La zecca di Scio/Documenti

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
../Monete dei Maonesi

../Tavola I IncludiIntestazione 12 maggio 2014 100% Da definire

Monete dei Maonesi Tavola I
[p. 63 modifica]
Dall’archivio di Governo, sezione dei Collegi, sala ottava, filza Monetarum, e comunicatoci dalla cortesia del Cav. Avv. Desimoni, imp. nell’archivio governativo di S. Giorgio in Genova.




DECRETUM PRO CUDENDIS MONETIS IN CHIO


MCCCCLXXVIIII DIE XV SEPTEMBRIS.


Spectati et prestantes Domini Novem Gubernatores civitatis et insule Chij in Janua constituti. Quorum nomina sunt hec:

Raphael Justinianus q. Francisci - Gregorius Adurnus — Baptista Justinianus q. Johannis — Johannes Justinianus q. Vescontis — Thomas Justinianus q. Juliani — Raphael Justinianus q. Thomae — Lucas Justinianus Antonii — Bernardus Paterius subrogatus loco q. Domini Baptiste de Goano et Franchus Justinianus de Banca.

Certiores facti ex litteris et verbo quod monete argentee quae fiunt in Chio ita debiles et non idonee sunt. Ex quo fit quod locus ille propter talem abusum ac pariter mercatores grandem iacturam patiantur et ob id volentes huic damno occurrere, habito prius consilio cum Magnificis Dominis Antianis et spectato officio Chii ac etiam cum diversis civibus et mercatoribus ex prestantioribus civitatis laudantibus rei monetarie et solutionibus faciendis de remedio opportuno provideri ne ob ipsam causam civitas illa a solita mercatura decideret. Re ipsa mature revoluta et inter eos examinata pro bono et utilitate loci Chij et populorum illius insule ac mercatorum qui civitatem illam frequentant omni via iure modo et forma quibus melius et validius potuerunt et possunt. hoc solemni decreto perpetuis temporibus valituro statuerunt deliberaverunt ac decreverunt: Quod omnes et singuli contractus cuiuscumque conditionis qualitatis ac manerei (sic) in hanc usque diem facti in civitate et insula Chij tam inter mercatores Januenses quam inter incolas et habitatores dicte insule seu extraneos vel alios cuiuscumque generis et nominis ita ut quipiam exclusus non intelligatur sed generaliter inclusus. et pariter celeri contractus omnes de cetero faciendi a die publicationis presentis decreti in civitate Chij et exinde per mensem proxime secuturum vigore quorum contractuum solvi debent ducati Chij ducati ipsi solvantur et solvi debeant ad rationem et computum caratorum sexaginta octo pro singulo ducato Chij.

Item statuerunt el decreverunt ut ziliati fabrica...(ti?) in Chio non possint de....(cetero?) elapso termino suprascripto expendi nec in solutum dari nec insuper quis cogi possit directe nec per indirectum illos accipere statuentes ac decernentes quod elapso dicto termino de ipsis ziliatis fieri debeat Bogionum in publica cecha.

[p. 64 modifica] Item statuerunt et decreverunt quod statim habita noticia presentis decreti cudi et fabricari possint et debeant in publica cecha dicte civitatis et insule monete auree et argentee videlicet ducati in auro largi boni auri et justi ponderis ac de liga approbata prout sunt ducati januenses et veneti et ziliati boni argenti videlicet de liga unciaram undecim cum dimidia quorum octoginta octo numero ponderent libram unam ponderis januensis. et undecim valeant ducatum unum largum et que quidem monete auree et argentee cudantur et cudi debeant sub stampis solitis Chij. declarantes quod quelibet persona cuiuscumque gradus et conditionis existat possit fabricari facere in publica cecha videlicet ducatos aureos largos et ziliatos argenteos qualitatis et condictionis suprascripte solvendo mercedem operarii dicte ceche dumtaxat sine aliqua mercede et utilitate dicte Mahone.

Item statuerunt et decreverunt quod a die publicationis presentis decreti et exinde per mensem proxime secuturum ut supra fieri debeant contractus in dicta civitate et insula ad rationem ducatorum in auro largorum boni auri et iusti ponderis prout superius dictum est. De quibus ducatis vel ziliatis argenteis bonitatis et ponderis de quibus supra fieri debeant solutiones omnium contractuum pro tribus quartis partibus. et pro reliqua quarta parte karatorum ad rationem de caratis octoginta pro singulo ducato largo. declarantes insuper ac statuentes quod omnes contractus qui post terminum superius declaratum celebrabuntur et contrahentur in dicta civitate et insula non valeant nec teneant et ipso iure nulli et irriti remaneant nisi ut supra contrahantur et fiant ad computum et rationem monete de qua superius mentio facta fuit.

Angelus Johannes de Compiano notarius et dicte Mahone cancellarius.


mcccclxxviiii die xvii septembris


Illustris et excelsus Dominus Baptista de Campofregoso Dei gratia Januens. Dux et populi defensor, et Magnificum Consilium Dominorum Ancianorum ac spectatum officium Chij..... (sedens ?) Janue in legittimis numeris congregati.
Quorum hec sunt nomina:

Bartholomeus Imperialis Prior — Gentilis de Camilla — Franciscus Scalia — Johannes de Moniardino — Guiraldus de Vivaldis — Mattheus de Ferraris — Lodisius de Fugibertis (?) — Manuel de Grimaldis ceba — Benedictus Ususmaris — Thomas Sixtus Notarius — Franciscus de Saulo — Thomas de Auria.

Spectati vero officii Chij nomina sunt hec:


Nicolo Maruffus Prior — Thomas Gentilis — Petrus de Persio — Hieronimus de Mentesoro — Johannes Baptista Lomelinus — Hieronimus Salvagus q. M. — Antonius Spinula q. B. — Nicolaus de Brignali.

[p. 65 modifica] Cum suprascriptam deliberationem per Gubernatores civitatis et insule Chij in Janua constitutos factam intellexissent omniaque in ea contenta. Cognoscentes illam cedere utilitati maxime illius insule, cui equum sit in omnibus iustis causis favere, omni iure via modo et forma quibus melius potuerunt et possunt ipsam deliberationem et omnia in ea contenta approbaverunt et ratificaverunt approbant et ratificant. Ita quidem ut nullo umquam tempore opponi illi recte vel indirecte a quocumque possit mandantes spectato nunc potestati Chij aliisque futuris nec non gubernatoribus Mahone dicti loci aliisque futuris quatenus sub pena fideiussionum per eos prestitarum et prestandarum que in casu contrafactionis irremissibiliter exigentur deliberationem ipsam observent faciantque ab aliis inviolabiliter observari. Volentes insuper et mandantes quod omnes et singuli ufficiales et magistratus comunis Janue ubilibet constituti deliberationem ipsam observent nec cuicumque ipsi contravenire volenti audientiam prestent, sub pena sindicamenti aliaque graviori arbitrio ipsorum Ill.mi Dni Ducis consilii et officii. Et ne quis de suprascripta deliberatione ignorantiam possit pretendere mandatur dicto potestati ut de ea publico preconio in locis consuetis civitatis Chij noticiam faciat sub pena predicta. In quorum maius testimonium has nostras literas registratas iussimus sigilli nostri impressione muniri.

Note