Pagina:Catullo e Lesbia.djvu/166

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
160 parte prima.

O factum male, o miselle passer!
16Tua nunc opera meæ puellæ
Flendo turgiduli rubent ocelli.




[LXXXVI]

IN QUINTIAM ET LESBIAM.


Quintia formosa est multis; mihi candida, longa,
     2Recta est; hæc ego sic singula confiteor.

Totum illud formosa nego; nam nulla venustas,
     4Nulla in tam magno corpore mica salis.

Lesbia formosa est; quæ cum pulcherrima tota est,
     6Tum omnibus una omnes subripuit veneres.