Baldus/Liber vigesimus

Da Wikisource.
Liber vigesimus

../Liber decimus nonus ../Liber vigesimus primus IncludiIntestazione 12 luglio 2022 75% Da definire

Liber decimus nonus Liber vigesimus primus

[p. 21 modifica]

LIBER VIGESIMUS

Postquam, excazzatis crucifixi ad signa diablis,
Baldus avantarat longo sermone Bocalum,
inque sua dixit non pocas laude parolas;
postquam sarcophago patrem sepelivit in illo,
5quem modo reppererat Centaurus, eoque medemo
condidit, appressum genitori, busta Lonardi,
haec dicta, in facie tumuli sculpita, relinquunt:
«Guido, pater Baldi, iacet hic». Quod nempe motivum
est breve, sed maior stat eorum notio saeclis.
10Ipse tamen vates, Baldo rogitante, Gibertus,
postquam cuncta super tumulum suspensa fuerunt
arma Leonardi, et factum de more trophaeum,
sic cecinit, sic plura dedit nova carmina saxo:
«Haec ea, vestibulo quae primo adfixa, viator,
15suspicis arma, piis quaeso venerare susurris.
Ipsa Leonardo decori, Leonardus et armis
ipse fuit, viguere simul, simul ecce quiescunt.
Martia Roma suis semper gratetur alumnis,
hinc ornata Ursis, illinc suffulta Columnis».
20Talia finierant, ut ut potuere barones;
nam, rogo, quae frifolis est convenientia trombis
cum campanarum sonitu Chyrieque lysonis?
Quid piccas manegiare leves, disponere squadras
cum Requiem aeternam, Miserereque, Deque profundis?
25Basta, quod almancum, devota mente pregantes,
signentam flexis genibus dixere coronam.

[p. 22 modifica]

At restat pagare suum Pandraga doverum,
quam tenet arbor adhuc, cum soghis membra ligatam.
Parvum de stipulis secchis fecere casottum,
30in quo, mandato Baldi, gabiazza brusatur.
Ipse tamen generosus abit lontanus ab illis,
cernere non passus miseri spectacula facti.
Ac ita finivit Pandraghae vita putanae,
ac ita finiscant tot quot retrovantur in orbe
35sgualdracchae similes, ruptaeque utrinque gaioffae.
Sed vix tartareis descenderat illa paësis,
ecce repentino se se movet insula cursu,
spaventatque animos sic improvista gaiardos.
At mox pensantes, memorant hanc esse balenam,
40quam modo Guido senex Baldo praedixit et altris,
quod, postquam stygias scanfarda calarit ad umbras,
ipsa teneretur non amplius insula monstro:
quae liquidas currit tam praesta per aequoris undas,
quod non bombardam velocius ire videmus
45et iam motu oculi complerat trenta mearos.
Cingar desperans loquitur: — Qui trenta diavoi? —
Centaurusque stupet, quia sic non fecerat ante.
Falchettusque alios animat lassare pauram,
cernere namque novas plus fit laudabile cosas,
50ireque per mundum, variosque patire travaios,
quam semper proprio panzam grattare paëso,
nec bastare animum pagnoccam linquere dretum.
At Baldus reticens novitatem masticat illam,
commandatque omnes in littore stare sedentes.
55Boccalus buffonus ait: — Gaudere bisognat,
mysterumque facit, socii, quod stemus alegri.
Non poterit pedibus nostris mancare terenus.
Quid dare travalii tempesta marina valebit,
si mare passamus, sub plantis stante tereno? —
60Hinc non poca quidem sociis est orta voluptas,
qui sbalzare vident de boschis, deque cavernis,
ursos, cingiales, leopardos, atque leones,

[p. 23 modifica]

quos novitas rerum cogit se tradere ponto.
Inde reguardantes, aliam videre facendam,
65quam Virmazzus eis, digito monstrante, palesat:
Guidonis post terga vident remanere sepulchrum,
atque super scopulum mediis fundarier undis.
Quin etiam anchoreo detenta est fusta bidenti,
in mediaque maris campagna sola remansit.
70Ast alla en maior visa est maravilia longe,
namque super grossam navem persona gigantis
apparet, drittusque haerens, se se arboris instar
erigit, et brazzis velam sparpagnat apertis,
namque mari et vento proprius cascaverat arbor.
75Dico quod antennam scusant duo brachia longam,
estque arbor bustum, torrazzo firmior omni.
Flent venti, si flare sciunt, saltentque per undas,
si saltare volunt, castrones aequoris albi:
tam poterunt magnum fortemque movere gigantem,
80quam calzus moschae roccam murosque Trevisi.
— Doh diavol — ait Cingar, — quae cosa videtur?
nonne gigantonem, compagni, cernitis illum?
nonne tenens velam stat saldus more pilastri? —
Cui Boccalus: — Amen, o infelix illa taverna,
85in qua tanta quidem se machina ventris aloggiat.
Integer huic minimum bos implet apena budellum. —
Ast etiam ipse gigas, veniens incontra, stupebat:
cur sic illa, velut navillius, insula currit.
Hi mirantur eum, qui praestat ut arboris instar;
90ille stupet, quondam firmam, nunc currere terram.
Denique iungentes medio se gurgite, sicut
fit quando Paduae per flumen, nomine Brentam,
nunc andando rates, nunc se redeundo salutant,
incipiunt occhis se se guardare ficatis.
95Falchettus subito laeta cum voce favellat:
— O Deus, insogno? est ne hoc phantasma? Fracassus,
ecce Fracassus adest, ille est qui carbasa tendit. —
Moschinus dictum confirmat: — Certe, daverum,

[p. 24 modifica]

illa gigantaei tota est persona Fracassi.
100O Deus, en quali foggia retrovamur amici!
Ire sub infernum tuti poterimus adessum,
postquam nobiscum venit haec montagna gigantis. —
Cingar alhora vocat laetus, cifolatque deinde.
Sed quum Fracassus se se chiamare Fracassum
105audiit, abiectis velis, ex tempore saltat,
supraque currentem summa de nave terenum
saltat, et ipsius magno sub pondere salti
insula balenae pene est anegata sub undis.
Currere quae coepit maiori percita cursu,
110nam sibi spezzantur costae, saltante giganto.
Quin etiam navis Zenovae grossissima, de qua
sustulerat saltum, retro ivit quinque mearos.
Naturalis enim mos est respingere barcam,
quando quis in terram se buttat navis ab orlo.
115Illum quamprimum Baldus et Cingar abrazzant,
abrazzant, inquam, gambas vix supra cavecchias;
nec non Falchettus, nec non Moschinus, et altri
strinxerunt illum et multas fecere carezzas,
nam boncompagnum se vultu monstrat alegro.
120Boccalus, saltu tremefactus, fugerat inde,
mox redit, et longam fert scalam, forte catatam.
Id rident fratres, nec scitur causa facendae.
Ut fuit inter eos, magnum petit ante Fracassum,
vultque suis spallis scalam accostare tamagnis,
125quod nisi cum scala sursum montare valeret.
— Quid facturus — ait Baldus, — Boccale galante?
scala quid importat? vis ne altam prendere roccam?
— Non — Boccalus ait, — sed orecchiae dire parolam. —
Risit amichevolam Boccali quisque novellam,
130ac nihil alterus comportat cuncta Fracassus,
ut bona cum schiettis compagnis semper usanza est.
Attamen ipse stupet, crispata fronte, stupendam
rem tantam, sensuque illam submaginat alto:
quod ve videt propriis occhialis, credit apenam.

[p. 25 modifica]

135Miracli bramat tamen huius cernere causam,
vultque quod effectum penitus sua vota sequantur.
En se despoliat nudum, retinetque mudandam,
ut nodare queat speditus, agente bisogno.
Stant ibi perplexi: quid voiat inire Fracassus.
140Quos pregat ut pariter cum secum corpora nudent.
Id faciunt omnes, metuentes forte negari.
Ergo gigas, duro qui magnas corpore forzas
altus habet, nec se putat Herculis esse minorem,
extirpat vecchiam manibus de littore querzam.
145Hinc tirat e fodro cortellum, panis ad usum
semper adopratum, cui brachia quinque misura est.
Hoc totam querzam disfrondat, more stropelli,
moreque flexibilis virgae, qua vigna ligatur:
et faciens partem, quae grossior extat, aguzzam,
150ingentem fustum calcans in littore ficcat,
ut ficcare solet steccos oselator in agris,
seu quum pernices, seu quum vult prendere quaias.
— En — Boccalus ait, — porros mangiare bisognat. —
Baldus cum sociis ridet, multumque Gibertus
155miratur tantis de forzibus esse gigantem.
Ecce magis fretolosa ruit prestezza balenae,
namque suis sentit costis intrare cavecchium.
Quo facto, longam drittamque rafrontat abetem;
hanc quoque tam facilem, ruptis radicibus, extrat,
160quam facilis tenero scalogna cavatur ab horto.
Undique dispennat tronconem frondibus, atque
vult habeat formam remi, vogare parati.
Haec abies scusat remum; haec querza, tereno
inficcata, dabit forcam, cui remus apoggiat.
165Tum bene fundatis pedibus, distendere schenam
incipit, et vogat balenae contra viaggium.
Contra, inquam, cursum balenae remigat, et non
onziolam lentat, magis imo magisque reforzat
terribiles tanto schenae conamine brazzos,
170ut per nervigerum strepitent ossamina corpus,

[p. 26 modifica]

deque alto caschet vultu larghissimus imber.
Confessat nunquam similem tolerasse fadigam.
Baldus, id aspiciens, aliis comitantibus, ultro
altoriare parat, quem scridat valde Fracassus.
175— Desine, Balde, precor: totum sic ducere mundum
dat mihi nunc animus; rogo te, mi Balde, recedas. —
Illico cessavit Baldus, sermone Fracassi,
qui magis impellit spallas, gambasque, manusque.
Sudat et horrendo repiat cum pectore laenam.
180Nil per tres horas balenae cursus atrigat,
nil tam praecipitem valet ille siare caminum,
concita namque nimis cavat undis bestia fossam,
et sforzata magis properat, nescitque trigari.
Hinc sdegnata quidem mens est altera gigantis.
185Tres ibi puntadas tanto dat pectoris urto,
unam post aliam, quod naso tangit arenam,
sic basso, sic ille chino se corpore slongat.
Denique consequitur votum, iuxtaque talentum
sistitur, imo retro cursum balena reflectit.
190Obstupuere omnes tam fortis robur homazzi:
quando hic sufficiens fuerit voltare caminum
tam magni piscis, qui regnum tergore portat.
Gambarus indretum sic sic andare videtur,
ut nunc retrogrado praeceps ruit insula passu.
195Non tamen interea cessat vogare Fracassus,
vult per despresium naturae vincere guerram.
Navigat, ingentesque facit, dum navigat, undas.
Sed tamen impatiens tolti balena viaggi,
et quod per forzam retro sua poppa tiretur,
200ecce improviso longam super aequora caudam
exerit, atque illa colpos menare comenzat
tam grandes crudosque simul, tam valde sonantes
ut strepitum nuper diabolica guerra minorem
fecerit, et, nisi succurrat possanza gigantis,
205non poterunt certe nostri scampare barones.
Cauda erat (ut referunt annalia nostra Cipadae)

[p. 27 modifica]

longa quatercentos, nullo mancante, cavezzos.
Hanc menat huc, illuc, per drittum perque traversum,
inque infinitos nodos aliquando viluppat,
210ut fit quando piat truncum villanus aguzzum,
dormentemque viae serpam traditorus asaltat.
Dextriter ad testam punctam bastonis acostat,
inde premit, schiazzatque illi, velut ova, cerebrum;
dumque tenet fixum, nitens in littore, palum,
215illa nihil rehavere potens ab acumine testam,
dimenat reliquum prolixi corporis, et nunc
dat baculo formam thyrsi, nunc chioccat arenam.
Sic tampellat aquas balena, tiratque roversos
terribiles, spezzatque ornos vecchiasque cipressos,
220ipseque gran strepitus sentitur otanta miaros.
Tum quoque parte alla grossissima testa levatur
fluctibus e mediis, et boccam sbarrat edacem.
     Pro quam magni oculi, quam larga foramina nasi!
Cui montagna caput, cui frons campagna videtur,
225dentorumque altos pinos longhezza somiat.
Non, Fracasse, tamen brazzos arcare rafinas:
et magis atque magis duplicatur fortia schenae.
Hunc animat Cingar, dicens: — Fracasse gaiarde,
nunc te nassutum Morgantis semine monstras.
230Sta saldus, stagnusque simul, paladine valente. —
Talia dum stimulat Cingar, balena coazzam,
fulminis ad guisam, tanto conamine vibrat,
quod, veluti paias, tridat plus trenta cipressos,
altaque truncones volitant per sydera virdi.
235Mox venit ad spallas medesima botta Fracassi,
quae cantare animam facit illi in corpore vasto.
Protinus, abiecto remo, Fracassus aferrat
codazzam strictis manibus, retinetque gaiardus,
cui tales donat streppos, talesve tiradas,
240quod mugire facit, grossasque molare corezas.
— Strictam — Baldus ait, — strictam, Fracasse, coazzam
detineas: pulchrum faciam tibi cernere colpum. —

[p. 28 modifica]

Quo dicto, spadam de taio fortiter urget,
ut possit taiare viam de netto coazzam.
245At nihil offendit, retro quia spada resaltat,
nam squamis passim duris erat illa coperta.
Presta caput, tractum medio de gurgite, voltat,
obscurasque aperit multo sofiamine boccas,
et parat, incutiens sannas, mordere gigantem;
250cui pede dat calzum tam grandem tamque gravosum
ut smassellaret tres dentes extra ganassas.
Illa boans, reboansque simul, stridensque per auras,
aequora mugisonis coelumque revulnerat echis.
Inde, cruentosos vomitans super aethera spudos,
255Iunonis bellas imbrattat stercore damas.
Mox iterum, dum sentit adhuc sibi stringere caudam,
testonem volgit propter boccare gigantem;
at Virmazzus erat brazzo dardoque paratus:
hunc iacit, et dextrum sfronzando ficcat in occhium,
260punctaque cervellas intrans penetravit ad imas.
Cingar, Falchettus, Moschinus tela frequentant
conglomerare procul: festucos, saxa, quadrellos,
spinarum fasces, vulsos cum gramine cespos,
omnia convolvunt, ridentque insemma novellum
265hoc genus armorum, nec non risibile bellum.
Assaltare lupum vidi talvolta vilanos,
quando fame ductus quaerit, quem devoret, agnum.
It bassus bassus per sulcos perque ruidas,
donec aquistatur quid quid sua voia bramabat.
270Ecce fugit, portatque agnum, cunctisque palesat.
Turba vilanorum, velut est usanza gaioffis,
sparpagnata ruit, coelum sbraioribus implet,
cumque ruginosis spuntonibus occupat illum;
qualem rumorem dictis factisque viluppant,
275talem barrones misturant contra marinum
monstrum illud, magnisque auras clamoribus implent.
Baldus habet voiam prorsus taiare coazzam,
non cessat punctas, mandrittos atque roversos,

[p. 29 modifica]

sed quo plus chioccat, plus mancum vulnerat ensis.
280Ergo viam gittat spadam, plenusque furore
se parat expectans: quod maxima testa resurgat.
En iterum stizzosa menat cum dentibus unum
terribilem morsum, sperans sorbere gigantem;
sed Baldus, qui nudus erat tunc corpore, tostus
285saltat, orecchionem manibus prendendo duabus,
fortiter hunc retinet, subitus quoque Falco subintrat,
atque aliam sudando prius zaffavit orecchiam.
Cui tamen altorium donat Moschinus; at illa
granditer exululat, stridisque assordat Olympum,
290fatque sibi forzam, pro se retirare sotacquam,
sed non posse datur, caudam retinente Fracasso,
nec sua testa sibi est in libertate primaia.
Illa tirat giusum, susum retirantibus istis,
quod fieri non posse tibi fortasse videtur;
295accascasse tamen sic sic monimenta recordant.
Talia dum fortis Baldus sociique maneggiant,
ecce iterum sprovistus adest pirata Lyronus.
Hic simulac persam cognoverat esse galaeam,
quam sibi sustulerat Baldus, Baldique sodales,
300hos quaerit, giuratque illis mangiare coradam.
Et iam sex centum leucas passarat aquarum,
atque Zibeltarri per stricta canalia corsus,
ire per oceanum spretis praesumpserat austris,
et voltans proram contra afros parte sinistra
305venerat in pelagum, non ante vogabile maium,
cui sedet oppositum montagnae culmen adustae,
quae, quia sustentat cervice solaria lunae,
mons Lunae dicta est, quae busa est tota dedentrum.
Has Lyronus aquas sulcat, cercatque nemigos,
310blasphemat coelum, quoniam non retrovat illos.
Armatas secum numero fert trenta galaeas,
in quibus ad remos noviter per forza ligarat
mille zenovesos, Colicutti ad littora presos,
quos Mutinae princeps Philofornus duxerat illuc,

[p. 30 modifica]

315perque tradimentum fuerat dux captus ab illis.
Fecerat et taiam Lyrono mille medaias,
quas Petrus Iannus fino stampaverat auro.
Lyronus tamen hunc solum cortesus honorat,
ast aliis nervo ventosat terga bovino.
320Trenta vehit fustas (seu fustas sive galaeas)
namque, volens pelagi diversas quaerere bandas,
suspicat aguaitos inimica per aequora tesos.
Illum praecipue multi per regna tyranni
cercant denariis multis trapolare pagatis,
325namque diavol erat, non lassans vivere quemquam.
Huc igitur properans, celerantibus ante galaeis,
praecipit ad littus schiavones flectere proras;
sed stupet, aspiciens caudam, testamque tamagnam,
nec minus ingentem bustum, possamque Fracassi,
330qui smisuratam tenet alto corpore caudam.
Clarius hoc factum, meliusque videre talentat;
egreditur primus, mandatque uscire seguaces,
mandat et adduci sibi magnum Spezzacadenam
(Spezzacadena fuit Leonardi quippe cavallus,
335quem navali olim tulerat certamine Baldo).
Saltat in arzonem armatus, sine tangere staffam,
destrerumque acrem nullo sperone maneggiat.
Cingar ait Baldo: — Num cerno Spezzacadenam?
Balde, viden? num somnus hic est? num visio falsi?
340Ille quidem latro est, ille, inquam, boia diabli,
qui nostram rapuit navim, secumve cavallos. —
Impatiens ullum Baldus stimare periclum,
protinus accurrit contra, brancatque cavallum
per frenum, bravans quamvis sit corpore nudo:
345— Sta, latro saldus — ait; — non altro nomine scirem
te nomare, latro es, dignus quem forca guadagnet.
Iste tuus non est, meus est, desmonta cavallum. —
Quando Lyronus equi briliam videt esse piatam,
obstupet in prima facie, pensatque pochettum
350quomodo vir nudus sic possit usare brauram,

[p. 31 modifica]

attamen in fianchis destrerum calcibus urget,
ut quatris pedibus paladino balzet adossum.
At Baldus, gatto similis, dabanda levatur
cum salto, pariterque tirans in pectora stoccum,
355fecit ei mancare lenam, quae appena ritornat.
At mille interea veniunt in frotta latrones,
quos praecedit atrox quidam capitanius, Hippol,
qui frater Lyronis erat, corsarus et ipse:
scaltritus, guerraeque avidus, famaeque sititor.
360At quum Centaurus bellum videt esse paratum,
armis armatur subito fulgentibus, atque
it celer ad fustas, armato milite vodas,
quos menat, exceptis cinquanta, citissimus Hippol.
Caudam balenae non audet linquere prudens
365ipse gigas, dubius ne se velut ocha trapozzet.
Baldus ataccarat se fortem contra Lyronem,
quem trovat expertum guerrae, validumque guererum.
Circum circa illum, tanquam leonessa, regirat:
cui facit, existens nudus, sudare camisam.
370Nudus osat certare, tamen non dextera nuda est,
sola sed armatur solito spadone, nec omnem
aestimat hic mundum tanti sub tegmine ferri.
Cingar alhora timet, sortem maledicit iniquam;
Falco sed hunc scridat, dicitque morire batais
375esse decus magnum; quo dicto fulminis instar,
arma piat, ferroque omnem se providet, atque
it retrovare ladros, quos mille haud stimat ofellam.
Dumque ruit praeceps, cridat: — Mora, taia, retaia;
gens maladetta, cave, non gens, sed merda diabli.
380Non solettus ego vos unum stimo lupinum. —
Et iaculans dardum, tres uno in vulnere passat.
Mox alium lanzat, quo corpora bina tramazzant
mortua, sanguineasque animas per guttura buttant.
Inde pians mazzam, cum qua bellare solebat,
385incepit spezzare elmos, spezzare corazzas;
incepit schiazzare ossos, smaccare cerebros.

[p. 32 modifica]

Qua plus folta videt gentem sibi flectere piccas,
se iacit, hastarumque facit de pulvere fustos.
Nemo suam spectat mazzam, vult nemo rosadis
390se bagnare suis, vult talia nespola nemo.
Illi donat opem Cingar, qui armatus et ipse
efficit in terram currentes sanguine rivos.
Non discostus ei, Moschinus fortiter urtat:
sanguificantque omnes forbitas sanguine spadas.
395Centaurus miseros buttabat in aequora ladros,
trentaque vodarat nigra de gente galaeas,
non quod solsolus tam sanctam fecerit opram,
sed, qui praeson erat, Philofornus viderat omnem
pro se proque suis tandem succedere sortem,
400si Baldo et sociis compagniter addat aiutum.
Ergo valorosus trat spadam, menat et urtat:
seque provat factis et verbis esse fidelem
Centauro socium; squarzat, laceratque budellas.
Inde zenovesos Christi de gente cathenis
405eripit, ac extra ferros trat mille tapinos.
Tunc data libertas animosos efficit illos:
— Arma — vocant, — arma, arma — cridant, simul arma requistant,
inque illos rabiem porcos e pectore sfogant.
Nam bastonatas vecchias, bussasque receptas
410seu mescadizzi loris, seu fuste bovino,
valde recordantes, reddunt pro pane fugazzam.
Hos Philofornus enim deduxerat extra galaeas,
contraque mille ladros zenovesi mille bataiant.
Portat inhastatam modo toltam forte gianettam
415Cingar, et altorium cernens, animositer omnes,
quot quot scontrantur, sbudellat, seque coralo
fecerat aequalem rossedine sanguinis, atque
magna suae memorat celebratae facta Cipadae.
At se Boccalus, se se Boccalus in antro
420sconderat, utque lepus quacchiarat membra coatto,
nam qui non scampat mortem putat esse bachioccum.

[p. 33 modifica]

     Dudum mirarat zuffam fortissimus Hippol.
Obstupet armigeros tanta virtute barones.
Nescit enim generosus homo deducere spadam
425cortice corammi, brazzumque intexere scuto,
namque voluptatem tacito sub pectore sentit,
dum Baldum, Baldique viros cum caede suorum
Orlandis guardat similes, similesque Rinaldis:
despiccant etenim testas, brazzosque, manusque,
430inque poco spatio tam multa cadavera fundunt,
tota quod e mortis campagna coperta videtur.
Quisque facit provas ingentes, corde gaiardo,
purgantes miseram ladrorum stercore gentem.
O quis vidisset barbutas, quis ve celatas,
435scheneras, faldas, nec non spezzarier elmos,
dixisset certe: — Nihil est horrentius orbi!
non terremoti, non fulmina, voxque tronorum! —
Sed tardare tamen nimium se viderat Hippol:
impetuosus equum Rocafortam stringit, et ensem
440targonemque ferens, it aquosi turbinis instar.
Cingar, id adocchians: — Guarda, Falchette — cridavit. —
Ecce ruina venit, sta saldus, non tibi manco. —
Dixerat, et veluti nocchierus praticus, undam
prospiciens magno venientem murmure venti,
445hanc spezzare parat ferrato pectore navis;
sic Cingar contra furibondos Hippolis ausus
firmus aparecchiat se se, nec ab impete scampat.
Hippol ad un trattum quod arivat fulminat ense,
Cingaris ac tanto cervellum robore chioccat,
450ut bene non sapiat si nox vel giornus adesset.
Quum tamen oltraggium vidit Falchettus amico
sic fieri, colera succenditur ultra misuram.
Ferratam stringit mazzam, ferit Hippolis elmum,
ac dishonesta quidem fuit illa nosella barono.
455Nec sorbam interea Falchettus tardat un’altram;
maiori, quam prima fuit, botta ipsa valore
iungit et ad terram pennazzum buttat ab elmo.

[p. 34 modifica]

Mox ait: — Attenta, si nostra panada saletur —
atque menat colpum terzum pur semper in elmum,
460unde coactus equi collum ferus Hippol abrazzat,
et bene tres voltas cascandi signa fuerunt.
Non Mongibellus tanto vampatur in igne,
quanto inflammatur collericus Hippolis ardor,
dumque furit boffans, tempesta marina someiat.
465Exulutat, ferrumque manus perstringit ad ambas,
fendentemque gravem tantis cum forzibus offert,
quod, nisi Falco statim balzasset alhora dacantum,
in geminos illum squartasset nempe mezenos.
Non tamen interea cessat dopiare feritas,
470nam, vix fendentem complerat, protinus altrum,
atque altrum lassat stizzosa voce roversum.
Non potuit Falchettus eam schifare ceresam,
quae sic brusca fuit, quae sic fuit illa gaiarda,
ut smemoratus humo caderet, guanzale tridato.
475Viderat hoc Cingar, currit furibundus in illum,
atque super brazzum dextrum, qui deserat ensem,
percutit, ut strato Falchetto porgat aiutum.
Falchettus tamen ecce levat se saltibus altis,
dumque Hippol voltans brancat cum Cingare guerram,
480dumque ferire parat, canto Falchettus ab altro
mazzatam donat; cui voltus, Cingare licto,
dum dare parecchiat, Cingar succurrit amico,
atque fiancalem spiccatum ad littora mandat.
Sic leo terribilis, cunctisque superbior, usat
485intra duos ursos rabido combattere morsu,
qui vix tempus habet, spatiumque piare fiatum.
Dum squarzare unum quaerit, mordetur ab altro,
dumque istum retrovat, subito retrovatur ab illo:
sic erat in medio fratrum validissimus Hippol.
490Tanta ibi corripitur rabie, tantoque furore,
ut focus ob nimiam stizzam vamparet in elmo.
Ergo, dum Cingar nimium se cazzat inanzum,
dat piatonadam toto conamine talem,

[p. 35 modifica]

non supra schenam sed supra Cingaris aurem,
495ut campanellos audiret mille sonantes.
Sbalorditus humo cascat, calzasque tirare
apparet, ranaeque instar se stendit arenae.
En cruor a naso, cruor ore, cruorque fluebat
auribus, et rubeum mandat per gramina rivum.
500— Ah ladrone — cridat Falchettus, — brutte ribalde
bastardone, virum talem tantumque necasti? —
Dixerat, et stricto manibus bastone duabus
se levat in guisam balzantis ad aethera pardi.
Mox ferit hunc tanta possanza desuper elmum
505quod, quamvis Hippol se sub targone covertet,
targonem tamen hunc spezzatum mandat ad herbas;
tamque pesenta gravat durae tartuffola mazzae,
quod Roccafortae groppas cervice flagellat
Hippol, et in sella stando portatur apertis
510huc illuc brazzis magno galopante cavallo.
At corsarorum fratantum huc advolat agmen,
surgentemque suas in plantas Cingara trovat.
Non aliter rugit leo, cazzatore feritus,
quando, canes inter seu corsos sive molossos,
515unguibus et morsu carnarum frusta minuzzat,
sicut alhora facit Cingar, quem Falco secutus
mazzatas orbi nunc huc, nunc dirrigit illuc.
Hi duo ben stretti simul agmina grossa fugabant,
ante suamque iram voltabant terga ladrones.
     520Baldus at interea distemperat ense Lyronem,
atque sui similem iam nudum fecerat armis
et nisi Fracasso trarupta haec gara fuisset,
absque ullo dubio finisset vita Lyronis.
Moschinus, Centaurus item, Philofornus in uno
525groppetto stricti spegazzant sanguine terram,
atque coradellas, milzasque ad sydera iactant.
Nullus alhora quidem remanebat supra galaeas,
omnes in terra, tam mori quam zenovesi,
combattunt, multosque alios Centaurus in undas

[p. 36 modifica]

530iecerat, inde suis tornarat ferre socorsum.
Verum Giubertus, spatians in littore solus,
se viat ad fustas, intrat, nullumque retrovat,
et velut imbellis, nec usatus in arte scrimandi,
cernit et horrescit tantam guardare bataiam.
535Per nubes ingens hastarum fractio bombat,
perque sinum ponti vocum fragor altus eechat.
Fiunt squarzones carnis, fiuntque cruoris
flumina, de mortis hinc inde fiuntur acervi.
More bechariae pulmones, viscera, trippae,
540atque coradellae, panzae, ventralia, milzae,
arboreis ramis pendent, herbasque cruentant.
O crudas bottas, o vulnera digna Rinaldo,
millibus o doctis cantanda Maronibus acta!
Hic ferit, hic reparat, taiat iste, sed ille taiatur.
545Squarzatas maias, tridasque omnino piastras
cernebas, avibus similes volitare per auras.
Ad bassum volucres tanto pro murmure crodant,
seque trabucantes fasso meschiantur in uno.
Et cervi et lepores extra boschalia saltant,
550piscesque attoniti bacchantur in aequoris imo.
Et iam corsari voltant calcagna fugaces,
instant nostrates miseram cazzare canaiam.
Non tamen interea laxatur cauda Fracasso,
qui clamans socios commandat linquere guerram,
555atque ad vodatas raptim properare galeas:
nam fare vult bellum tractum, dignumque corona.
Tunc omnes rati, non posse tenere Fracassus
amplius ingentem codam, quae lubrica muzzat,
ut muzzat manibus nequiens anguilla teneri,
560concurrunt, veluti cernis concurrere gentem,
quae versus Paduam cupiens andare per amnem
Brentae, qualcunam mirat discedere barcam,
de cuius prora navarolus cridat: — A Pava. —
Baldus mandatum negat exaudire Fracassi,
565spernit ab impresa guerrae se tollere fortis

[p. 37 modifica]

campio, nec mortem curat mercator honoris.
Si cum destrezza valeat fortezza coëllum,
decrerat contra Lyronem vincere pugnam.
Iamque gigas tanto caudam conamine torquet,
570quod, dum torta caput voltat balena Fracassum
boccatura, velut boccat bona cagna leprettum,
illico dimittit caudam, caput illico brancat;
inde pedes mittens, veluti si strangulet ocham,
quattuor in crollis testam de tergore spiccat.
575Ecce mari medio pigritatim littora circum
incipiunt callare, simul surgente profundo.
Insula disparet, quam portat bestia secum,
et quisquam pedibus sentit mancare terenum;
dumque bisognat aquis mergi, desiderat alas,
580in moia quoniam se trovat habere culamen.
Iam maris in fundo se se balena stravaccat,
boscorumque trahit secum sex mille biolcas,
per quos discurrunt pisces, novitate gioiscunt,
saepe cachinnantes rident: pars incubat ulmis,
585parsque capellutas mangiant de robore giandas.
Miranturque capros, lepores, cervosque negatos,
nec minus humanas facies, bustosque taiatos,
et carnes, modo quas Baldi fecere sodales.
At super innumerae testae sofiare videntur,
590arma, trabes, tavolae, capannae, millia rerum:
antea saltarant barrones supra galaeas,
atque zenovesi, quanti de caede supersunt.
Hi cuncti pariter fustas insemma tenebant,
ad quarum spondas, dum se attaccare volebant
595corsari miseri, pietosa voce cridantes,
seu respingebant urtis et calzibus illos,
sive trabant susum per orecchias, perque capillos,
donec complessent remos, bancasque vodatas,
atque cadenatis pedibus statuere nodaros,
600qui tam desconcis usantur scribere pennis.
Fracassus menat piscosa per aequora brazzos;

[p. 38 modifica]

ingentesque facit cumulos, dum nodat, aquarum,
scindit eos manibus, gambasque racoltus inarcat,
inde viam faciens calcagnis aequora pulsat,
605et puntando pedes, sofiandoque gutture pleno,
non tempestatem pelagi facit ille minorem,
quam Borra et Gregus, sibi contrastante Sirocco.
Dumque natat, casu vel sorte guidante, Bocalum,
qui nil mangiarat, retrovat sine fine bibentem,
610cui quasi tripparum compleverat unda misuram.
Protinus hunc mittens in summo vertice campat,
nec mancum Boccalus erat securus alhoram,
quam castellanus seu Mussi, sive Salei.
Hippol fertur equo gaiarditer extra profundum,
615sustinet aequor equum, sed equus quoque sustinet ipsum
Hippola, cui tantum schinchae bagnantur ab undis.
     Cingar in excelsa maioris puppe galeae
stabat, et ad Baldum frezzosa mente cucurrit.
— Me miserum — clamat; — num Baldus forte sotacquam
620piscibus esca fuit? pro dii, qui fata guidatis,
iustitia haec vestra est? tali ratione guidantur
fata hominum? Non, non, stellis incago ribaldis:
incago Marti, Phoebo, totaeque canaiae.
Et mihi recrescit non scribere posse corezas,
625in vestrum quoniam dispregum grande volumen
dictarem, plenum de centum mille corezis.
Non dii, sed potius vos estis merda diabli.
Est sine cervello populus, qui pazzus adorat
vos, seu beccones ravaiosos, sive bagassas,
630aut imbriagos, homicidas, aut rofianos.
Nonne Venus meretrix totius pubblica gentis,
nonne Iovis soror est Iuno, contraria Troiae,
Iuppiter accepit tamen hanc pro uxore gaioffam?
An poterant bastare Iovi de mille puellis
635cinquantae numero? centae? tandemque tresentae?
Bestia matta fuit, qui te laudavit, Homerus,
menchionusque Maro, nec non scola caetera vatum.

[p. 39 modifica]

Ecce tibi ficcas facio, stronzisque ledammo.
Cancar te mangiet, penitus restante niento,
640qui totum tantis implesti fecibus orbem.
Dic mihi, merdipotens o Iuppiter, ut quid ab omni
gentili vulgo totius factor Olympi
esse putabaris? cum sit quod adulter, avarus,
quod stuprator eras castarum boia sororum?
645Taiasti patri genitivos, ladre, sonaios,
ut non stamparet plures tribus ille fiolos.
Stuprastique tuam post haec, manigolde, sorellam.
Sforzasti Alcmenam, propter fabricare gigantem,
qui palmam semper vastis in rebus haberet;
650hunc tamen una uno stravit muliercula sguardo,
ac in guarnello fecit filare gazanum.
Tu quascumque tuis oculis, gaioffe, placerent
seu consanguineas, seu non, sine iure, puellas
turpabas, faciens asinaliter omnia secum.
655Ergo (si vivis) possis tibi rumpere collum,
postquam sic nobis crudelia fata ministras,
postquam virtutum Baldus candela stuatur.
     Talia dum Cingar iactat, renegatque batesmum,
Fracassus guardans coelum, sic ore braveggiat:
660— Iuro per hunc sacrum, quod porto in fronte, batesmum,
perque illum ventrem, qui me sborravit in orbem,
tantum cercabo per montes, saxa, cavernas,
per sylvas, boscos, per valles, flumina, terras,
mox diavolorum per tecta, per antra, per amnes,
665et si conveniet per celsa palatia coeli,
donec seu vivum, seu mortum, sive malatum
inveniam Baldum, cum quo vel vivere semper
in coelum statuo, vel sub stigialibus umbris.
Sed prius arripiam Plutoni regna gaioffo,
670cuius de testa pavidam streppabo coronam,
subque meo stabit sceptro diabolica proles. —
Mox ait: — O comites, animum deponite moestum.
Ut vindicemus Baldum tantummodo restat.

[p. 40 modifica]

Me seguitate, precor, nigrumque calemus ad orcum.
675Dixerat, atque omnes capitanos chiamat in unam
maiorem fustam, reliquasve seguire comandat.
Egressique undas finaliter, aequora lassant,
Fracassusque rapit sumpto bastone viaggium.
Moschinus seguitat, Falchettus, et altera turba.
680Cingar vult solus cighilinum stare dedretum,
si mare fortassis tret morta cadavera ripis,
ipsius ut Baldi det membra negata sepulchro.
Centaurus remanet cum Cingare, caetera squadra
non sine ploratu vadunt post terga gigantis.
685Quisque suam vitam non binas stimmat ofellas.
In qua parte via est magis aspera, tenditur illuc;
nil curant spinas, nil curant saxa, ruinas,
nil tempestates, pluvias, nil frigora, caldum,
nil tigres, apros, nil serpas atque ladrones.
690Omnibus his, quae saepe trovant, gaiarditer obstant.
Si retrovant, mangiant; si non, — Patientia — dicunt.
Ad grandis tandem radices montis arivant,
quem appena queant ertum superare camozzae.
Non saliunt illum, tenebrosa sed ora cavernae
695intrant impavidi, montagnaeque antra busatae.
Cercat iter pedibus, vadens Falchettus avantum,
insegnatque alios, quo debent ponere plantas.
Est opus, ut gobbo Fracassus tergore vadat,
nam grandazzus homo daret ipsa in saxa zucadas.
700Cingar at interea per longam solus arenam
ibat, passeggiando pedes, grattandoque testam,
et ficcans oculos in terram plorat amicum,
quo sine scit certe non vivere posse quatrhoras.
Saepe sibi stesso cazzasset in inguina stoccum,
705praesens Virmazzi nisi tunc persona fuisset.
At tandem gravis ecce venit de longe cavallus,
ille cavallorum meliorum maximus, ecce
Spezzacadena venit, portans se fluctibus extra
fortiter, inque suo (quis baiam non vocet istam?)

[p. 41 modifica]

710inque suo dorso duo grandia corpora gestat:
scilicet in groppam Baldum, arzone Lyronem;
nam Baldus, quum sensit aquas subcrescere, cumque
Lyronus subito voltasset fraena cavallo,
non se curarunt coeptam finire bataiam,
715quod nimis importat barronibus ire negatum.
Baldus it in groppam saltu, brazzatque Lyronem,
cui Lyro datque manum, dat verbaque dulcia, dat cor,
amboque contraris fiunt in rebus amici,
hostes quippe facit fratres commune periclum.
720Spezzacadena ruit, cuius tantummodo musus
apparet, testaeque hominum modo supra videntur,
et modo sub latitant, velut usat mergus et ocha.
Peiorem sed Baldus habet, stans retro, pitanzam;
saepe trapozzatus gorgadas tirat aquarum.
725Is tamen alto animo divinum sperat aiuttum.
Cingar, id aspiciens, sperat, clamatque sodalem,
monstrat ei digito cosam de longe nodantem.
Quid sit enim, nescire datur, quia copia vistae
deficit humanae tam longos currere tractus.
730Centaurus tamen ipse cito se cazzat in aequor,
parte cavallina nodans, tandemque rivatus
gurgite qua medio iam Spezzacadena fiatum
spingebat grossum, nimiae sub pondere somae,
suscipit extemplo Baldum, supraque groperam
735hunc tirat, allevians straccati dorsa cavalli.
Prospicit haec Cingar, sentitque per ossa medullas
discolare suas, ut cera liquescit ad ignem.
Gustat enim tantam dolzuram intrinsecus, ut non
in brenta mellis voluisset habere culamen.
740Denique perveniunt omnes ad littus arenae,
fit novus hic gustus basorum, fit nova festa,
mille carezzinae fiunt plus zuccare dulces.
Baldus amorevola sic sic piat arte Lyronem,
ut Lyro disponat Baldum seguitare per ignem.
745Venerat ad ripam nec non gaiarditer Hippol,

[p. 42 modifica]

cui iacet appressum sellis Rocaforta bagnatis.
Hunc Lyronus adit, strictumque abrazzat, et inde
supplicat ut sortis voiat incagare travaio,
seque valenthomini penitus committere Baldo.
750— Sum contentus — ait, — faciam quaecumque comandas. —
Quo dicto, ad Baldum brazzis currebat apertis.
Baldus eum subito sembiante apprendit alegro,
germanosque sibi forti charitate cadenat,
pro quorum forzis non mundum prezzat un aium.
755In Roccafortae post haec se arzone piantat.
Lyronus charum non lassat Spezzacadenam,
Hippol it in sellam Pardi, Philofornus at ipse
Centauri iussus groppas montavit equinas.
Cingar nil curans, stafferi more, pedestrat.
760Iamque recedebant, quando sibi trenta galeae
in mentem veniunt, quas sic sine rege relinquunt.
Baldus Lyronem, fratrem quoque saepe pregavit,
ut classem tantam, pro seque suisque, nequaquam
prorsus abandonent: satis est quod ametur ab illis.
765At nec Lyronus vult hoc audire, nec Hippol,
ac minus hanc voluit Philofornus prendere curam:
tanta sodalicii calamita tiraverat illos.
Ergo abeunt, fustasque omnes, gentemque relinquunt,
nam nimis importat mistatem linquere Baldi.
770Solus it ad staffam Cingar, solusque pedestrat,
donec villanum qui binos menat asellos
obvius incontrat, pensatque robare coëllum.
Ast ille, ut vidit soldatos, protinus altrum
brancat iter, sylvaeque asinos per devia cazzat.
775Cingar eum chiamat: — Quo, quo, sta, scolta, gazane.
Scolta parolinam solam; sta, dico, bonhomme. —
Cui respondet homo: — Blabla, chiz, felchena, gozca. —
Sic parlans, cursum duplicans calcanea menat.
— Quo diavol abis? — respondet Cingar: — adessum
780te faciam gustare tuam, villane, paciam. —

[p. 43 modifica]

Quo dicto, insequitur clamans tutavia: — Vilane
tangar, ni smontes, pentibis; scende, gaioffe.
Lege comandatur nostra, quod quisquis habebit
sive duas tunicas in dossum, sive gabanos,
785det male vestito seu quellum sive quelaltrum.
Non aliter quicumque duos menat ante somaros,
iure viandanti donare tenetur asellum. —
Rusticus exurlat, neque vult smontare iumentum.
Non inthesus ait: — Flep, chelp, cocozina, boaster. —
790Dumque suas similes baias sbraiando frequentat,
Cingar eum currendo rivat, caudamque somari
corripit, inde trigat, fossumque gaiardus in unum
patronem ac asinum, sociis ridentibus, urtat.
Quo facto, subitum spiccat de littore saltum,
795supraque colaltrum balzat leggiadrus asellum.
Iam non francesum sub se voluisset ubinum,
non orecchiutas quas mulas Roma cavalcat,
nam portantino passu trampinat asellus,
foiadasque paret pedibus taiare minutim:
800tichi tich et tichi toch resonat per mille lapillos,
ponitur in fallum pes nunquam parvulus, et non
pontigero suffert costas sperone tocari,
nam subito calcem laxat, pariterque corezam.
Miraculum, si asinus tret calzos absque corezis!
805Ergo inter comites orta est non poca voluptas;
dum spronat Cingar, mollat celer ille fiancum,
et caput in gambas ficcans de retro levatur,
unde bisognabat Cingar tommare deorsum,
atque super littus maiores prendere bottas,
810quam si frisonis caderet de arzone cavalli.
Talibus in festis compagni tempora passant,
donec arivarunt ubi maxima surgitur alpa:
alpa columna poli, quae saxi culmen aguzzi
ficcat in aethereas sedes, ac sustinet astra.
815Haec lunae montagna quidem chiamatur, et illic
ad fundum socii magnam reperere cavernam,

[p. 44 modifica]

totaque per circum grottis montagna busatur.
Centaurus norat vestigia pressa Fracassi,
terribiles quoniam mostrabat arena pedattas.
820Cuncti gaudentes statuunt seguitare gigantem.
Baldus smontat equum, smontat Lyronus et Hippol.
Cingar asinaster, reliquis derdanior, inquit:
— «Qui stat retro seret portam», proverbia dicunt.