De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XVII

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Caput XVII - Ex Tanai et Sesostride, quales explicavimus, consectanea

../Caput XVI ../Caput XVIII IncludiIntestazione 6 settembre 2021 75% Da definire

Caput XVII - Ex Tanai et Sesostride, quales explicavimus, consectanea
Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XVI Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XVIII

[p. 400 modifica]

CAPUT XVII

EX TANAI ET SESOSTRIDE,
QUALES EXPLICAVIMUS, CONSECTANEA

[1} Hinc illa aperiuntur:

I

Scytharum antiquitas.

[2] Scythes, gentis fundator, Herculis filius; quia, ut libro superiore diximus1 et hoc gravius firmabimus, Herculis filii, nempe exleges optimi fortissimi, primas respublicas optimatium fundarunt.

II

Scythica lingua matrix.

[3] Scythica lingua matrix germanicae, parthicae persicaeque; et innumera persicae linguae cum germanis communia nomina utriusque linguae gnari observarunt, in quibus est Hugo Grotius2.

III

Scythici mores.

[4] Hinc mansere diu eorum laudes a morum rectitudine, pudicitia, simplicitate, iustitia, ut eos Horatius3 romanis praeferat, et a sapientia eos Curtius commendet4.

IV

Scythae aegyptiis antiquiores.

[5] Et quod diu de generis antiquitate cum aegyptiis contenderunt, a quo certamine scythae superiores abiere. Quod [p. 401 modifica] scythae, ex nostris principiis, gentes maiores essent — aegyptii, minores, — cum id imperium tam longe lateque protulerint, quod nonnisi faciunt gentes minores, hoc est quae aut sub regnis meris redactae aut in libertatem sunt resolutae5.

V

Perpetuae bellorum poenae: servitus et tributa.

[6] Et ubique locorum et omni tempore ius gentium constat bello victis imponere si ve servitutis sive tributi legem, sive adeo adimere arma, et sic iniuriae licentiam. Eaque ratione, sic Tanais nunquam ob solam gloriam tantam orbis partem debellavi, ut certo Sesostris subegit imposuitque tributa.

VI

Gentium fundatores: Hercules, Bacchus.

[7] Verum igitur illud: quod, apud Tacitus6, aegyptii Herculem apud se natum et antiquissimum perhibent; ut falsum illudi eos, qui pari virtute fuissent, in cognomentum eius adscitos. Omnes enim gentes, quae religione et virtute fundatae sunt (nani sine religione nulla usquam gentium fundata est), Herculem aliquem habuerunt auctorem, aut aliam sane in alio terrarum orbe alio nomine indigitatam personam heroicam, sive heroicum characterem, qualem indi fecere Bacchum, quem iisdem ferme proprietatibus finxere, quibus aegyptii, scythae, graeci aliaeque gentes finxere Herculem, [ut] latius infra ostendemus.

VII

Cur scythae natura modesti? — Cur nulla lege agraria fundati?

[8| Et hinc caussae laudatorum apud scythas morum exponuntur, quibus religio modestiam innocentiamque fecit, quas virtutes ipsis immensa feracissimorum camporum aequora conservarunt: unde gentis aequalitas hinc inter ipsas propagata, [p. 402 modifica] cum, in tanta camporum abundantia, opus lege agraria nullum fuit, unde clientelae apud occidentales ortae sunt, ut gravius infra explicabimus. Et ex ipsa gentis aequalitate nata inter ipsos industria et aequalitas, ut alternis annis alii terras colerent, alii quiescerent.

VIII

Cur inter scythas nullutn fuit natalium discrimen?

[9] Sed ex illa scytharum in colendis agris inter ipsos laboris et ocii per alternas annorum vices aequalitate conficitur respublicas inter ipsos sola patria potestate, nullis praeterea clientelis, fundatas esse; unde nullum ipsis discrimen nobilitatis et plebis. Quia, prae camporum abundantia, nullae occasiones natae ut violenti homines in infirmos grassarentur, qui ab illorum iniuriis ad fortium aras confugerent et, recepti, ordinem postea plebis componerent, ut libro priore diximus7 et latius inferius dicemus. Quare ciculi, pars populi transilvani, gens bello fortissima, quae ab antiquissimis se ortos hunnis iactant, omnes rusticam et pecuariam exercent, et nobiles habentur ex aequo tamen8.

IX

Scythia fortissimarum gentium mater in Occidentem,
mitissimarum et aequissimarum in Orientem.

[10] Quapropter e Scythia gentes fortissimae prodiere: primum thraces, germani, parthi; deinde in asperam Europam vandali, hunni, gotthi, heruli, longobardi, turcae aliaeque barbarae nationes; in mollem Asiam provenere seres, mitissimi et aequi amantissimi homines.

Sinenses antiqua scytharum servant vestigia,
in heroica literatura maxime.

[11] Et, uti nuper impenetrabilem sinensium murum tartari perrupere et id maximum imperium occuparunt, ita [p. 403 modifica] necessarium, nedum credibile, est ab iisdem sinensium humanissimam et aequi cultricem gentem olim conditam esse, ea serum proprietate, quam narrant, ut externorum vitent societatem; eaque, priscorum scytharum opinione, qua se vetustissimos mortalium enormi seculorum numero ante orbem conditum iactant. Sed illud maximae antiquitatis certum vestigium ostendunt: omnia verba literis monosyllaba consignata, quae πολύσημα, punctis additis, ad propria significanda discernunt.

E Scythia iaponenses — Iaponensis lingua latinae similis.

[r2] Et quando geographi dubitant an Iaponia a septentrionibus adhaereat continenti, pro iure nostro sumimus primitus scythas aliqua in eam insulam iaponensem gentem induxisse. Quorum linguam virilem et genere similem latinae, utriusque linguae periti notant.

Et americani.

[13] Et americanos borealiores ex Norvegia ortos ac per Groenlandiam terrestri itinere in Americam venisse ex Grotio accipimus9; sed inde ad fretum usque Magellanicum hos ipsos eam orbis partem postea humano genere frequentasse credibilius est.

X

Ut aethiopes ab chaldaeis proveniunt? — Ut, principio albi, nunc nigri?

[14] Altrinsecus aethiopes a primis aegyptiis, continente sibi proximis, quando Aethiopiam Tacitus10 Chaldaeam, Strabo11 Phoeniciam appellat12, a chaldaeis aut a phoenicibus per aegyptios provenisse verisimilius est. Gentem albam pulchramque principio, sed qui, ut Isaacus Vossius13 notat, quia teretia infantum capita arte oblongarent quod generosiora tolerarent ingenia, inde a parentibus sic conformatis ita geniti filii. Et quia atris cerussis facies colorabant, quod nigrum sanctiorem [p. 404 modifica] colorem putarent — uti barbaris Europae seculis tabulas pietas etiamnum observanius, in quibus facies Dei, Christi, Deiparae divorumque nigricante colore et statuarum facies nigro encaustico opere inductae spectantur — ea ratione, tandem, vi phantasiae generantium, nigri filii nati sunt, et curatura in naturam conversa est. Quod qui negaverit, is ne Hofmanni quidem Lexico est eruditus.

Primi aethiopes natura modesti —
Argumentum naturalis primarum gentium sapientiae.

[15] Certe aethiopes parvo naturae contenti, et in solo corporis robore, quo ingentes arcus intenderent, ingentes sagittas iacularentur, et in sola libertate opes suas collocabant, ut eorum rex Thearcus Cambysis legatis respondit, et aurea ac gemmata, quae afferebant, dona contempsit, quod nullum eorum agnosset usum. Quae historia docet primorum aegyptiorum, ac multo magis primorum hominum post Diluvium, naturalem quandam sapientiam.

XI

Propagatio generis humani universi.

[16] Et sic per chaldaeos, scythas, aegyptios habes gentes humanas per omnem prorsus terrarum orbem propagatas.

XII

Cur Tanais Sesostri prior?

[17] Et Tanaim Sesostri priorem a profana historia memorari, quia scythae propiores Armeniae, in uno e cuius montibus arca, subsidentibus Diluvii aquis, summo haesit.

XIII

Ut ferae ab Asia per orbem disiectae?

[18] Et, uti scythae, ita aethiopes arcu valuisse, ac proinde primos homines valuisse venatione, qua ferae, ex illis in arca servatis progenitae, aut caesae aut in alias orbis partes fugatae. Unde tot Hercules extinctores monstrorum ferarumque. [p. 405 modifica]

XIV

Cur in profana historia obscura Nimbrodi et Beli silentium? —
Cur Nimbrodus «robustus14 Venator» dictus?

[19] Quod autem successionem profanae historiae nobis Tanais ac Sesostris testentur, Nimbrodus autem eiusque successor Belus sileatur, illae evincunt invictae rationes: quod, cum res nautica ab ratibus cymbisque, quibus aegyptii a redundante Nilo tolerarentur, ad naves, quibus mare traiicerent, sero, nisi fortasse postremo, producta sit, necesse est primos bellatores, cum bella terrestribus tantum copiis administrarent, eos in Oriente per terrarum orbem et feras et homines ferarum more errantes abegisse, et sic assirios per orientalem Asiae continentem primam protulisse monarchiam. Unde Nimbrodus in sacra historia «robustus14 Venator», uti Hercules in profana «ferarum extinctor», dictus.

Priscis gentibus spectandi maris religio — Primi homines mediterranea
regionum, minores gentes maritimas oras occuparunt.

[20] Et necesse quoque est primas gentes spectandi maris quandam habuisse religionem, sive ex gravi recentis adhuc Diluvii metu, sive, maxime assyrii, qui deum putabant, ne solem viderent occidere, ut de Decimo Bruto in litore Oceani, post tanta temporum spacia, romana historia testatur15. Nam sane poesis omnium prima, bucolica, nulla maritima similitudine ornata est, ut Siciliani, ubi primum orta, necesse sit principio Italiae fuisse continentem. Per quae conficitur ad extremum primos homines mediterranea regionum insedisse (ut Noachus eiusque familia: unde primum assyriacum imperium totum mediterraneum fuit): gentes minores deinde occupasse maritima. [p. 406 modifica]

[XV]

Praeclarum gentis ingenium et Nili inundationes aegyptios
doctissimos et potentissimos mature fecerunt.

[21] At praestanti aegyptiorum ingenio tribuendum quo artes, quas chaldaei ante Diluvium memorabant, citius intellexerunt, quod praestans iis ingenium Nilus inundationibus suis peracuit: qua necessitate adacti, ut obrutos aquis terminos, recedente flumine, agnoscerent, mathesim a chaldaeis acceptam, a quibus elevationem poli et usum quadrantis accepisse Herodotus testatur16, ad terrarum mensuras applicuere; unde agmina et acies postea docti sunt. Item moles, et quidem ingentes, extruere ad impetus exundantis fluminis coercendos: unde architectura apud eos nata solida, simplex, rudis, qualis ethruscorum, magnifica, et perferens vetustatem, unde inter ipsos Pyramidum illa miracula; et ita, architectura urbana eximii, facile postea militarem excogitarunt. Et, ad fundandas ingentes ex marmore quadrato moles, ferramentis opus habuere, et sic facile postea graviora arma belli invenerunt; et, ob easdem Nili superandas inundationes, navalem et nauticam aliis maturius restituere. Hinc Aegyptus «artium mater» appellata17, et aegyptii dicti «philosophiae et omnium disciplinarum parentes»18. Ita, his artibus instructi, gentes rudes, inermes et inconditas facile debellabant, et cito maritimam Interni maris potentiam adepti sunt; cum interea assyrii rudiores iam facti et mediterranei, in orbe graecis usque ad bella cum persis gesta prorsus ignoto, imperium proferebant.

XVI19

Cur Phoenicia statim potens?

[22] Et haec ratio cur phoenices maris potentes mature facti: quod nauticam ab aegyptiis didicerant. Et in Siria [p. 407 modifica] Tyrus, navigationibus et coloniis celebrata, secundi assyriaci regni potentiain potentiae secundi regni aegyptiaci coaevam docet.

XVII

Ut linguae chaldaea et aegyptiaca natura sacrae factae sunt?

[23] Et illud constat: quod, ubi gentes et chaldea et aegyptia victrices extitere, earum20 linguae victis gentibus, quia externis, natura sacrae factae sunt. Quia victis linguae legum ignotae erant, quarum scientia, apud medos chaldaei, apud aegyptios sacerdotes quendam optimatium ordinem constituere, e quorum numero seu gente reges creabantur. Et sic sapientia, sacerdotium, regnum una res, ut diximus, primis gentibus fuit.

Ut ubique gentium plebes ab optimatibus linguae distinxere?

[24] Et, eodem pacto, uti victoriis in Oriente, Aegypto, ita clientelis in Occidente a duplici lingua, heroica et vulgari, optimates et plebes in regnis et imperiis distinctae sunt. Et Papyrius lingua plebeia leges evulgavit, Superbus lingua heroica filio respondit.

XVIII

[25] Sed, ut ad rem nostranm propius accedamus, nedum credibile, sed omnino necessarium ex hactenus dictis fuit Cumas ab aegvptiis fundatas, quae Aeneae tempore tam magnificae erant, nempe paucis post Troiae excidium annis, ut earum fundatio quadringentis21 saltem ante annis evenerit, quum nimirum Cecrops aegyptius, ut graeci ipsi fabulantur, duodecim parvas in Atticam colonias deduxit22, ex quibus postea Athenas a Theseo conditas memorant. [p. 408 modifica]

XIX

[26] Quare nihil mirum si in Synopsi italice edita diximus quod, dum Athenae et Sparta parvae urbes erant, in Italia opulentissimum ethruscorum regnum florebat. Nam tanta potentia tantusque imperii splendor, quantum diximus, vix sex septingentis reipublicae annis parari debuit.

Quando Italia et in qua parte aegyptia fuit?

[27] Itaque, quum Danaus aegyptius, ut ipsi item graeci memorant, argivo regno Inachidas spoliat, aegyptios iamdiu ante ea tempora 23 in Ethruriam coloniam deduxisse necesse est, quae iam potentissima erat sub Tulio, ut romana historia de bello in albanos narrat. Atqui Roma condita anno mmmccl. Tu numerum cape quem dicimus.

XX

Quando et ubi Italia graeca fieri coepit?

[28] Et res ipsa affirmare nos cogit quo tempore attici et aeoli colonias in Ioniam, sive Asiani Minorem, mittere coeperunt, centum quadraginta ferme post Troiae excidium annis — ita ut sensim Asia Minor graecis urbibus ferme tota celebraretur, — in Italiam quoque, maris Interni iam potentes facti, misissent. Unde maritimae Italiae orae graecis urbibus, et maxime qua propius Graeciam spectabat, in mari Supero frequentiores: quod ipsum graviter confirmat quod Italiae mediterranea indigenae omnia coluerint. Quod Virgilius Maro significavit, qui Turnum, indigenam, finxit heroam ferocissimum, Aeneam autem transmarinum, heroem finxit admirandum ratione. Itaque, cum Italiae mediterranea, per ea quae heic supra diximus, tenerent aborigines, tunc aegyptii; cum postea tenerent latini, tum graeci maritimas eius oras celebrarunt24.


Note

  1. Cap. CIV.
  2. Historia gothorum.
  3. [Carmina], III, 24; [9-24].
  4. Lib. VII, cap. 8.
  5. Libro priore, cap. CXLVI.
  6. Annales, lib. II, cap. 60.
  7. Cap. CIV.
  8. Cfr. Notae, 42 [Ed.].
  9. De origine antericanae gentis.
  10. Historiae, lib. V, cap. I.
  11. Libro I.
  12. Cfr. Notae, 43 |Ed.].
  13. Ad Pomponium Melam.
  14. 14,0 14,1 Cosí, nelle postille marginali e nei due errata-corrige ms., emendato «magnus» [Ed.].
  15. Cfr. Dissertationes, VII [Ed.].
  16. Libro II.
  17. Macrobius, Saturnalia, II [corr lib. I, cap. 15].
  18. [Cicero], De sommo Scipionis, I, 19.
  19. Testo: «XV» [Ed.].
  20. Testo: «eorum».
  21. Cosí, nelle postille marginali e nei due errata-corrige, emendato «ducenti» [Ed.].
  22. Hoc libro, parte II, cap. I, «programmate historico» [§ 4].
  23. Testo: «aegyptios circa ea tempora», emendato nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.].
  24. Cfr. Notae, 44 [Ed.].