Vai al contenuto

Tractatus de elementis

Da Wikisource.
Galileo Galilei

Antonio Favaro Indice:Le opere di Galileo Galilei I.djvu Testi scientifici Tractatus de elementis Intestazione 22 settembre 2022 75% Da definire

Questo testo fa parte della raccolta Le opere di Galileo Galilei - Vol. I


[p. 122 modifica]

TRACTATUS DE ELEMENTIS.


De elementis in universum scripserunt: Aristoteles duobus postremis libris De caelo, in 2o De generatione, in lib. Meteororum, quibus in locis omnes interpretes[1]: ex medicis agit Hippocrates[2] in lib. De natura humana, ex quo desumpsit Galenus ea quae de elementis scripsit: de iisdem[3] etiam idem Galenus plura libro 8o De placitis Hippocratis[2] et Platonis, Avicenna, in p.a p.i doct. 2a, quo loco omnes medici, Conciliator differentia 11 et sequentibus, Contarenus et Achillinus[4] in suis libris De elementis, D. Gregorius Nyssenus[5] lib. 3o suae Philosophiae, et Algazel: Carpentarius etiam, lib. 2o Descriptionis naturae, et Valeriola: multa etiam de iisdem Cordanus lib. 2o De subtilitate.

Primo autem supponendum est quid nominis elementi. Quare nota, primo, hoc nomen, ut videre est apud Aristotelem 5 Met. 4, esse aequivocum[6]: quo factum est ut authores de huius nominis significatione[7], et cui potissimum sit accomodanda, inter se certent. Verum inaniter: nam, quia nomina, authore Aristotele in p.o Perihermenias[8] cap. 2o, sint significativa[9] ad placitum et non ex natura rei, inde factum est ut, pro libera cuiusque acceptione huius nominis, elementum [p. 123 modifica]variis rebus accommodari[10] possit. Quare aliqui, teste[11] Aristotele eodem loco, illud accommodarunt[10] cuicunque rei quae alterius sit aliquo modo principium: qua re puncta et unitates elementa vocarunt. Secundo modo alii, ibidem, pro omnibus iis quae aliquo modo rem componunt, licet inter se non distinguantur: unde universalia, idest genus et differentia, quod metaphysice[12] componant, dicuntur elementa. 3o: potest illud sumi pro principiis concurrentibus ad rei productionem; et sic Aristoteles, 12 Met. 23, dicit elementa esse tria, hoc est materia forma et privatio. 4o: pro eo quod quomodocunque concurrit ut materia; et sic Aristoteles, p.o Posteriorum t. 38, propositiones immediatas appellat elementa, et, 2o Phys. 31, suppositiones appellat materiam et elementa conclusionis, et, ibidem, appellat elementa syllabarum[13], et 5 Met. t. 4 et 7o Met. t. ult.o. Verum, authore Galeno in fine p.i commentarii in Hippocratem[14] De natura humana, haec omnia[15] dicuntur abusive elementa. Quare, si loquamur de elementis rerum naturalium, sic quadruplex est huius nominis significatio; ut recte notavit Conciliatur differentia 11, et colligitur ex Galeno tum in p.o De elementis tum in p.o commentario in Hippocratem[14]. Prima igitur est, ut elementum significet causas intrinsecas rem componentes, idest materiam et formam: quae maxime videntur posse dici elementa, quia ex his primo componitur res et in haec ultimo resolvitur, et ipsa non amplius ex aliis componuntur neque in alia resolvuntur; quod non omnino caeteris significationibus aptari potest. Et haec, authore Eudemo apud Simplicium[16] in prooemio[17] Phys., a Platone primo fuerunt dicta elementa; et idem etiam usurpavit Simplicius[16], Philoponus, Averroes et Albertus p.o Phys. p.o. Et hac ratione Averroes, 3o Caeli com. 31, ait, Aristotelem in libris Physicorum egisse de elementis universalibus[18] omnium corporum simplicium et compositorum[19]: unde Philoponus, in t. p.um 2i De generatione, reddit rationem quare Aristoteles, 3o Phys. 45, 2o De generatione t. p.o, et 2o De partibus cap. p.o, quatuor corpora simplicia appellet vocata elementa: reddit rationem, quia, inquit, non sunt ipsa vere elementa, siquidem ex aliis prioribus componuntur, idest materia et forma quae sunt propriissime elementa. Quamvis autem elementa in hoc sensu dicantur [p. 124 modifica]de utraque causa intrinseca, communius tamen et proprius dicitur de materia; ut patet ex Alexandro, Eudemo, Simplicio[20] et D. Thoma p.o Phys. p.o. Cum autem materia sit multiplex, ideo, primam[21] et communissimam omnium, inquit Averroes, 3o Caeli 31 et 2o De generatione t. 6 et 5o Met. t. 4 et 10 Met. t. 2o, primo et propriissime[22] dici elementum ipsam materiam[23]; elementa enim sunt quali partes materiales rei: et haec est prima acceptio. Secunda est, elementum pro quatuor corporibus simplicibus, igne[24] etc.: quae communiter solent appellari elementa, quia haec sunt prima quae sunt nobis nota; alia enim sunt ignotiora; tum quia haec ita componunt et sunt aliorum elementa ut etiam ipsa sint actu corpora, et per se existunt. Et ita antiqui philosophi haec tantum elementa posuerunt, vel omnia vel unum vel aliqua. Plato etiam, licet in Timaeo[25] ponat materiam illam informem rerum omnium, tamen haec quatuor maxime appellat elementa, quae ex superficiebus constituit: et in hac acceptione frequentius Aristoteles usurpat nomen elementi, et hoc praecipue definit elementum. 3o, sumitur pro quatuor humoribus animalium. 4o, accipitur pro partibus similaribus vel dissimilaribus: quae duae significationes non pertinent ad nos. Ideo solum agemus de elemento in secunda significatione.

Nota, 2o, ut colligitur ex Aristotele 2o Phys. t. 21 et eo loco notant omnes Graeci, elementa vel esse secundum compositionem tantum; quae ita coniunguntur ut neque corrumpantur neque alterentur, ut sunt ea ex quibus componitur domus: et hoc tantum modo antiqui ponebant elementa, quicunque generationem aut corruptionem voluerunt fieri per congregationem et segregationem. 2o: haec elementa sunt secundum alterationem corruptiva[26] tantum, et non secundum compositionem; ut ex cibo fit sanguis, ex sanguine fit caro. 3o: secundum compositionem et alterationem; ut ea quae ita componunt rem ut neque sint omnino corrupta neque omnino maneant intransmutata, sed sint alterata, ut oxymel[27] quod fit ex vino et melle. Elementa vero nostra possunt dici primo modo, ut concurrunt ad constitutionem totius mundi; et etiam caelum[28] appellatur elementum, hac ratione sumptum, ex Aristotele: secundo modo, ut quando elementum transmutatur in aliud: in tertio etiam modo, ut ad compositionem [p. 125 modifica]mixtorum; nam, etiam si dubium sit quomodo elementa maneant in mixto, tamen convenit inter omnes, ex aliquo modo remanere, vel actu vel potentia.

Nota, 3o, haec quatuor elementa interdum vocari corpora simplicia, ad differentiam mixtorum quae ex his componuntur[29]; interdum appellari nomine ipsarum qualitatum, calidi, frigidi, etc.: ita 4o Metheororum summa 2a, et Hippocrates[30] in lib. De natura humana, ut etiam Galenus, qui tamen reprehenderat Athenaeum[31] qui tantum qualitates volebat esse elementa; idem et notat Galenus in lib. De simplicium medicamentorum compositione dist. 2a cap.e p.o. Demum interdum appellantur[32] nomine qualitatum motivarum.

Nota, 4o, ex Galeno 8o De placitis cap. 2o, nomen elementi esse nomen relativum; quia elementum dicitur eius, cuius est elementum. Ita et Averroes, 3o Caeli com. 31, ait, esse accidens ut dicatur elementum; quia elementum in comparatione eius, cuius est elementum, dicitur. Ex quo manifestum est discrimen, quo ad hoc nomen, inter materiam et formam, et haec quatuor corpora. Quia, cum materia et forma non habeant aliud esse proprie nisi in composito et pro ut sunt partes, iccirco essentialiter elementa dicuntur: at vero haec quatuor corpora habent esse per se actu; quia tamen a[33] natura ordinata per se sunt et ut componant universum et mixta, ideo etiam ipsis elementis proprie et per se convenit esse elementa. Quare, si naturam elementi inspiciamus, primo et propriissime hoc nomen elementi dicitur de materia et forma; si vero communem loquendi modum et apparentiam spectemus, de his quatuor corporibus. Et de his solum agam in sequentibus, et universam hanc tractationem in quatuor partes tribuemus: in quarum prima agemus de essentia illorum in communi, in secunda de qualitatibus et aliis eorumdem accidentibus, in tertia de singulis in particulari, in quarta demum de iisdem pro ut concurrunt ad mixtionem; quod pertinet ad quaestionem, propter quid. Nihil autem dicemus de quaestione, an sint: nam consensu omnium, ratione et experientia constant esse aliqua.

Varianti

  1. 16. interpraetes
  2. 2,0 2,1 16, 18. Ipocrat....
  3. 18. hiisdem
  4. 20. Achyllinus
  5. 21. Myssenus
  6. 26. equivocum
  7. 26-27. signatione
  8. 28. Perierm.as
  9. 29. signativa
  10. 10,0 10,1 1, 2. accomod....
  11. 1. texte
  12. 7. met.cae
  13. 13. sillabarum
  14. 14,0 14,1 14, 18-19. Ipocrate
  15. 15. hae omnia
  16. 16,0 16,1 24, 25-26. Symplic....
  17. 24. proemio
  18. 28. universalium
  19. 28-29. simplicium compositorum
  20. 2. Symplicio
  21. 3. prima
  22. 7. proprissime
  23. 6. ipsa materia
  24. 8. ignem
  25. 13. Thimeo
  26. 27. corrumptivam
  27. 31. oximel
  28. 33. celum
  29. 5. componunt
  30. 7. Ipocrates
  31. 8. Ateneum
  32. 11. appellant
  33. 20. tamen per se a

Indice

  •  Prima pars icona qualità 75%
  •  Secunda disputatio icona qualità 75%