Trattato di Barcellona 1529

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Latino

1529 Trattato di pace di Barcellona del 29 giugno 1529 tra papa Clemente VII e l'imperatore Carlo V Trattato di Barcellona 1529 Intestazione 7 giugno 2021 75% Da definire

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT

Capitula pacis, et Foederis initae inter Caesaream Maeistatem Caroli Quinti, et Sanctitatem Summi Pontificis Clementis Septimi sub die 29 Iunii anni M.D.XXIX. in quibus intervenerunt pro Ambassatoribus, scilicet pro dicta Caesarea Maiestate Illustris Mercurinus Gattinaria Magnus Cancellarius, et Ludovicus de Flandria miles Suae Caesareae Maeistatis Cancellarius, et Consiliarius, et Magister Sequestrorum, et pro parte dictae Sanctitatis, Reverendi in Christo Patres Hieronymus Scledus Episcopus Vasionensis Suae Sanctitatis Magister Domus, et hoc pro reficienda Italia a tantis totque calamitatibus, et ob Guerrarum turbines, et signanter ob obsidionem Regni Neapolis per Gallos in Regno, etc.

Imprimis quietabunt inter se de omni rancore, et odio inter eos forsan pro retro actis temporibus successis, Ita quod in posterum relinquatur, et pro deletis, et extinctis habeanutur, etc. Ita quod ex nunc in antea sint a inuicem amici, et fideles, et eorum amicitia non sit contra quempia, sed, etc.

Item, quod dicta Caesarea Maiestas erit in favorem, et protectionem perpetuam Sanctae Romanae Ecclesiae, eiusque bona, et Civitates defendat.

Item, quod quando contingerit Caesarem Maiestatem pertransire cum eius exercitu per loca, et terras dicte Romanae Ecclesiae, non permictat, quod vassalli dictae Ecclesiae in aliquo indebite opprimantur, et ipsi parent necessaria dicto exercitui iusto pretio mediante.

Item promisit dicta Caesare Maiestas, quod stante matrimonio contracto inter Illustriss. Alexandrum de Medicis eiusdem Sanctitatis Nepotem, et Illustr. Margaritam de Austria eiusdem Caesar. Maesitatis filiam naturalem restituetur in possessione Civitatis Florentiae, et ad omnia occupata per inimicos, et rebelles dicta Sanctitatis.

Item, quod protectionem suscipiat dicta Maiestas, quod dictus Alexander restituantur in possessione ablatorum per Venetos. Et Ducem Ferrariae, Civitatem Cerviae, Ravennae, Mutinae et Regii; et Pubini citra praeiudicium Iurium Romani Imperii.

Item, quod pro beneficio dictae restitutionis dicta Sanctitas teneatur ipsi Caeseraee Maiestati, et suis in Regno successoribus novam investituram facere de dicto Regno Neapolitano, eidemque remittere omnem censum impositum per ultimam investituram retinens tantummodo equum album in signum recognitionis, et quod sint reservatae ad dicti Caesaris presentationem 24. Ecclesie Cathedrales ipsius Regni, prout antecessores consueverunt, dictae Investiturae in contrarium dictent, que sunt.

1 Archiepiscopatus Salernitanus 2 Archiepiscopatus Reginensis 3 Archiepiscopatus Tarentinus 4 Archiepiscopatus Brundusinus 5 Archiepiscopatus Hidruntinus 6 Archiepiscopatus Tranensis 7 Archiepiscopatus Materanensis 8 Episcopatus Aquilanensis 9 Episcopatus Caietanus 10 Episcopatus Lancianensis 11 Episcopatus Crotoniensis 12 Episcopatus Tropensis 13 Episcopatus Monopolitanus 14 Episcopatus Gallipolitanus 15 Episcopatus Castelli Maris 16 Episcopatus Puteolanus 17 Episcopatus Cassanensis 18 Episcopatus Mutilanensis 19 Episcopatus Acerrarum 20 Episcopatus Ogientinensis 21 Episcopatus Arianensis 22 Episcopatus Potentinus 23 Episcopatus Trementinensis 24 Episcopatus Iuuenacceus

Item promittit dicta Sanctitas, quod quam primum dicta Caesar. Maiestas pervenerit ad presentiam suam, deoscultura suos pedes, et ei exhibitura tantum honoris, et amoris, prout solitum est recto Imperatoribus concedi, et in filium primogenitum Sanctae Romanae Ecclesiae amplecti, eumque in Coronam recipiendam, et fafciis Imperialibus demore sumendis, omnibus illis gratiis, et privilegiis, caeteris aliis Imperatoribus devetero decoratum.

Item, quia Ducatus Ferrariae tanquam Feudum Ecclesiae ad Sedem Apostolicam spectat iure directi dominii, et iure merito ad eam devolutus est ob notoriam felloniam Illustris. Alphonsi de Aeste Ducis Ferrariae, et sententiam contra eum latam in Concistorio Suae Sanctitatis, propterea promictit dicta Caesar. M. quod quandocumque recuperatis praedictis Civitatibus supra expressis, vel infra, Sua Sanctitas voluerit dictum Feudum reintegrare, et sententiam praedictam exequi, quod Caesar ipsa uti primogenitus Ecclesiae brachium seculare, et auxilium, ac tanquam advocatum, et Protectorem dictae Ecclesiae praestabit, sumptibus tamen ipsius Ecclesiae.

Item, quia status Mediolani, ob rebellionem Francisci Sfortie Ducis Praetenditur devolutus, et quia dictus Franciscus iura sua proponere, et defendere non valuit, convenerunt, quod participato invicem Consilio si dictus Dux innocens erit, Stautus ei restituatur, si vero reus, et merito dictus Status ad Romanum Imperium spectare, et devolutus censetur, licet ad dictam Caes. M. rationem directii dominii spectet, tamen ad tottus Italiae quietem praeservatur, quod cum Consilio dictae Sanctitatis de eo di disponatur.

Item, quod in foedere inito inter Leonem Papam Decimum, et Caesarem, cum in ultima investitura Regni Neapolitani Caesar ipse promittit se curaturum, quod Illustriss. Franciscus Sfortia observet Constitutiones Solis prout observabantur inter ipsum Leonem, et Regem Franciae, ipseque Caesar praetendes dicto foederi, et ipsius Capitulationi quantum in ipso erat eum satisfecisse, nec pro ea voluisse imponere servitutem Feudo Imperiali, et impositam non sastinere, nec imponi poterat absque conseasu directi dominii, et foedus illud personas contrahentium non excedere, nec ad successores transire quinimo post ipsius Leonis obitum consentiente etiam ipso Francisco Sfortia fuerit buiusmodi salis distribuendi in dicto Statu Mediolani concessum Serenissimo ipsius Caesaris Fratri Ferdinando Ungariae Regi, cui ipse Caesar non intendit praeiudicare; Cupiens tamen satisfacere dictae Sanctitati, promictit se curatutum, quod idem Rex durante vita ipsius Sanctitatis, et per duos annos post ipsius obitum consentiet dicti salis distributioni in dicto Statu Mediolani per dictam Suam Sanctitatem citra tamen praeiudicium Sacri Romani Imperii.

Item, quod principaliter hoc foedus tractaur pro bono publico, et pro pace inter dictam Sanctitatem, et Caesaream Maiestatem convetum est, quod in ea comprehendatur Serenissimus Ferdinandus Ungariae, et Boemie Rex, Frater dictae Caesereae, tamquam unius ex principalibus, quam ratificare habeant infra sex menses.

Item, quod dicta Caesarea Maiestatis habebit in particularem pratectionem totam familiam de Medicis: Statum Barchinone die praedicta 29 Iunii 1529 in litteram Regiarum septimo fol. 146 loca subscriptionum praedictorum Potentatuum contrahentium.