Allegoria mitologica

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
[[../../IV Scripta breviora|Errore: profondità non valida nel percorso "Allegoria mitologica/../../IV Scripta breviora" (si è tentato di accedere a un nodo superiore alla radice). -]] [[../II. Cenni intorno a Francesco Petrarca|II. Cenni intorno a Francesco Petrarca]]

Allegoria mitologica.


Vultum rudis nature et etatis primeve chaos respexit ab arce summa saturnius heros, et ipsius nature lites dirimere sancto cogitamine precedente disposuit: et iam deorum mansionibus actatis ectheri Mulciferi regna contiguans, ac illi Iunonis domos subposuit, et amphytrites lymphas domui sotiavit Plutonis, que nullum alium terminum nisi centrum tangendo, gravis inter leviora pendebat. Et spirante Minerva dedit gurgitibus terminos, et arride superficiem virenti veste coperuit, ac diversis plantis et prothoplausti semine quadrupedumque decoravit, et Nerei castra replevit animalibus vitam trahentibus ex humore, et ales tribuit saturnie regioni, et cum iam inexcruptabili providentia nidum Lede ante Latone filios infinitis luminibus decorasset, sibi sotiavit deos natura nobiliori creatos. Cum igitur de Elyso discederet Prometheus, aurea cepit etas, que simplicitate vallata, glande pino herba rivulisque contenta, sub naturali regimine usque ad Licaonis peccatum, qui obsidem missum de gente molossa, undis prunisque paratum, diis voluit dare cibum, vitam duxit liberam absque duce. Sed cum iam de centro ad superficiem venisset Herinis, et sibi sceptrum arriperet potestatis, vias malitie patefecit, propter quod mota sunt celestia regna, et Iovis patuit ira, nam ipso mandante Notus alis madidis cepit cursum, et Aquiloni clausum fuit iter ab Eolo. Processit igitur ille vultu caligine occupato; gravis nimbis canisque capillis evolat furiosus, gestans in fronte[p. 232 modifica]nubes; sinus pennasque rorantes extulit in excelsum, et celum nubibus clausum aperuit laniando, et effusis ymbribus super terram tridentis terminos ampliavit. Sed cum forte non sufficeret istud ire, ceruleus frater in alvo commotus evomit extra fontem, in tantum quod omnia pontus erant, nec montium ulla cacumina videbantur; solus in cymba parvula Deucalion cum Pirra vitam aiutorio Parnasi stelliferi sunt potiti. Sed ultio sumpta iracundie flammas expulsit, et factus est Iuppiter mansuetus, propter quod rectoris pelagi mandato tortilis bucina fuit a Tritone pulsata, et ad ipsius sonum unda in proprio gurgite rediit unaqueque. Et sic viventes montis cacumina reliquerunt, et ad templum Temis sollicite accedentes, cuius fastigia turpi musco pallebant intrarunt, et desolati generis repletoris accepto consilio, lapidibus postergatis in pristinum rediere, non tamen aureos mores sed argenteam vitam secuti; Liei patris munera cognoverunt, et Argon litora Lenni, teucrorum menia et frixeum vellus vidit, gustavit arrida sanguinem, et classica seva pulsarunt; quesierunt anguipedes celum, ac discordiarum dea convaluit, et absconsa pericula pretiosa caliditatibus variis sunt reperta. Et sic argentum in ere revolvitur per subcessum. Hinc Olimpus aperitur et sacra manu canones conceduntur, quorum virtute populi deorum regna sequentes artantur; Phoroneus edam lacedemonibus prebet leges, ut malitiis obvient obcursuris. Sed quid? Offitium Megere prevalet inter cunctos, et quos iam Pluto suis astutiis a principio ad stigias umbras traxerat et trahebat, seminata zizania spe salutis suis operationibus occupabat: et ad flumen Flegeton instantissime decurrebant. Non erant igitur vires deucalionidum, qui iam de ere ad ferrum pervenerant, tales quibus Ditis regna dimissa possent ad alta suis meritis convolare; sed illius pietatis ineffabili grada, qui propriis manibus plasmaverat Prometheum, via salutis omnibus est parata. Ipse enim aperiens suas delitias, nobis concessit thesaurum cariorem, et saturnia regna restaurans, Astree virginis gladium reparavit, castasque leges in sui robore duraturas, vagantes in loco debito recollegit, et sibi ortulum statuit admirandum, in quem eas posuit et dimisit, et ipsum ut malignantibus tolleretur [p. 233 modifica]accessus, clausit voce sancta, et inde in stipite fructuoso se nobis tribuit in salutem, et reversus ad patrios lares, dimisit in eo validissimum protectorem, cuius probitatem tritonia Pallas circumvadit studio vigili sotiata. Hec enim ligonem manu discreta pertractans, improbas radices evellit, plantat utiles atque nutrit, aperit vias rivulis et clarissimis eorum liquoribus, meatus puros preparat per directum, et luxuriantes flagellos resecat curva falce. Pullulant igitur ibi germina, dant post flores arbores fructum, et cane messes ampliant semen suum. Discurrunt tempora longiora, et inter populum sacris ymbribus dealbatum, pharao novus oritur, cuius cor obduratum prodigia non retractant: sed suo lateri iurgantium comitiva connectit, et castra pacis nititur debellare. Ex averso Gedeon fatigatur cum suis, qui naturali ingenio cum modestia sunt potiti, circa fluvium declinantem ad salum: querit enim cum suis concordie terminos conservare; intrant ortulum, legunt flores et Pallas dat eis Moysen ostensorem, ut eo ostendente florum virtutes varias operentur, et suis emulis tramite recto resistant. Sed bona faciens ibi Palladi sotiatur, et viridarii terminos circumvadens, Appollinis luce previa de consensu sotie novos palmites plantat veteres elicendo. Nam cum iam Delphycus combustam semitam pertransisset, et sibi post terga animal veneniferum dimisisset, Chyronis bracchia lucidans, et Arturus Pliades et Calixto et Cynosura vigerent, in tantum quod Cythereie aculeos extinguissent, Gedeonis agmina laboribus se subderunt, suas luces in pecudibus retractantes. Ille florum antiquorum varietates ostendit, qui fuit de aqua latus; sed novis intenti frugibus novos quesiere labores, quod renuit assummere almus pater circa alia impeditus. Summunt igitur isti sibi consilium, querunt vias ut sua desideria compleantur, fugit intentionis perfectio, et eis clauditur omnis iter, nec audet aliquis assummere tale onus. Sed dolore repleti parthenopensium tecta tenentes anxii videbantur, sed Pheton surgens de partibus Aquilonis, eis apparuit ut Cilenus Ulixi, sibi florem tribuens propter quem Circis pocula non gustavit. Ipsi vero videntes eum, patris fame recoliti accesserunt, et in conspectu eius prostrati dixerunt: — Si [p. 234 modifica]miseris est licitum aliquid suaderi, te per superos adiuramus o Pheton, quod pias aures nostris vocibus non extollas. Tu enim filius stellarum principis porrectorisque lucis amene, nutritus inter montis Elicone Musas, in operationibus validis roboratus, a patre non devians, nobis digneris ostendere florum generis novi virtutes, circa quas noster animus anxiatur. — Infigit igitur Pheton oculos in petentes, et eis voce humili sic est orsus: — Michi vester aspectus vestri cordis angustiam declaravit, et pia fecit viscera cordis mei. Idcirco vestre sotietatis intuitu, suscepit anima preces vestras, et ad tanti laboris fastigium me disponam. Ascendam igitur celos, et lares adibo paternos, et michi currum ipso concedente inextinguibilis lucis assummam, vobisque petita monstrabo. — Ceperunt ideo dicere desolati: — Misit dominus de monte suo sancto Syon aiutorium plebi sue! — et ut in Ligurgi dolentis presentia ignote Ysyphyli gaudio pieni filii subrexerunt, sic isti dimissa mestitia gratulantes, se labori cupidi paraverunt. Quesivit ergo Pheton Solis regalia tecta, et in ipsius se presentia presentavi; vidit enim eum in solio eminenti, sotiis variis circumdatum: nam ibi dies mensis et annus et equales hore et secula permanebant. Cui edam astabat ver novum florente corona; ibi nuda estas spicea serta gerebat, et uvis sordidus autumpnus ferebat pampineum dyadema, post cuius terga sedebat glacialis hyemps canos yrsuta capillos. Ipse enim claris lucente smeragdis velatus purpurea veste, oculis cuncta videntibus, sobolem vidit adesse, cui: — Pheton, quid hac — ait — arce petisti, queve tibi vie causa fuit? — Cui ille refert: — O inmensi lux publica mundi Phebe pater, turba iacet in terra, desolationis gravamine impedita, que me per tua numina adiuravit, ut sibi tua luce sui erroris nebulas declararem; idcirco si michi huius nominis usum Climenes recte concesserit prebe donum. — At ille: — Quod vis pete munus et illud me tibi tribuente referes. — Et cum, quod iam sibi promiserat, et obtinere iuramento firmasset, Pheton ait: — Presta, pater, ut possim tuum deducere currum. — Cui ille respondit: — Fili, non est tua tuta voluntas; magna enim petis que tuis viribus non conveniunt: sors tua mortalis est, nec est [p. 235 modifica]mortale quod optas. Tu nescius ignotum affectas donum. Ignorasne quod via prima sit ardua, et illius equi mane enituntur recentes? nescis etiam quia celo media est altissima via? nec noscis ad occeanum vires esse necesse robustas cum moderamine multo? Non enim in via putes invenire lucos amenos, nec deorum urbes placidas et preclaras, nec delubra divum servitiis deputata. Ibi enim cornua Tauri, arcus hemonios et ora violenti Leonis invenies, necnon et bracchia Scorpionis seva videbis et alia. Siste igitur et tua corrige vota, ne tibi funesti videar muneris actor. — Sed monitis ille repugnat, et currum petiit iterato. Annuit pater ut potuit leto corde, et tollens iuvenem offert suis oculis vulcania munera. Habebat enim currus ille aureum axem, aureus erat temo, necnon et rotarum aurea curva, cuius radiorum erat argenteus ordo, et per iuga grisoliti relucebant et undique gemme. Quem cum magnanimus Pheton aspiceret, vigil Aurora a nitido ortu patefecit fores purpureas, et rosarum atria piena stellas fugavere nitentes, et novus Lucifer oritur vocans diem. Videns ideo pater terras mundumque rubescere, et extreme Phebeie cornua vires perdere, imperat velocibus Horis equos iungere. Faciunt iussa celeres dee, et quadrupedes ambrosie suco saturos ignemque vomentes ab altis presepibus ducunt, eis frena sonantia imponentes: et continuo pater ora nati sacro medicamine fecit patientia flamme, et radios comis imposuit. Fulget tenebris aurora fugatis, et nox humidas metas in hesperio litore positas tetigit, quando imprudens Pheton gratias egit patri, et iuvenili corpore currum occupat; nec sedit sed signo Plutonis insidias repellente audacissime fronti iunxit, et in manibus sibi datas accepit habenas. Interea Pirous Eous Ethon et Phlegon flammigeris innitibus auras implent, et pedibus repagula pulsant. Novorum phariseorum caterva nimis intenta videns radios nebulas penetrasse, contenta circa novos flores curam non modicam adhibebat, ut virtute radiorum illius eorum virium notitiam acciperet expressarum. Ergo equi corripuere viam, et motis per aera pedibus, dabant solito terris radios turpiores, nec ut moris erat in suo tramite peragrabant: nam ductor indoctus nunc magis nunc [p. 236 modifica]minus debite regebat habenas, propter quod nunc saltitando nunc vero retroeundo absque ordine ascendebant; nec in consueti locis eis moram debitam dimictebat. Unde inspectores admiratione non modica sunt repleti, sed tamen cogitantes quod novus aderat rector, et quod in ascensione durum non modicum erat iter, inter se forte dixerunt: — Cum medium circumferentie summet quia planum, modo debito ducet currum. — Ascendit igitur iste; sonipedes leve pondus agnoscunt, et iugo solite gravitatis carentes, sicut sine pondere naves curve per equora lambunt, et hinc inde levitate feruntur, taliter onere insueto dant equi vacuos in aere saltus, et tritum spatium derelinquunt. Cur ipse non inmerito pavescendo, se timide locavit in curru, et ubi sibi commissas habenas flecteret ignorabat omnino. Tunc primo gelidi Triones caluere, et nisi Mulcifer vetuisset, equore tingi tentabant equi, et glaciali polo frigida Serpens, pigra prius frigore nimio calefacta, novas ex fervoribus sumpsit iras, et si via fuisset, inde Bootes creditur quod fugisset. Hoc Pheton infelix a summo ecthere intuens, sibi subito genua intremuere timore, et suis oculis aborte sunt tenebre, et iam mallet equos nunquam tetigisse paternos. Et sicut vento precipiti agitata pinus freno gubernatoris dimisso fertur in undis, sic ille miser per aera se ferebat, et se revolvens in girum, sibi multum celi videt post terga relictum, pars maior ante oculos, et animo metitur utrumque, et modo denotat ortum, nunc vero occasum quem fata sibi contingere non permictent. Stupet nec frena remictit in totum, nec avidos equos potest suis viribus retinere; nomina ignorat equorum, quid mandet nescit et suam in se presumptionem dannando pererrat. Mirantur terrigene aspectantes, et lucem plenam ambagibus attingentes, nedum florum sapores accipiant, ymo ab eis potius se absentant. Non itaque manet ille sed ambulat, et Libre equinotium iam dimissum, in obcursu aspicit Scorpionem, qui flexis undique lacertis et caudam porrigens in spatium ampliorem, aspicientibus minabatur. Cum hunc Pheton attingeret, et nigri veneni sudore roratum aspiceret, cuspidem timuit ultra modum, et formidine plenus male sumpta frena dimisit. [p. 237 modifica]Vagantur equi nunc celum pulsando, nunc terras ardoribus devastando, et usque ad infimam puerorum doctrinam, flamme misere descenderunt, et scissa caloris causa terra inferis patuit. Miserrime Pheton! Dedit igitur Iovi mater gigantium preces, quas ille rector Olimpi suscepit aure pia, et summam petiit arcem, unde fulmina solitus est iactare, et ira furoreque commotus, fulmen misit in aurigam, cuius animam expulit atque rotas, et sic ignes compescuit igne. Ille igitur cadens ab Eridano est receptus, cuius truncum hesperie nayades sepulcro piissime commiserunt, et sic in anxietate priori florum querentes naturam subito reintrarunt. Discant a simili omnes sibi tales labores assummere, quod fines rei cuique peroptandos possint attingere sine dampno. Nam si viveret Pheton, nedum curra paterna, sed radios timoris causa quis dubitat quod fugisset? Et Marsia potius ligonem quam cytaram, membrorum expoliatus vagina, vellet sine dubio agitasse; necnon etsi spiraret Aragnes, lanificia nedum faceret, sed talium recordatione timeret; et Nyobes Iunonis nomen caneret cum honore. Leo enim arte superatur a pardo: sed si contra vires porrigit superatur. Maneat igitur unusquisque in sua vocatione tanquam Aaron, nec sibi magistri formam assummat qui non novit esse discipulus, si Phetontis ruinam cupit miserabilem evitare, etc.