De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XXXIII

Da Wikisource.
Caput XXXIII - Tres fontes seu tria capita universi romani, quibus Romulus super maiorum gentium moribus civitatem romanam fundavit

../Caput XXXII ../Caput XXXIV IncludiIntestazione 6 settembre 2021 75% Da definire

Caput XXXIII - Tres fontes seu tria capita universi romani, quibus Romulus super maiorum gentium moribus civitatem romanam fundavit
Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XXXII Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XXXIV

[p. 550 modifica]

CAPUT XXXIII1

TRES FONTES SEU TRIA CAPITA UNIVERSI IURIS ROMANI,
QUIBUS ROMULUS SUPER MAIORUM GENTIUM
MORIBUS CIVITATEM ROMANAM FUNDAVIT:
CONNUBIUM, PATRIA POTESTAS, NEXUS

[1] Romulus his tribus maiorum gentium iuribus civitatem romanam fundavit: connubii, patriae potestatis et nexi. Queis tribus iuribus in statu exlegi stetere theocratiae, familiae, clientelae, et ex quibus postea, in commune coniunctis, regna heroica primitus orta sunt.

Auspicia primum fundamentum reipublicae romanae universae.

[2J Romulus auspiciis urbem Romani fundavit2, ut Muri Appius dicebat. Quare is quoque ius connubii plebi incommunicatum constituit, quod plebs auspicia non haberet, ut eius inter patres et plebem certaminis historia satis liquido monstrat.

Ius connubii Romae nativum...

[3] Et quidem ipsi doctissimi commeatores attici iuris Romani id ius connubii patrum, plebi incommunicatum, ultro fatentur se in Latium de Graecia non adportare: quamobrem Gothofredus id caput XI tabulae inscribit.

... et nativa Romae patria potestas.

[4] Patriam potestatem, quam «propriam civium romanorum» dicit Iustinianus3, a maiorum gentium iure natam supra demonstravimus. Unde quod Ulpianus4 scribit: «ius patriae potestatis moribus receptum», audacter «gentium», et [p. 551 modifica] dem «maiorum», suppleo. Igitur quod Papinianus, apud parlatorem legis mosaicae cura romanis5, deserte tradit, patri legem regiam dedisse in filiam vitae necisque potestatem, pro meo iure eam a Romulo de maioribus gentibus acceptam aio, sicuti ex iure gentium recepisse athenienses quoque testatur Menander et, post eum, Terentius sua Phormione, cuius argumentum hac potissimum caussa constati quod pater, si uxor filiam pareret, eam occidi iusserat, et mater prae pietate eam clam alendam dederit, et postea agnita sit. Romulus hoc ius a maioribus gentibus recepisse etiam in filios verisimile est, quando, etiam regiis legibus abrogatis, in tabula IV relatum est ut in liberos, hoc est filios iustis nuptiis procreatos, patri ius vitae et necis eiusque vendendi ius esset: quod ius nedum ex Attica, sed ex onini Graecia allatum negat Aristoteles, qui in Ethicis similem huius persarum legem uti tyrannicam reprehendit6; et tyrannica graviorem Dionysius Halicarnassensis7 notat, quod trina venditione liberos liberet a patria potestate, cum, ut servi dominica liberentur, una manumissio sit satis.

Iura romana progenies connubii.

[5] Hinc vides patriam potestatem esse germen connubii, quod soli patres habebant, uti connubia sunt auspiciorum propago. Inde domus, familiae, gentes: ex domibus iura suitatis, ex familiis iura adgnationis, ex gentibus iura gentilicia provenere.

Iura romana soboles patriae potestatis.

[6] Et ex hoc patriae potestatis iure, romanorum proprio, testamentorum iura, uti inter maiores gentes primum nata, ita conservata inter romanos, et ab intestato successiones suis adgnatis gentilibusque delatae. Indidemque aut patribus familiarum in testamentis permissae, aut, iis ab intestato defunctis, pro successionis iure legibus delatae tutelae. [p. 552 modifica]

Ius nexi Romae nativum.

[7] Tertius proprius iuris romani fons fuerat ius nexi mancipiique, in quo tradendo, uti dominus nuncuparit, ita ius esset. Quo iure stant clientelae, quas eruditi omnes ex Graecia non venisse fatentur, quanquam in eo errent: quod putent Romulum eas instituisse. Nam demonstravimus eas Romulum a maiorum iure gentium accepisse.

[8] Sed et, uti connubium, ex quo patria potestas nata una est, auspiciorum soboles, ita ius nexi mancipiique est auspiciorum progenies altera, ut supra demonstravimus.

Iura romana iuris nexi familia.

[9] Ex iure nexi mancipiique provenere res mancipi et nec mancipi et mancipatio, forma omnium ferme actuum legitimorum, quos transigere solis romanis ius erat, et ius quiritium privatum, sive ius optimum maiorum gentium vi adempta et, pro vera vi, certis, quae diximus, violentiae imitamentis inductum, quod dominii genus soli parabant romani. Eo autem quod uti lingua nuncupassit ita ius esset, continebatur stipulatio, quam supra demonstravimus maiorum gentium ruditate ortam, in quam omnia pacta et obligationes iuris gentium minorum, sive iuris naturalis posterioris, transfundebant, ut iure optimo haberent sibi obligatos debitores. Unde acceptilatio in actibus legitimis numerata.

Actus legitimi moribus Romae introducti —
Quid sint?

[10]8 Namque actus legitimi, de quibus neque lex decemviralis, neque lex ulla regia, neque consularis, neque tribunitia concepta est, sunt formulae agitandi romani iuris, a [p. 553 modifica] gentibus minoribus inventae, ad ius nexi mancipiique in legis XII Tabularum defluxum accommodatae. Quos, a Papiniano9 strictim10 numeratos, sic omnes explicaveris11.

Actuum legitimorum exacta numeratio.

[11] Eae12 autem sunt: manumissio, adoptio, tutoris datio, testamenti factio, cretio, optio, mancipatio, nexus traditio, acceptilatio, in iure cessio13.

Manumissio — Emancipalo — Nuptiae per conventionem — Nuptiae per coemptionem — Adoptio — Mancipatio hominum in specie dieta — Tutoris datio — Testamenti factio per aes et libram — Cretio — Optio — Mancipatio rerum in specie dieta et lingua nuncupatio — Usucapio — Stipulatio, actus legitimi praeparatio — Acceptilatio — In iure cessio.

[12] Iis enim acquiritur vel potestas in se, idque fiebat14 vel manumissione, eaque vel una et vera, si servus, vel trina et imaginaria, si filiusfamilias esset15, Vel acquiritur potestas in alios, eaque vel in uxores et filios, idque fiebat iustis nuptiis: vulgo per conventionem in manum, inter sacerdotes autem coemptione et farre, quae utraque erat species mancipationis. Vel acquiritur potestas in filios tantum, idque fiebat adoptione vel in servos: quod fiebat utrumque mancipatione, nempe hominum liberorum simulata, servorum vera. Vel acquiritur potestas in pupillos, idque fiebat tutoris datione. Vel acquiritur dominium rerum per universitatem, et agebatur testamenti factione per aes et libram, quae mancipatio quaedam erat (unde «familiae venditor» et «familiae emptor» [p. 554 modifica] dicti), cui successit postea testamentum praetorium16 uti ante legem XII Tabularum erat testamentum calatis comitiis; et haec17 acquisitio perficiebatur18 cretione 19 (cui postea successit deliberatio, demum aditio. Vel acquiritur dominium rerum singularium ex ultima voluntate, idque vel fiebat20 rei legatae optione21, praeter enim22 eam caussam cetera legata cretione heredis legatariive acquirebantur. Vel acquiritur dominium rerum singularium ex iuris gentium contractibus vel pactis ipsis, et tum id mancipatione et nexus traditione transigebatur, et uti lingua in eo actu nuncupasset ita ius esset23: alioqui usucapione opus erat anni vel biennii, prout res mobilis erat vel soli; et usucapio tunc erat domimi adiectio, qua dominio bonitario, acquisito ex naturali traditione, adiiciebatur dominium ex iure quiritium usucapione. Vel acquiritur obligatio ex contractibus aut pactis, et in stipulationem erat transfundenda, quae postea acceptilatione tolleretur. Vel postremo acquiritur dominium adiudicatione, idque fiebat cessione in iure.

[13] Quapropter tales fuere, non alii, quia vel ad acquirendum vel ad solvendum vel alienandum sive potestatem sive dominium sive obligationem iure optimo pertinebant: ideo non plures, nec pauciores; quia iis omne acquisitionis, solutionis et alienationis negotium jure optimo absolvebatur.24

Omne ius romanum, publicum privatumque, auspiciorum
religione prognatum.

[14] Vides, igitur, nuspiciorum ius influere tanquam per duos rivos: altero in ius quiritium publicum, quo continentur [p. 555 modifica] connubia, magistratus, sacerdotia, quare iusti mariti, magistratus, sacerdotes dicebantur «viri», sive, ex auspiciis nati, heroes romanorum; altero influere in ius quiritium privatum, quo stat omnis potestas, omnis obligatio, omne dominium, omnis solutio optimo iure. Et utrumque ius quiritium, et privatum et publicum, iure divino et religione fundatum et conspersum.


Note

  1. Testo: «Caput XXXII» [Ed.].
  2. Cfr. Notae, 138 [Ed.].
  3. Inst., I, 9 {De patria potestate), § 2 [Ed.].
  4. Dig., I, 6 (De his qui sui vel alieni iuris sunt), 8 («Patre furioso»).
  5. Tit. IV, [cap. 8].
  6. Etica a Nicomaco, VIII, 10 (12), 4, p. 1160 b 26 sgg. [Ed.].
  7. Lib. II, [17].
  8. Nel 1731 questo e i tre paragrafi successivi furono inseriti testualmente dal Vico in un Ragionamento dintorno alla legge delle XII Tavole (cfr. nella presente edizione delle Opere, vol. IV°, capoverso 1428), ma con parecchie correzioni formali, riferite qui sotto nelle note [Ed.].
  9. Dig., L, 17 (De regulis iuris), 77 [Ed.].
  10. Testo 1731: «confusim strictimque» [Ed.].
  11. Ivi: «diggesseris et explicaveris» [Ed.].
  12. Ivi: «li» [Ed.].
  13. Gaius, Institutiones, lib. I, apud Boetium, Commentarius Topicae Ciceronis, III.
  14. Testo 1731: «agebatur», cosí come sono emendati i parecchi altri «fiebat» successivi [Ed.].
  15. Ivi: «sin liber, nempe filiusfamilias, trina et imaginaria» [Ed.].
  16. Il testo del 1731 aggiunge: «Inventa scriptura vulgari [Ed.].
  17. Ivi: «Ea» [Ed.].
  18. Qui, al contrario, il testo del 1731 emenda «fiebat» [Ed.].
  19. Cfr. Notae, 139 [Ed.].
  20. Testo 1731: «Idque agebatur» [Ed.].
  21. Cfr. Notae, 140 (Ed.).
  22. Testo 1731: «autem» [Ed.].
  23. Testo 1731; «Vel acquiritur dominium rerum singularium inter vivos, et tunc id mancipatione et nexus traditione agebatur: alioqui» [Ed.].
  24. Ivi: transigebatur» [Ed.].