Pagina:Catullo e Lesbia.djvu/216

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
210 parte terza.

[LXXXII]

AD QUINCTIUM.


Quincti, si tibi vis oculos debere Catullum
2     Aut aliud, si quid carius est oculis,

Eripere si noli, multo quod carius illi
4     Est oculis, seu quid carius est oculis.




[LX]


Num te leæna montibus Libyssinis,
Aut Scylla latrans infima inguinum parte,
Tam mente dura procreavit ac tetra,
Ut supplicis vocem in novissimo casu
Contemptam haberes? O nimis fero corde!