Un Documento Friulano e un Diploma di Arrigo VII

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Giuseppe Occioni Bonaffons

1871 U Indice:Archivio storico italiano, serie 3, volume 13 (1871).djvu Archivio storico italiano 1871/Storia/Friuli Un Documento Friulano e un Diploma di Arrigo VII Intestazione 18 ottobre 2017 75% Da definire

EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT

Nuvola apps bookcase.svg Questo testo fa parte della rivista Archivio storico italiano, serie 3, volume 13 (1871)

[p. 173 modifica]

UN DOCUMENTO FRIULANO


E UN DIPLOMA DI ARRIGO VII





Tornerà cosa gradita agli studiosi delle patrie istorie il veder qui trascritti due documenti, che si conservano nell’originale dal conte Lodovico Della Torre in Ziracco nel Friuli, presso quell’archivio privato di cui diedi notizia nell’Arch. Stor. It., Tomo XI, Parte II, Serie terza, pag. 260-61. Il primo documento è un Istromento di lega difensiva tra Bertoldo patriarca d’Aquileia ed Ulrico di Sponheim-Ortemburg figlio di Bernardo duca di Carinzia, contro il conte Mainardo di Gorizia. La pergamena che lo contiene è ben conservata, tranne in alcuni punti dove è ròsa dal tempo. Di quest’atto importante prese copia l’archivio imperiale di Vienna; e il Bianchi, che ne offre un brevissimo estratto nei Documenta hist. forojul., seculi XIII, Wien 1861, omette il giorno ed il mese dell’Istrumento e ne dà per errore a sorgente la Collectio Comitis Cynthii Frangipani. Bertoldo patriarca, conte di Andechs, tedesco, aveva regnato dal 1208 al 1251, e il conte Mainardo III di Gorizia dal 1223 al 1258. L’alleanza cui accenna il documento ebbe per effetto una guerra nella quale Mainardo, sconfitto dalle genti di Ulrico, riuscì a salvarsi.

[p. 174 modifica]I1 secondo documento, in data di Lodi, è un diploma che l’imperatore Enrico VII di Lussemburgo conferì, nel 22 aprile 1311, a tempo della sua discesa in Italia, a Gastone della Torre arcivescovo di Milano. Esso importa alla storia degli ultimi anni della dominazione dei Torriani in Lombardia, giacché, prima che l’imperatore favorisse i Visconti, aveva pur avuto bisogno che l’arcivescovo gli cedesse per un anno la rôcca di Angera nella diocesi di Milano, con l’intento di difendersi dai numerosi nemici di Lombardia. La piccola pergamena è in buono stato.


Udine, 21 gennaio 1871.






[p. 175 modifica]Istrumento di lega difensiva tra Bertoldo patriarca di Aquileia ed, Ulrico figlio del duca di Carinzia contro il conte Mainardo di Gorizia.


1250, 3 settembre.


In nomine sancte et individue Trinitatis, Amen. Ne que in tempore aguntur simul cum tempore dilabantur, fidelium gesta solent per scripti memoriam perhempnari (sic). Noverint igitur presentes et futuri presens scriptum inspecturi quod constitutis apud Mengosburch1 Domino Bertholdo Venerabili Patriarcha Aquileiensi, et Nobili Viro Ulrico filio Domini Bernardi Illustris Ducis Karinthie. Dominus Patriarcha petivit ab eodem, ut contra Meynardum Comitem Goricie et eius complices werram Domino Patriarche moventibus costaret sibi. Idem vero Ulricus petiit e converso, quod Dominus Patriarcha Nepti sue Domine Agneti2 Uxori ipsius daret Castra Wiselberch3 et Mengosburch, in quibus asseruit se ius habere. Super quibus tandem taliter concordaverunt, quod Dominus Patriarcha prefate Nepti sue et Domino Ulrico marito ipsius nomine eiusdem Domine dedit et assignavit in castro Wiselberch, ius quod in ipso habuit vel habere visus fuit, tali pacto, quod tam ipsa, quam consors ipsius Dominus Ulricus prefatus, renunciaverunt omni iuri forestarie quod se habere dicebant de bonis et hominibus ecclesie Aquileiensis, pertinentibus ad Castra Werdenech, Liechtemberch et Nidech nec debent super bonis et hominibus ad dicta Castra pertinentibus, iudicium sibi aliquod de cetero vendicare. Renunciaverunt etiam cum predictis pro se et heredibus suis omni iuri super libertinis, Apud Téchebvo (sic), Wrezowe et Lugg.... [p. 176 modifica]quod iidem libertini ad Ecclesiam Aquileiensem ornai iure e servicio decetero debeant pertinere. Itetn promisit Dominus Patriarcha dicte Nepti sue et Domino Ulrico prefato marito ipsius, nomine eidem Domine ius quod habet in Castro Mengosburch dare, si promissionem inferius annotatam, de prestando Domino Patriarche auxilio, ipse Dominus Ulricus attenderet et compleret ante proximo venturum festum Sancti Michaelis. Et si contingeret Dominum Patriarcham vel eius Capitaneos interim facere pacem vel treugam cum Comiti Goricie, nichilominus de ipso castro faciet quod promisit. Et si ipsum medio tempore quod absit contingeret decedere Dominus Bertholdus de Gurkvelde4 castellanus ipsius castri de voluntate et mandato Domini Patriarche ipsum assignare debet nichilominus Domine memorate et Domino Ulrico marito ipsius nomine eiusdem Domine et ipsa, maritus, et heredes ipsius non debent ipsum Bertholdum ab eodem Castro removere sed in eo conservare sibi et heredibus suis, qui ipsis cedent in parte ius habitationis quod Burchvut5 vulgariter appellatur. Dominus vero Ulricus anted ictus data fide ad manura Domini Patriarche promisit sub sacramenti virtute quod ei quamdiu vixerit astabit contra omnes inimicos et offensores suos totis viribus sine fraude. Patre suo B.6 Illustri Duce Karintie et fratre Ph.7 Venerabili Electo Salzeburgensi dumtaxat exceptis, et ante proximum festum Sancti Michaelis in partibus Foriiulii cum centum armatis ad minus comparere promissit et movere werram inimicis Domini Patriarche iuxta ordinacionem ipsius, nec recedere debet de terra et servicio ipsius sine licentia et voluntate sua. Si vero aliquis gravis casus ipsum impediret venire in Forum Iulii ante proximum festum Sancti Michaelis, illam mandare debet Domino Patriarche quo facto, iuxta beneplacitum ipsius Domini Patriarche, vel remanere poterit vel si mandavit tenebitur statim re....8. Et si pax vel treuga imponetur werre pro Domino Patriarche movetur ad presens vel [p. 177 modifica]movebitur in futurum vel eciam ipse aliis movet vel movebit in posterum in partibus Foriiulii, Ystrie Carniole Marchi e et Karinthie, sepedictus Dominus Ulricus postquam per nuncium Domini Patriarche fuerit requisitus infra xv dies tenetur ad auxilium ipsius venire, non obstante occasione aliqua nisi forte in terram suam intrassent vel in proximo intrare deberent, et id constaret, inimici; quibus per ministeriales et homines suos preter se relinqnendos resisti non posset. Si vero cessante impedimento huiusmodi veniret, a servicio Domini Patriarche recedere non debet, sine ipsius ut predictum est licentia speciali. Promisit insuper postquam in proximitatem Foriiulii intraverit iuxta promissionem supradictam contrahere et facere mutuam confederacionem perpetuo duraturam contra omnes predictis patre et fratre ipsius tantum exceptis cum Ecclesia Aquileiensi et ministerialibus ipsius iuxta Domini Patriarche consilium et voluntatem. Promisit converso Dominus Patriarcha prefato Domino Ulrico ferre auxilium contra....9 Comitem Goricie et quoslibet alios quibus ipse Dominus Ulricus de voluntate Domini Patriarche werram movebit et qui se posuerit in auxilium Comitis memorati, propter quam contra Styrenses et Ministeriales Ecclesie Bambergensis et Nicholaum de Lewenberch. Verumtamen si aliqui predictorum Dominum Patriarcham invaserint vel offendermi, sepedictus Dominus Ulricus tenebitur ipsum invadere contra eosdem, et ex tunc eciam Dominus Patriarcha contra ipsos tenebitur astare sibi. Et... supradicta pro utraque parte observentur inviolabiliter bona fide si fraude iuraverunt in manum dicti Domini Ulrici Gerlechus de...., Bertholdus de Gradenech, Gerlochus de Htemberh10, Gebardus de Lilimberch, Marquardus de Yge. H’cordus11 de.... in manum vero Domini Patriarche iuraverunt Wagiendus.... medũs12 in Wdnech13, Magister Bertholdus.... de pontis (?), Ludovicus de.... Bertholdus de Gra.... omnibus predictis pro sacrame(nto).... partem (?) [p. 178 modifica]utramque ad faciendum omnia supradicta induci consiliis et pactibus bona fide. In cuius rei memoriam et stabilem firmitatem presentem paginam scribi iusserunt prelati Dominus Patriarcha et Ulricus cura verbo et voluntate Domine Agnetis supradicte et sigillorum suorum pendentium muniminum roboravi. Testes vero sunt Dominus Philippus Venerabilis Salzeburgensis Electus, Magister Heinricus de Uryaco Notarius Conradus Gallo. Raynerus et Haichilberch. Vigilius Notarius et alii quamplures.

Actum in Cappella superiori Castri inferioris de Stain. Anno Domini M. CCL, I. die iii intrante septembris viii indictione.

Et Ego Wezzelo quondam Domini Henrici de Buia. Imperiali auctoritate Notarius hiis omnibus interini et rogatus scripsi et corroboravi.





Diploma di Enrico VII di Lussemburgo a Gastone della Torre arcivescovo di Milano, per cessione temporanea della rôcca di Angera.


1311, 21 aprile.



Nos Henricus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus. Recognoscimus et presentibus profitemur, quod Venerabilis Castonus, Archiepiscopus Mediolanensis, Princeps noster Dilectus Titulo, et ex causa comoditatis Nobis concessit Rocchara Angerie tenendi, muniendam, et custodiendam absque expensis dicti Archiepiscopi, et Ecclesie Mediolanensis prò honore, et defensione nostre, et Imperii usque ad unum annum proxime venturum. Promittentes eidem Archiepiscopo in fine dicti temporis, dictam Roccham restituere sine briga, et molestia in eo statu in omnibus, et per omnia, que nobis presentabit, et extitit consignatum. Salvo jure nostro, et [p. 179 modifica]Imperii, ac predicti Archiepiscopi, et Ecclesie Mediolanensis in dicta roccha. Ita quod ex concessione huiusmodi nulli in jure suo prejudicium fiat. Sed quod ins unuscuiuscumque integrum resservetur. Presentium testimonio litterarum nostre Maiestatis sigili robore signatum. Datum Laude undecimo calendas maij anno Dni millesimo, trecentesimo undecime Regni vero nostri anno tertio.






Note

  1. Oggi Moosburg nella Carniola.
  2. Agnese di Merano (nel Trentino) era figlia di Enrico dell’Istria, fratello bandito del patriarca Bertoldo e della contessa Sofia di Weixelbury, ed era sposa del duca Ulrico III di Carinzia.
  3. Oggi Weixelburg nella Carniola, a mezza via tra Lubiana e Neustadtel.
  4. Gurkfeld nella Carniola.
  5. Borghut cioè Capoborgo.
  6. Bernardo.
  7. Filippo.
  8. Movere.
  9. Lacuna nell’originale.
  10. Hartenberg.
  11. Harcordus.
  12. Medicus.
  13. Werdenech.