavolorum forte cridantum,
260umbraque in infernum cum corpore fertur ab illis.
Iamque fracassandi domicilia sporca Fracassus
coeperat impresam, longisque ut passibus ibat;
quo iam gelforeos de fundo ad tecta palazzos
sterneret, ac mundum tanto privaret afanno.
265Ad primam subito giuntam de marmore grossum
chioccat pillastrum, quod stat cantone palazzi.
Rumpitur in centum volitantes undique pezzos,
fitque ingens strepitus de travis, deque quadrellis,
magnaque terreno camerarum banda ruinat,
270calzinaeque leves malnettant astra volando.
Replicat horribiles colpos, geminatque bataium,
trita columnarum fit ruptio, deque supernis
machina muraliis reboans descendit abassum.
Indorata cadunt meschiatis tecta matonis,
275riccaque picturis vadunt solaria terrae.
Dumque gigas manibus turrim furibundus aferrat,
ecce Seraphus adest in fretta, vocatque, cridatque:
— Parce, gigas, iam parce, gigas, sic poena soluta est.
Integra stet turris pro nunc, quae quando ruatur,
280illico quae cernis pelagi fundamina sursum
pendula cascabunt, veluti natura chinarat,
vosque negabimini, piscesque cibabitis omnes.
Si nescis; turri septem clauduntur in ista
fatales statuae, sex cerae, septima plumbi,
285quas simul ad quintam lunam, sub monte Tonalo
composuere striae septem: Madoia, Catoia,
Stanaque, Birla soror, Sberliffaque, Cantara, Dina.
Quam primum frangas turrim, guastesve figuras,
postizzus locus hic in fumum protinus ibit,
290vosque bibetis aquas, plus quam sit voia bibendi. —
Venerat huc Baldus, mazzatis denique cunctis,
conciliumque suis cum compagnonibus edit:
et quid sit tandem faciendum, voce domandat.
Cingar ad infernas suadet callare masones,
295quas Serraphus ait non multum longe catari.
Haec ve relinquatur Serrapho impresa ruendi
regna stryanismi, turrem, statuasque levandi.
Tunc omnes favere manu, favere parolis
Cingaris arditae menti, laudantque talentum
300hunc animi, quo non mundo generosior alter.
Attamen ipse manet, Baldo mandante, Gibertus,
quem retinet secum Serraphus amatque galantum.
Ad phlegethontaeas igitur cascare cavernas
voia stat, una quidem Baldo paret horula centum
305posse diabolicas rursum assagiare prodezzas.
Ecce iterum scuras animoso corde latebras
introëunt, callantque magis per clymata centri.
Gemma tamen fulget, quam Baldus servat in elmo,
qua cernunt aditus et multa pericula schivant.
310Semper ad in giusum facili labente camino
frettantes abeunt, Baldi praeeunte lusoro.
Centum stradiculas, centumque viacula iam iam
incipiunt reperire simul concurrere in unam
ingentem stradam variis venientia bandis.
315Dico quod innumeras retrovant hinc inde viettas
derivare suos fines ad grande viaggium,
quem spatiosa menat stygiis contrada paësis.
Quales in veneta nos cernimus urbe canales
undique menantes barcas, descendere in unum
320maiorem, bravumque nimis, grossumque canalem,
tales stradiculae, calles, sentiria mille
conveniunt, monstrantque notas ea singula scriptas,
unde potest sciri qua quisque caminus ab urbe
huc descendat, agatque suas huc illa brigatas.
325Est via quam drizzat Florentia, Roma, Milanus,
Zenova, Neapoli, Vegnesia, Parma, Bologna,
Lyon, Avignonus, Parisus, Buda, Valenza,
Constantinopoli, Cairus, sedesque Cipadae.
Denique quodque solum, quaeque urbs, arx, villa, caminum
330huc drizzat, portatque suas ad tartara pravas
malnatasque animas, quarum tot milia nigrum
continuo ingombrant baratrum, quot milia toto
muscarum mundo nascunt in millibus annis.
Quo magis ante itur, magis orbita largior umbras
335excipit innumeras, tacito rumore gementes.
Baldus compagnis nulli parlare comandat:
dumque illi parent, dumque alta silentia servant,
ecce caput stradae se se dilatat in amplam
campagnam, horribilem et cinerum de pulvere carcam.
340Subterrana illic ventorum flamina regnant,
pro quibus efficitur mundo teremotus in isto;
impetuosa ferunt cineres, agitantque savornam
per largos campos, redolentes sulphuris oybo.
Gaudet in hac rerum Baldus novitate, Lyronem
345admonet atque alios nulla de sorte pavere.
— Quid? — Falchettus ait — dum te, mi Balde, videmus,
non sgomentabit nos quanta canaia sub orco
stat diavolorum, nec quanta sub aëre stridet. —
Dixerat, et saltans animo se monstrat alegro,
350contraque terribiles ventos ruit huc, ruit illuc.
Cingar eum sequitur scherzando, trufantque vicissim.
Ambo simul rident, saltant, vaduntque, reduntque.
Quales agnelli fugiunt, matremque relinquunt,
quattuor et pedibus guizzant et in aëra pirlant;
355ast ubi sentitur lupus exurlare propinquus,
confestim pavidi se matris ad ubera tornant;
pastor adest, grossumque canem sibi chiamat apressum:
talis Falchettus laeto cum Cingare spassum
grande piat, curruntque ambo lontanius altris;
360ast improvisos prigolos si forte catabant,
praestiter ad portum Baldi remeare videbas,
inde sub illius combattere fortiter umbra.
Qui, velut avvezzat caporalis providus, ipse
de se non curat, tantum risguardat amicos.
365Ad caput interea campagnae scurus et asper
boscus adest, ac sylva pavens, non consita myrthis,
non lauris, platanis, ulmis, altisque cipressis;
at nigrae taxus, aconita, malaeque cicutae,
grandilitate pares alpino in culmine fagis,
370toxica mortiferi sudant de cortice sughi.
Introit ante alios Baldus, nova cernere gaudet,
perque venenifluas nihil aestimat ire latebras.
Incipiunt iam longe gravem sentire bagordum,
murmur et insolitum, tanquam tempesta petrarum,
375vel magis ad guisam pelagi battentis arenam,
quando fremit, vastasque polo subgurgitat undas.
In finem boschi retrovant intramina grandis
portazzae, nunquam chiusae, sed semper apertae,
per quam trenta pares intrant insemma carettae,
380verbaque sic duro saxi frontale notantur:
— Regia Luciferi dicor, bandita tenetur
chors hic, intrando patet, ast uscendo seratur. —
Fracassus ridet: — Subeamus adunca, sodales.
Non regrediendi dabitur, ut cerno, facultas. —
385Introëunt igitur, tenebris appena resistit
carbonus Baldi; sed folta in nocte tumultant,
horrisonasque tonant scurissima regna querelas.
Ecce tavernarus tandem barbatus in illos
obvius accelerat, vivosque in corpore mirat.
390— O — secum parlat, — quae cosa novella videtur! —
Sic ait, et mulcens foltos ad menta pelazzos,
stat penserosus, stupidus, sensuque revoltat:
debeat an similes scotto invitare brigantes.
Tandem guarnazzam cingens, brotaminis unctam:
395— Vultis — ait — nostram, compagni, intrare tavernam? —
Boccalus raptim responsum primior affert.
— Quid cercandum aliud? Bona si tibi caneva primum,
inde bonae quaiae, bona lonza, bonique capretti,
ecce parecchiamur simul omnia ventre locare,
400et pagare simul patefactis omnia borsis. —
Ostus ait: — Mecum veniatis, non mihi desunt
et pernicones, et frolla carne fasani,
et vinum garbum, et vinum dulce Reami. —
Sic ait, ingrediens, mensasque parare comandat.
405Hunc omnes seguitant, sed Baldus inanzior altris,
compagnisque facit per opaca silentia scortam,
donec eos salam conduxerat ostus in amplam,
in qua mille animas epulis catavere sedentes,
mangiantesque instar porcorum dente famato.
410Sunt etenim magrae vultu, nigraeque colore,
sunt sguerzae, gobbae, slancatae, suntque carognis
omnibus aequandae, nimio puzzore malorum.
Irruit ad mensam iocunda fronte Bocalus,
inque piatellum dum vult extendere griffum,
415protinus indretum vultu pallente retirat;
qui pensando aliquem forsan gremire caponem,
gremiturus erat scurzum, turpemque marassum.
Accedit propius, factum discernere, Baldus.
Quali cum guisa gattum rosegare codaium
420aspicias, quando sibi retro cauda tiratur,
striccaturque simul, manibus per forza retentus,
qui fremit et faciens gnao gnao se ingordus anegat;
illac
sic animas contemplat Baldus edentes
vipeream carnem, rospos, variasque vivandas,
425unde venenorum mors invitabilis exit.
Praeterea aspideo completas sanguine tazzas
sorbebant, oculosque foras sorbendo butabant,
ut solet infirmus cui Ierae pocula dentur.
Corripit interea rigidam post fercula sferzam
430ostus, et intornum menando licentiat illas,
namque novas alias quoque pasturare bisognat.
Impetuosae igitur abeunt, subeuntque novellae,
quas etiam cogit putridis accumbere mensis.
Mox ait ad Baldum, sociosque: — Sedete, bricones,
435seu vos mangietis, seu non mangiare voiatis,
omnino faciet mysterum solvere scottum. —
Sic dicens, alzat scoriatae quinque catenas,
hinc menat et zif zaf resonando percutit Hipol,
quem male provistum tollit de peso levatum,
440atque suo fratri Lyrono buttat adossum:
amboque schenadam pariter cascando piarunt.
— Illa quidem vestra est — Boccalus parlat; — habetis
praevendam vestram, tamen hanc non curo biavam. —
Sic ait, et scapolat, cantoneque delitet uno.
445Baldus arostitum rapit improviste dragonem,
inque tavernari mostazzum concite iactat,
manserit ut medio faciei stigma notatum.
Non tamen hoc tantum colpo fuit ira baronis
sat contenta, tirat cum rosto insemma saporem
450ingentis pugni, qui dextram tozzat orecchiam,
unde tramazzanti chioccat quoque terra sinistram.
Cingar ait ridens: — Nondum mangiavimus, et tu,
Balde, comenzasti scottum pagare tavernae. —
Respondet Baldus: — Sic Hippolis esca soluta est. —
455Interea Virmazzus eas interrogat umbras:
cur veniant illam sic albergare tavernam,
curque venenosas ingoient atque tracannent
has victuarias, plenosque cruore becheros.
Cui maior sic umbra gemens suspirat et inquit:
460— Quaelibet infernis cruciatibus alma ferenda,
corpore cum primum posito descendit ad orcum,
anteque quam vadat grottas habitare statutas,
hoc diavolazzo prius invitatur ab osto,
quem Griffarostum diabolica zurma domandat.
465Nec tamen invitum contemnere possumus istum,
nolentes etenim ferri scoriada coërcet.
Qua propter quantas animas ingombrat avernus,
iste tavernarus marzo mangiamine pascit. —
Dixerat haec, alias en rursus adire videbant,
470unde iubet propter fastidia Baldus, ab illa
compagnos betola stomacosa cedere tandem.
Protinus egressi denso se se agmine stringunt,
namque illic adeo grossa est fuscatio noctis,
ut valeas etiam gladio taliare tenebras,
475perdere vel se se potuissent unus ab altro.
Iussu ergo Baldi modicum fecere drapellum,
atque capellettis similes insemma dunantur,
namque stradiotti leggeras supra pedrinas,
quando coreriam faciunt inimica per arva,
480non se spernazzant veluti poltrona canaia,
verum groppetto strictim calcantur in uno,
donec aquistatis parlent sperone botinis,
atque — Cavalla grisa bre bre — vel — Pospodo — dicant.
Baldus praecedens sfodratum baiulat ensem,
485at se Boccalus nunquam lontanat ab illo,
seque volunteram, dum corde tremante cacabat,
vellet in illius totum se abscondere costis.
Saepe agnusdeos faciebat fronte revolta.
Iam procul ascoltant strepitum rumoris aquosi,
490non aliter quando laxatur brena molinis.
Baldus ad hunc sonitum tendit, drizzatque pedattas,
arrivantque illuc nigras Acherontis ad undas,
qui semper, veluti Porrettae balnea, fumat.
Illic circa suas testas hinc inde volazzant
495innumerae flentes animae, vocitantque Charontem,
quas ille ad ripam debet passare sinistram,
sed non, transactis iam giornis octo, videtur.
Cingar in hoc tantum sociis longatur ab altris,
namque coactus erat natura figere termen,
500sive super littus fungum plantare novellum,
vel potius dicam lombardam promere quaiam.
Iamque bragas implens huc illuc ibat a nasum,
ut brachetta solet, quae leprem china sausat.
Sed non hic leporem, sed non trovat ille caprettum,
505sed iuvenem mortum, quo sic improvidus urtat,
quantos unde pilos habuit per corpus arizzat.
Nec destringatis bene tunc in littore calzis
se se bassarat, fosso nascostus in uno,
totum per calzas se repperit esse zibettum,
510nam cagarella metu procedit saepe gaiardo,
imo paura magis poterit bastabilis esse
destiticare cito stiticas in ventre budellas,
quam per chrysterii pivam decoctio malvae.
Cingar se retrahit, ceu qui pede presserit anguem,
515et iuvenem attonita guatabat mente galantum,
qui stramortitus re vera, non ibi mortus,
ut parebat, erat, lachrymisque bagnarat arenam.
— Ayme — Cingar ait, — quae nam fortuna guidavit
te, puer, huc? aut quo, sic vivo corpore, vadis? —
520Dixerat, et se se paulatim proximat illi,
vultque experiri si vitam liquerit istam.
Praestiter amotis sbarrattat pectora pannis,
cercat et un pocum tastat sub corde calorem,
unde datur scire nondum spudasse fiatum,
525nec Requiem aeternam fuerat cantare bisognus.
At pensare nequit foggiam, quae suscitet illum.
Non ibi credat aquis vultum sbrofare rosatis,
non ibi odorifero venas fregare cirotto,
non ibi speret aquam de flumine tollere frescam,
530namque venenosis Acheron ibi fluctibus ardet.
Per mancum ergo malum caldam spinavit orinam,
et iuvenis venas, polsos et tempia bagnat.
Ille pudicino pissamine Cingaris unctus,
paulatim forzas revocare per ossa comenzat;
535en bellam frontem, bellos en schiudit ocellos,
hasque parolinas inspecto Cingare parlat:
— Sis benedictus homo, tal qualis barro fuisti,
qui medio morto transtullum tale dedisti.
Non hoc fecisset medicinae inventor, Apollo. —
540Cingar eum tollit de terra et talia profert:
— O formose puer, quae nam desgratia tanta est?
quae ve locis istis te sors adversa butavit? —
Cui sic responsum magno facit ille dolore:
— Est mihi de schiatta Cipadae pessima mater,
545ipsa patrem Baldum praesenserat esse negatum,
unde novum subito zaffavit vacca maritum,
de quo quamprimum tres fecit scroia fiolos.
Meque simul, fratremque meum, de sanguine Baldi,
contempsit, propriamque casam nos linquere fecit.
550Grillus ego dicor, fratrem dixere Fanettum.
Amboque nassuti sumus, uno ex ventre, gemelli.
Ambo universam mundi cercavimus oram,
dilectum patrem Baldum cagione catandi.
Post mare, post terras multo sudore vagatas,
555post assassinos, ladros, pelagique travaios,
ad desperatam, velut aiunt, fecimus ambo:
tartaricas nobis placuit cercare masones,
mancum stimantes vitam quam quinque lupinos.
Ast ubi nos fortuna locum deduxit ad istum,
560nos, inquam, medios longa stracchedine mortos,
affuit ecce Charon, praesentis nauta riverae,
qui tenet officium curvo transferre batello
damnatas animas et ademptas morte secunda.
Ergo rogabamus si nos trascendere vellet,
565sponentes illi causam pietatis, amoris
et fidei, quam nos patri debere tenemur.
Ille ribaldonus, crestosus vecchius, et omni
fraude sat impressus, velut omnis nauta catatur,
promisit nos velle quidem passare delaium,
570sed non insemmam, dicens quod transiet unus
post alium, fietque duplex vogatio nostra.
Et causam tulit hanc: — Ne scilicet ipsa periret
gundola, corporibus sic sic onerata duobus. —
Hac igitur ratione meus germanus abivit,
575nec per sex giornos ultra mihi barca retornat,
absque meo charo dilecto fratre remansi,
ducitur in baratrum, sine quo iam vivere nolo. —
Cingar, id ascoltans, exiverat extra seipsum,
fecerat et veluti faciunt qui nocte vaneggiant.
580In pueri facie fixissima lumina tendit,
et Baldi chieram sembiante notavit in illo.
Immaduere statim scolato pectore guanzae
ac adolescentis fronti dedit oscula centum.
— Pone, puer — dixit, — spaventum; pone travaium,
585pone doiam cordis, nec fle, tibi prospera barca est.
Non procul esse tuum patrem, tibi nuntio, Baldum.
Dixerat, et versum ripas Acherontis afrettat,
ut referat Baldo solatia tanta parenti.
Qui vocat interea bravosa voce Charontem,
590et giurat quod vult sibi pugnis rumpere schenam,
ni subito ad prodam veniat, cimbamque reducat,
qua tot debentur ripae passarier altrae
tardantes animae, quarum stant littora plena.
At bravat indarnum, ac indarnum semet adirat.
595Unam namque Charon nympharum regis averni,
nomine Thesiphonam, totus brusefactus amabat,
nec quid speraret tamen ancum pazzus habebat.
Sed postquam puerum, nulla mercede, Fanettum
donat Thesiphonae, quae vult concedere noctem,
600ille stat indarnum, stat mattus, statque balordus,
seria postponens carnali cuncta desio:
cui propria utilitas, cui barchae puzzat aquistus,
et quod aquistatur seu stento sive salaro
dilectae tribuit, velut est usanza, bagassae.
605Tantae huc ergo animae de mundo semper arivant,
ut Baldi carichent humeros, comitumque suorum.
Ignorant etenim miserae, qua in parte repossent,
unde super spallas illorum mille quiescunt.
Harum fert plenas iam iam Fracassus orecchias,
610nec non et nasum, barbam, capitisque tosonos.
Ille frequens crollat testam, stranutat, arascat;
sed post stranutum redeunt, iterumque sotintrant
antra cavernosi nasi, testamque busatam.
Impatiens tamen ille humeros scossare frequentat;
615sed quo plus scossat, plus turba molesta ritornat.
Hinc examen apum cunctis sua testa videtur,
agmine quae denso se circa foramen adossant.
Vel potius Fracassus erat bos tempore vecchius,
cuius sbercigeros oculos, musumque bavosum
620rodere contendunt hinc moschae, ac inde tavani,
quos ut discazzet calzis et dente molestos,
absque intervallo pendentes crollat orecchias;
sed quo plus crollat, plus illi ad pascua tornant.
Cingar at interea Grillum deduxerat illuc,
625quem praesentando patri sic parlat et inquit:
— Nosce, pater, natum; genitor, cognosce nepotem.
Hanc tua, Balde, rosam generavit fronda galantam.
Protulit hunc nobis tua vivida planta garoflum.
Carpe tuae fructum, pater, arboris: haec tua proles,
630hic tuus est Grillus, quem parvum liquimus orbi. —
Baldus ibi stupida mirabat fronte puellum,
visceribusque diu motis stetit extra seipsum,
denique nil dubitans illum indolcitus abrazzat,
deque suo sic sic brazzando fratre domandat.
635Cingar hoc incaricum narrandi suscipit, at nil
dicere tunc voluit de uxoris crimine Bertae.
Talia dum stabant una parlare barones,
ecce venit sbraiando Charon, chiamatque bravazzus:
— Papa Satan, o papa Satan, beth, gimel, aleppe.
640Cra cra, tif taf noc, sgne flut, canatanta, riogna. —
Canutam mentozzus habet sine pectine barbam,
quae bigolum distesa coprit, tangitque ginocchios.
Non habet in calva solettum fronte peluzzum,
ac si cum rasa testa, penitusque pelata,
645vellet in aspectu populi mazzare gatuzzam.
Strazzolenta sibi carnes schiavina covertat,
quam «saltinbarcam» chiozotta canaia domandat.
Navigat in fretta super orlum navis adunchae,
stansque pede in sponda paret cascare deorsum,
650nec cascare tamen metuit quia praticus ille est.
Sic barcarolos venetam vogare per urbem
multoties vidi, quibus ars est propria remus:
stat super ordellum barchae pes unus, at alter
pendulus huc illuc vadit, stimatque negottam
655si quandoque super fluctus, extraque batellum,
nil penitus toccans audax cum morte solazzat:
per strictos tamen illa volat barchetta canales,
illeque schiavonus, vel morus, vel sarasinus,
cifolat et cridat: — Barca, premique, stalyum, —
660nec mancant uno tria milia cancara giorno.
Iamque propinquabat ripae mala fazza Charontis,
cumque bravariis animas terrebat acerbis.
Baldus at in furia «poltronem» nuncupat illum,
nec vult intrando barcam restare dedretum,
665sed vix ad prodam fuit ánchora ficca lavacchio,
ecce implent animae busos et transtra carinae.
Sed Charon, aspecto Baldo sociisque, cridabat:
— Quae vos in patres nostras ventura guidavit?
Ola, quibus dico? si barcam scandere vultis,
670ponite corpoream somam carnisque valisam.
Una mihi cura est animas transferre solutas,
non altramenter fluvium passabitis istum. —
Baldus ait: — Taceas, taceas, scornute diavol,
ad caput inchinum nisi vis andare sotacquam.
675Nonne hic Meschinum varcasti corpore ficcum?
nec mihi communem poteris concedere passum?
Cui dico? dico ne tibi, parone bugiarde.
Huc accosta ratem nobis, huc volge timonem.
Quo premis in laium? in quaium dico, maruffe. —
680Non Charon ascoltat, sed navem praestus aretrat,
quam caricatam animis largum dilongat in amnem.
O puta si Baldus rodit furiando cadenam,
at sibi vendettae concessa est nulla facultas.
Tunc Fracassus ibi largum saltare canalem
685praeparat, et spudans manibus se retro retirat,
discorsamque piat vel tres vel quinque cavezzos;
inde movens passus longones, inde galoppans,
inde citum corsum, de ripa saltat in altram:
quo saltu intornum graviter campagna tremavit,
690terribilemque omnes balzum stupuere barones.
Baldus mandat ei, tota cum voce cridando,
ut voiat barbam nautae streppare pilatim,
rumpere cervellum ac totos corporis ossos:
mox provet an possit barcam guidare dequaium.
695Sed Charon attonitus factus, saltante giganto,
iam rivat ad portum, cunctasque licentiat umbras,
quae sfortunatae de navi ad littora saltant,
praecipitesque volant se confessare Chyroni,
ut confessatae vadant quo andare bisognat:
700sive in boientae caldaria plena resinae,
sive in fornaces vitri fluxique piombi,
sive in giazzatum borea cifolante profundum,
sive inter flammas, basiliscos atque dragones.
Sed Charon interea non vadit tollere Baldum,
705imo tremat guardans splendentis corpora ferri.
Non procul in stipulis fluvialibus atque canellis,
se Fracassus erat nascostus, ut inde piato
tempore comprendat pian pian de retro Charontem,
qui dum burchiellum reficit, pluresque facendas
710expedit, indusiatque aliae se reddere ripae.
Fracassus tacite se densis tollit ab ulvis,
et quachius quachius veniens post terga Charontis,
nil strepitat, digitisque pedum vix signat arenam.
En cito per collum, sociis plaudentibus, illum
715zaffat, et intornum bis, terque, quaterque volutans,
ut solet ongiutum clamans strozzerus osellum,
slanzat eum forti tenebrosa per aëra brazzo.
Ille volat nigras, veluti cornacchia, per auras,
qui nisi dextra Dei festina dedisset aiuttum
720certe fracassasset quanta ossa in corpore gestat.
Sed per aventuram cascans in inania centri,
adiutus levitate fuit, sanusque remansit.
Interea magnus barchettam intrare pusillam
vult gigas, et pensat bonhomazzus posse teneri,
725ac sustentari tam parvo in ventre batelli.
Sed pede vix posito, liquidis schiffettus in undis
vult ire ad fundum, nec fert tam grande pilastrum.
Anne pulex grossum poterit gestare cavallum?
anne super spallas saccum formica Bolognae?
730Tunc discreta retro se se persona gigantis
balzat, et alterius foggae passamina cercat.
Grattat quippe caput, capitis grattatio guisam
en aliam retrovat, quam tunc tunc fare parecchiat.
Cum pede dat calzum retro in culamina barchae,
735quae, velut in poppa sofio percussa sirocchi,
evolat et ripam tam velox fertur ad altram,
ut nisi iuvissent hastas porgendo barones
se spezzasset enim duris in litore saxis.
Cingar eam retinet, curvumque ad littus apoggiat,
740montat et accipiens remum cridat: — Ola, sodales
intretis, quoniam passabimus absque Charonte. —
Conscendunt igitur navim sub Cingare cuncti,
non tamen insemmam, nimium quia pressa negaret.
Unum post alium portat, septemque fiatis
745de ripa ad ripam guidata est Cingare barca.
Baldus ridebat dicens: — Mirate, sodales,
quantus ad officium nocchieri Cingar habetur.
Certe hic nec forma nec discrepat arte Charontis.
Cernite terribiles oculos magramque figuram.
750Quis nam illum guardans non dixerit esse diablum? —
Cui Boccalus: — Ita est, chiozotti fazza videtur.
Per quem si nummos voias mandare Venecis,
quam foret impresam speditus et aptus ad istam! —
Cingar respondet: — Nec tu, Boccale, biolchi
755officium cazzando boves conducere scires.
Namque volunteram grassum, carnemque salatam
dum robbas, codigasque omnes in guttura mandas,
non unquam lardo fregares fusta rotarum,
et tua continuo male uncta caretta cridaret. —
760Baldus ait: — Vos ambo estis lemosina sancta. —
Tangite iam ripam, passato hoc flumine, iacta est
alea; tuque, Striax, tam longo parce labori.