Frammenti di lezioni e di studi sulla Nuova Stella dell'ottobre 1604
Questo testo è incompleto. |
FRAMMENTI DI LEZIONI E DI STUDI
SULLA NUOVA STELLA DELL’OTTOBRE 1604.
Lux quaedam peregrina, die decima mensis octobris anni huius millesimi sexcentesimiquarti, primum in sublimi conspecta est; a principio quidem mole exigua, mox, paucis interiectis diebus, magnopere eo exaacta, ut stellas omnes, tum fixas tum vagas, sola excepta Venere, vinceret; fulgentissima et admodum rutilans atque scintillans, ut in vibratione luminis pene extingui et statim accendi videatur ; fixas omnes et Canem ipsum rutilantia superans ; colore luminis aureum Iovis nitorem, et fulvum Martis imitans ignem. Nam, dum tremendos1 radios contrahit atque extinctionem insimulat, quasi Candentem martiali rubedine, dum vero ampliores radios, veluti reviviscens, effundit, iovio fulgore nitentem, semetipsam exhibet: ex quo non immerito crederet quispiam, eam ex Iovis ac Martis congressu§ 1 fuisse prognatam; idque tum praeterea maxime, quia et loco eodem fere, eodemque coniunctionis praedictorum planetarum tempore, genitam2 esse apparet. Nani die nona mensis octobris, hora 5 a meridie§ 2, congressus Iovis ac Martis, coram Saturno, gradibus procul ab eis tantum 8, occidentem versu§ 3 constituto, celebratus3 fuit; quo tempore talem coniunctionem observantes, nullam aliam stellam, praeter iam dictas tres, eo loco4 conspeximus : vespere autem sequenti, die scilicet decima, sub solis occasum, primo novum hoc lumen conspectum fuit; cumque a principio exile appareret atque exiguum, mox autem, paucis interiectis diebus, ad molem ingentem excreverit5, momento dicti congressus genitum fuisse, et propter tenuitatem latuisse6, opinari non erit incongruum. Cumque insuper in gradu 19 coiverint planetae, in 18° eiusdem signi gradu novus hic fulgor apparuit ; interstitia insuper secundum latitudinem ab ecliptica fuerunt tunc7, ♂is quidem, austrum versus, G. 0.53', Iovis, ad boream, G. 0.37'§ 4 novae autem lucis Gr. 1.40' proxime, in aquilonem, Saturni vero G. 1.48', pariter8
ad Ursam, ut ex istis quatuor luminibus talis figura constitueretur. Hic fulgor9, tanquam novum e caelo miraculum, tardos atque ad terram demissos populares oculos ad divina erexit§ 5; quod fulgentissimorum innumerabiliumque astrorum coetus, quibus aetherei10 campi distinguntur, efficere non valet : ea enim est compositionis humanae11 conditio, ut quotidiana, licet admiratione digna, nos praetereant; contra, si quid insolitum atque ex more mutatum prodierit, populum omnem convocat. Testes vos estis, numerosa iuventus, qui huc convolastis, ut me de hac admiranda apparitione disserentem audiatis ; alii, perterriti atque vana superstitione12 perciti, ut intelligant, numquid portentosum prodigium malique13 ominis sit nuncium; alii mirantes, num verum sidus in caelis existat, an vapor ardens prope terram quaerentes14; et omnes, de substantia, motu, loco et ratione apparitionis illius, unanimi studio anxie sciscitantes. Magnifica, mehercle, ingeniorumque vestrorum digna cupido ! At ho, utinam, rei magnitudini ac vestrae expectationi ingenii§ 6
mei tenuitas possit respondere ! Nec spero nec diffido : id unum saltem me praestiturum credo15, ut, quod mei muneris praecipuum est, de motu et loco demonstrative16 constet : quid autem ad substantiae indagationem borum accidentium conferat praecognitio, nostis omnes. . . .§ 7
Niente digrada§ 8 all' ufizio di matematico il non aver veduta la prima apparizione della Stella ; quasi che lui sia in obligo lo stare tutta la notte ad osservare per tutta la sua vita, se compare qualche nuova
stella§ 9.
Quando il manichetto del coltellino avanza tutto oltre alla punta del tetto, la pallina occulta la Stella§ 10
Idem num Stella nova culminet cum capite Ophiuci, et cum 7" spondylo17 ♏︎§ 11.
Stella nova, die 5 Martii, celiata cum ♃ et cum ħ, habebat g. 2. 22' latitudinis§ 12.
Stella nova observata fuit a me die 28 Octobris 1604 in eadem linea recta cum prima Caudae Helicis et Lucida Coronae, quae linea incidit in 19, . Cum autem Stella haberet latitudinem borealem g. 2 fere, fuit ergo circa gr. 18 § 13.
Eius declinatio 21.4' fere, et eadem proxime18 est mediae19 frontis ♏︎, nempe 21.7', ex quo in eodem proxime18 feruntur circulo§ 14.
Stella nova depraehensa est a me, die 3 februarii 1605, in eadem recta cum Arcturo20 et cum sinistro genu Ophiuci. Insuper, recta per Spicam et novam Stellam relinquit, boream versus, trium lucentium frontis ♏︎ borealiorem per g. 0.15' fere§ 15.
Die 4 februarii, mane, h. 1 ante ☉︎ ortum, linea recta per ħ et {{larger|♃} relinquit ♀....§ 16 versus boream21, et Stellam novam per dimidium illius intervalli, pariter versus boream§ 17. 🞻 e ♃ lasciano {{larger|♀} boreale di 15' in circa, e ħ australe di minuti 3 in circa§ 18.
La 🞻 nuova è in retta con Arturo e con la stella della gamba sinistra del Serpentario: la retta per la Spiga e per la nuova Stella lascia verso borea per 10 minuti in circa la più boreale delle 3 del corpo di ♏︎§ 19,
Sit vere situs 🞻 in 18 : ergo, ratione commutationis, cum esset occidentalis, apparuit in g. 17; at cum fuit orientalis, apparuit in g. 19, cum tamen vere esset in 18§ 20.
Kepplerus, De stella nova, car. 95, de scintillatione22 ait, fieri posse ex rotatione fixarum; et licet ad ipsas ☉︎ insensibilis omnino sit, ita ut a nobis, eo constitutis, nulla ratione videri possit, tamen non evanescit ipsi naturae, etc. Consideretur, quod multo citius evanescit illuminatio corporis lucidi, quam conspectus eiusdem : et die a longissima distantia videmus facem ardentem, quae23 tamen corpora nobis adiacentia non illustrat§ 21.
Stellam novam non fuisse incendium, patet ex eo quod quae citissime incenduntur, brevi quoque extinguntur : materia, enim, quae statim incenditur, est admodum combustibilis ; quod vero maxime est combustibile, statim comburitur. Exempla de hac re babentur innumera§ 22.
Quod non recta elongetur Stella, vide Tychonem24, pagina 691§ 23.
Quod Stella nova non sit pars lactei circuii, patet : quia non dissolveretur, sicut ipse circulus non dissolvitur. Adversus Tychonem24§ 24.
Elias Camerarius, apud Tychonem25, pagina 693, credit, Stellam novam anni 1572 recta sursum elatam fuisse. Idem sensit Ioannes26 Dee, Anglus: vide Tychonem25, pagina 691§ 25.
Et haec fere sunt, quae, meo iudicio, non sunt. Restat modo ut, quid tandem de hac admiranda apparitione sentiam, in medium afferam; haud ignarus, et me quoque eandem subiturum esse censuram, nec defuturos qui me arguant et improbent. Quibus tamen id unum dictum esse velim: me illius audaciae non esse, ut credam, impossibile esse, rem aliter se habere atque dixero ; id enim tantum a vero abest, ut, e contra, eo sim timore et exitantia occupatus, ut non modo quid haec noviter conspecta, verum et quid vere sit quaeque antiquissimarum et millies27 conspectarum stellarum, ignorare me, ore rotundo fateri non erubescam.
Quod circa terram eleventur vapores, qui, ascendentes, solis lumen reflectant, saepissime28 apparet; cum in media interdum nocte caelum29 adeo illustretur, ut lumen in terram crepusculino maius effundat. Id autem a me saepius30 observatum est ; et semper talis lux boream versus apparet. Et ratio est manifesta : quia ex meridie, vel ab ortu, vel ab occasu, intra conum umbrae, tales complectuntur vapores, qui boream versus, ob nostrum in eam partem situm, conspici possunt ; ut diligentius consideranti patet. Vidi Venetiis, circa horam noctis 2am31, aërem ad boream adeo clarum, ut adversos parietes, ultra Lunae rotundae lumen, illustraret32, aversi autem tenebrosissimi erant: novam autem admirationem afferebat, quod viae, quae33 proxime ad septemtrionem dirigebant, utrinque a splendore illuminabantur34, nec tecta umbram in terram demittebant, ut ex illuminatione Solis et ☽︎ contingit ; quia in his tanquam ab uno puncto provenit illuminatio, tunc vero ex quarta fere caeli parte magna lux emanabat. Saepissime28 autem huiuscemodi vapores, sanguinei et crocei, apparent, etc.§ 26
Advertas, quod Tycho35 iure damnat Camerarium, folio 696, vers. 11. Attamen observatio Camerarii potuit esse vera; causa tamen cur Stellae36 aucta fuerit elongatio a vertice, potuit esse ex annuo motu terrae, quae tunc ad austrum tendebat, etc.§ 27
Alcuni fuochi, che da lontano appariscono splendentissimi, da vicino non si veggono niente, per la loro tenuità: così la Stella nuova può essere una esalazione illuminata; e chi vi fosse vicino non la vedrebbe, ed apparirebbe solo come i vapori elevati ed illuminati la notte, etc.§ 28
Ostendere, quod ad lumen ☉︎ reflectendum sufficiat levissima condensatio supra tenuitatem aetheris37, idque exemplo nubium sterilium, quae, veluti vastissimi montes in aere pendentes, a ☉︎ supra ☽︎ et stellas omnes illuminantur, etc, ita ut condensatio longe minor posset supra stellas illuminari§ 29.
Maximus error est imprimis, quaecunque38 effulserint in sublimi, ea omnia veluti eiusdem naturae et essentiae considerare ; cum alioquin toto differre caelo possint, et tamen ☉︎ lumen recipere et reflectere : nam et lignum et lapis et nubes.... Non aliter quam si quis dixerit, aurum, plumbum, lignum, lapidem, glaciem, pomum, carnem, ossa, ceram, unum et idem esse, quia omnibus idem motus deorsum, eadem a ☉︎ illuminatio§ 30.
Ostendatur experimento, ☽︎am splendidiorem caeteris stellis, tum quia stellae omnes non illuminant ut sola ☽︎, tum quia exigua pars cornu eius tantum inspecta vincit fulgore fixas omnes§ 31.
Non esse absurdum, talem condensationem ponere in caelo, cum et circa ☽︎am, veluti circa terram, consimilem videamus§ 32.
Ut luceat haec nova Stella ut reliquae, non infert ut debeat esse solidissima substantia, veluti creduntur illae: eadem, enim, fit reflexio et a solidissimo corpore atque a tenuissimo, ut a nubibus, etc§ 33.
Consideretur, duplicem esse reflexionem : unam a tota superficie rudi, alteram a parte superficiei perpolitae sphaericae. A 3 fit non tanquam a speculo ; quia ab exigua eius parte fieret, cum sit convexa et esset longe validior§ 34.
Qua ratione possit a terra maxima fieri evaporatio, ut moles adeo immensa, qualis erit Stella nova, conficiatur, nullam habet impossibilitatem: videmus enim, aërem serenissimum, dicto citius, expleri nubibus, etc. Ex viridi ligno exposito ad ignem, nulla sensibili eius facta diminutione, ingens fit in fumum evaporatio§ 35.
10 Seneca, lib. 7 Naturalium Quaestionum, cap.° 2°: Ilio quoque pertinebit hoc excussisse, ut sciamus, utrum mundus, terra stante, circumeat, an, mundo stante, terra vertatur. Fuerunt enim qui dicerent, nos esse, quos rerum natura nescientes ferat, nec caeli motu fieri ortus et occasus, sed ipsos oriri et occidere. Digna res est contemplatione, ut sciamus in quo rerum statu simus, pigerrimam sortiti an velocissimam sedem, circa nos Deus omnia, an nos, agat§ 36.
De Stella nova anni 1572 extant scripta apud Tychonem39, Scripserunt autem:
C. 490. Landtgravius Hassiae40, quam primo observavit die 3 Decembris. C. 490.
C. 505. Thaddaeus Hagecius, Bohemus, primo se observasse41 ait circa Natalem Christi. C. 506, circa medium.
529. Paulus Fabricius, Mathematicus et Medicus Caesareus42, ait, in fine Octobris anni 1572 Stellam novam coepisse.
530. Bartholomaeus43 Reisachlierus, tunc professor mathematicarum Viennae44.
535. Casparus Peucerus, in literis conscriptis 7 Decembris 1572, de Stella nova ait: Has literas ut submitterem, fecit novum Sidus, quod in septimanam quartam sub asterismo Cassiopeae conspicamur haerere45.
536. Paulus Hainzelius die 7 Novembris primum conspexisse ait.
543. Michael Maestlinus46 prima hebdomada novembris se vidisse ait.
553. Cornelius Gemma 9 Novembris incepisse ait, nec prius apparuisse; sed postea sibi ipsi contrariatur, etc.
565. Hieronimus Munosius, Hispanus, Valentiae, ait se certo cognoscere quod die 2 Novembris nondum apparuerat.
572. Franciscus Vallesius47.
582. Tycho ipse Brahe48.
605. Casparus Peucerus eam primum vidit49 16 Novembris, Dat illi Parall. 19'.
613. Aliae literae Landtgravii.
618. Quaestio50 Peuceri.
621. Responsio Wolfgangi51 Schuleri.
639. Ioannes Praetorius52 Ioachimicus innuit opinionem Iohannis Penae, unam esse aëris continuationem usque ad fixas, et Pythagorae53 et Stoicorum, qui in caelo54 talia creari posse existimarunt.
643. Philippus Appianus.
653. Thomas Diggeseus, anglus.
690. Johannes Dee, anglus, ubi a Tychone55 centra motum rectum Stellae.
692. Elias Camerarius sic incipit: In principio Octobris anni 1572, vesperi, circa horam 10, prope meridianum, novum sidus apparuit.
699. Erasmus Reinholdus iunior§ 37.
Varianti
- ↑ tremendo
- ↑ tempore eam fuisse genitam
- ↑ caelebratus
- ↑ loci
- ↑ excreverit ex iam dicto momento
- ↑ fuisse nec et propter tenuitatem apparuisse latuisse
- ↑ eclyptica — tunc Iovis♂is
- ↑ vero Gr. 1.48' duorum prope graduum pariter
- ↑ constitueretur. Haec Hic novus fulgor
- ↑ caetus — aeterei
- ↑ compositionis nostrae humanae
- ↑ vana religione superstitione
- ↑ prodigium ne sit malique
- ↑ terram quaerunt querentes
- ↑ praestiturum spero credo
- ↑ demonstrative constabit constet
- ↑ spondilo
- ↑ 18,0 18,1 prossime
- ↑ medie
- ↑ Arturo
- ↑ et borealiore novam
- ↑ scintillazione
- ↑ que
- ↑ 24,0 24,1 Ticonem
- ↑ 25,0 25,1 Ticonem
- ↑ Iannes
- ↑ et a me millies — me pieno ore
- ↑ 28,0 28,1 sepissime
- ↑ celum
- ↑ sepius
- ↑ oram noctis tertiam 2am
- ↑ lumen illustrabat illustraret
- ↑ que
- ↑ illuminabant
- ↑ Tico
- ↑ Stelle
- ↑ aeteris
- ↑ imprimis quodcunque quaecunque
- ↑ Ticonem
- ↑ Assiae
- ↑ Taddeus — Boemus — osservasse
- ↑ Cesareus
- ↑ Bartolomeus
- ↑ Vienne
- ↑ herere
- ↑ Mesthlinus
- ↑ Valesius
- ↑ Tico ipsae Brae
- ↑ vidi
- ↑ Questio
- ↑ Wolfangi
- ↑ Pretorius
- ↑ Pitagor.
- ↑ celo
- ↑ Ticone
Note del curatore
- ↑ Sopra « congressu » è scritto « coitu ».
- ↑ « Hora 5 a meridie » è aggiunto in margine, e « 5 » apparisce scritto posteriormente e sopra ad alcuni puntolini, che occupano uno spazio lasciato tra « Hora » ed « a ».
- ↑ Nell' autografo, attraverso una cancellatura, leggesi qui: «ex trigoni equicruris figura ».
- ↑ Sostituito a «46».
- ↑ Qui seguiva, poi cancellato, « ea enim est compositionis nostrae conditio »
- ↑ In margine Galileo sostituì «mentis» a « ingenii », ma poi non corresse « mei ».
- ↑ Mss. Galil., Par. III, T. II, car. 4.
- ↑ digrado , con evidente trascorso di penna, l'autografo.
- ↑ Mss. Gralil., Par. IV, T. VI, car. 6r.
- ↑ Mss. Galil., Par. III, T. II, car. 10 br.
- ↑ Ibidem.
- ↑ Ibidem.
- ↑ Mss. Galil, Par. III, T. II, car. 10 cr.
- ↑ Ibidem.
- ↑ Ibidem. — Dopo «fere» si legge sotto le cancellature: «Et in recta cum Lucida Corone Bor. et ea quae in suffragine ».
- ↑ Tra «{larger|♀}» e « versus » è uno spazio bianco.
- ↑ Mss. Galil., Par. III, T. II, car. 12 r.
- ↑ Mss. Galil, Par. I, T. VI, car. 143 v.
- ↑ Ibidem.
- ↑ Mss. Galil, Par. III, T. II, car. 10 av.
- ↑ Mss. Galil, Par. III, T. II, car. 11 r.
- ↑ Mss. Galil, Par. III, T. II, car. 11 r.
- ↑ Mss. Galil, Par. III, T. Il, car. 13 r,
- ↑ Ibidem.
- ↑ Mss. Galil., Par. IV, T. VI, car. 15 r.
- ↑ Mss. Galil., Par. Ili, T. II, car. 13 r.
- ↑ Mss. Galil., Par. III, T. II, car. 13 r.
- ↑ Mss. Galil., Par. IV, T. VI, car. 11 b r.
- ↑ Mss. Galil, Par. IV, T. VI, car. 15 r.
- ↑ Ibidem. — Questo squarcio fu inserito posteriormente tra quello che finisce con « illuminari » (lin. 12), e l'altro che incomincia con « Ostendatur » (lin. 20). Le parole poi da «Non aliter» a « illuminatio »> furono scritte, con segno di richiamo, sul margine superiore della carta, e fu lasciato incompiuto il senso dopo « nubes ».
- ↑ Mss. Galil., Par. IV, T. VI, car. 15 r.
- ↑ Ibidem.
- ↑ Ibidem.
- ↑ Mss. Galil., Par. IV, T. VI, car. 15 r.
- ↑ Ibidem.
- ↑ Ibidem.
- ↑ Mss. Galil., Par. IV, T. VI, car. 6v. e 6r.
- Testi in cui è citato Tycho Brahe
- Pagine con link a Wikipedia
- Testi in cui è citato Kaspar Peucer
- Testi in cui è citato Michael Maestlin
- Testi in cui è citato John Dee
- Testi SAL 25%
- Collegamento wikidata appropriato
- Testi scientifici
- Testi-F
- Scienze-F
- Astronomia
- Testi di Galileo Galilei
- Testi del 1891
- Testi del XIX secolo
- Testi con versione cartacea a fronte
- Data di composizione da controllare