Pagina:Catullo e Lesbia.djvu/206

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
200 parte terza.


Iam prece Pollucis, jam Castoris implorata;
     Tale fuit nobis Manlius auxilium.

Is clausam lato patefecit limite campum
68     Isque domum nobis, isque dedit dominam;

Ad quam communes exerceremus amores.
     Quo mea se molli candida Diva pede

Intulit, et trito fulgentem in limine plantam
72     Innixa, arguta constitit in solea;

Coniugis ut quondam flagrans advenit amare
     Protesilaëam Laodamia domum

Inceptam frustra, nondum cum sanguine sacro
76     Hostia cælestes pacificasaet heros
.

Nihil mihi tam valde placeat, Rhamnusia virgo,
     Quod temere invitis suscipiatur heris.

Quam jejuna pium desideret ara cruorem
80     Docta est amisso Laodamia viro,

Conjugis aut coaeta novi dimittere collum
     Quam veniens una atque altera rursus hiems

Noctibus in longis avidum saturasset amorem,
84     Posset ut abrupto vivere conjugio.

Quod scibant Parcæ non longo tempore abesse,
Si miles muros isset ad Iliacos;