Pagina:Catullo e Lesbia.djvu/204

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
198 parte terza.


Non possum reticere. Dea, qua Manlius in re
     Iuverit, aut quantis juverit officiis;

Ne fugiens sæclis obliviscentibus ætas
44     Illius hoc cæca nocte tegat studium.

Sed dicam vobis; Vos porro dicite multis
     Millibus, et facile hæc charta loquatur anus.

..................................
48     Notescat magis mortus atque magis;

Ne tenuem texens sublimis aranea telam
     Deserto in Manli nomine opus faciet.


Nam, mihi quam dederit duplex Amathusia curam
52     Scitis, et in quo me corruerit genere;

Cum tantum arderem, quantum Trinacria rupes
     Lymphaque in Oetæis Malia thermopylis;

Moesta neque assiduo tabescere lumina fletu
56     Cessarent, trietique imbre madere genæ,

Qualis in aërii pellucens vertice mentis
     Ritms muscoso proslilit e lapide;

Qui cum de prona præceps est valle volutus
60     Per medium densi transit iter populi;

Dulce viatori lasso in sudore levamen,
     Cum gravis exustos æstus hiulcat agros;

Ac veluti nigro jactatis turbine nautis
64     Lenius adspirans aura secunda venit,