De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XVIII

Da Wikisource.
Caput XVIII - De historiae profanae elementis

../Caput XVII ../Caput XIX IncludiIntestazione 6 settembre 2021 75% Da definire

Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XVII Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XIX

[p. 409 modifica]

CAPUT XVIII

DE HISTORIAE PROFANAE ELEMENTIS

De romana iuris gentium custodia.

[1] Romulus igitur, indigena, per summam animi magnitudinem novam urbem fundare audet, mediam inter praepollens ethruscum regnum et innumera minuta regna optimatium. Et romani sub regibus, nempe ducentorum quinquaginta annorum spatio, ad viginti populos ex latinis ethruscisque domuerunt, nec, ut priore libro vidimus1, ultra viginti stadia imperium protulere: ducentos autem et quinquaginta alios durarunt annos ut omnem Italiam subiugarent. Quare, inter tot aut tam potentes aut tam feroces populos, quam fortissime eos ius gentium custodire necesse fuit, nec bella gerere nisi iniuriis lacessitos.

[2] Docuimus mediterraneos Italiae populos antiquissimos, certe graecis antiquiores. Et priore libro2 notavimus romanos vestigia infantis linguae, quam athenienses et spartani, sanctius custodisse: quod athenienses in annos Solonis leges mutarent; spartani lege Lycurgi leges scribere vetiti essent; et ita apud utrosque semper leges praesenti, ac proinde vulgari et incerta, lingua loquebantur. At romanis lex XII Tabularum, trecentis post Urbem conditam annis scripta, immobilis haesit «finis» Tacito, «fons» Livio omnis romani iuris. Quae est demonstratio, quam in Synopsi italice edita, quia minutam ac proinde iusto longiorem, omisimus.

[3] Postremo ius nexi, ut vidimus, Athenis Romam certe non commeavit. Nam ante legem XII Tabularum, quia patres in obaeratos id saeviter exercebant, plebs primam fecerat [p. 410 modifica] secessionem; et tamen Theseus, lege «de nexo soluto forte sanate», ab heroicis usque temporibus atheniensibus libertatem fundavit, ut narrat Plutarchus3. Similem vero legem romani ccc post Urbem conditam annos in XII Tabulas retulere; quod caput recte Iacobus Gotofredus4 De iuris aequalitate inscribit.

[4] Ex bis omnibus conficitur quod — cum humanitas religione et legibus fundata sit, atque id sit quod iurisconsultus «ius gentium humanarum» definiat, et romani maiorum gentium mores fortiter custodierint, super quibus Romulus suam civitatem fundavit, et mores gentium latinarum, ut vidimus, antiquissimi sint, — haec romana iuris gentium custodia nobis potest exponere certam tum originem, tum successionem universae historiae profanae.

Elementa historiae.

[5] Igitur haec, non verbo, sed re ipsa, quae sint historiae elementa statuimus, ex quibus omnis profana historia primum componitur et in quae eadem postremo resolvitur universa.

I

Definitio una.

[6] Definitionem iuris civilis in genere a Gaio5 traditam, qua «omnes populi partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur».

II

Axiomata duo.

[7] Axiomata, quorum unum: iuri voluntario fax praelucet duplex, altera rerum, altera verborum historia.

[8] Alterum: vulgata regula interpretationis est in legibus interpretandis verba accipienda esse in propria significatione, nisi ullum inde sequatur absurdum. [p. 411 modifica]

III

Postulata tria.

[9] Postulata. Primum: quicquid ex his principiis confecerimus primos homines tempore obscuro agere oportuisse, nisi adversetur et multo magis si adsonet sacra historia, ita re ipsa egisse concedatur.

[10] Secundum: quando omne ius civile est ex iure naturali gentium et proprio conflatum, quod in XII Tabulis est uniforme moribus gentium, quos ex primo postulato narravimus, id ex iure gentium esse concedatur.

[11] Tertium: cum primarum gentium poetica lingua fuerit, ut late supra docuimus, locutiones poeticae et fabulae, sive characteres heroici, quae moribus gentium per haec principia narratis commodas accipiunt significationes et mythologias, iuris gentium testimonium perhibeant, et ea propria sit earum significatio6.


Note

  1. Cap. CIV, § «Quod autem» [14].
  2. Ibidem.
  3. In Theseo.
  4. Quatuor fontes iuris [civilis in unum collectis, puta legis XII Tabularum frammenta quae superstunt, ordini suo restituta, etc., Genevae, mdcliii).
  5. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 9.
  6. Cfr. Notae, 45 [Ed.].