Pagina:Catullo e Lesbia.djvu/212

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
206 parte terza.


Quam circumcursans hinc illinc sæpe Cupido
     Fulgebat crocina candidius in tunica.

Qua tamen etsi uno non est contenta Catullo,
136     Rara verecundæ furia feremus heræ,

Ne nimium simus stultorum more molesti.
     Sæpe etiam Iuno, maxima Coelicolum,

Conjugis in culpa flagravit quotidiana
140     Noscens omnivoli plurima furia Iovis.

Atqui me Divis homines componier æquam est;
     Ingratum tremuli tolle parentis onus.

Nec tamen illa mihi dextra deducta paternam
144     Fragrantem Assyrio venit odore domum
:

Sed furtiva dedit mira munusoula nocte,
     Ipsius ex ipso demta viri gremio.

Quare illud satis est, si nobis is datur unus,
148     Quem lapide illa diem candidiore notat.


Hoc tibi, quod potui, confectum carmine munus
     Pro mullis, Manli, redditur officiis;

Ne vestrum scabra tangat robigine nomen
152     Hæc atque illa dies, atque alia, atque alia.

Huc addent Divi, quam plurima, quæ Themis olim
     Antiquis solita est munera ferre piis
.