Della superstitiosa noce di Benevento/De Nuce maga Beneventana/Cap. VI

Da Wikisource.
De Nuce maga Beneventana
Cap. VI. Cur arboris Nucis umbras elegerunt; et cur Beneventi

../Cap. V ../Cap. VII IncludiIntestazione 5 febbraio 2017 75% Da definire

De Nuce maga Beneventana
Cap. VI. Cur arboris Nucis umbras elegerunt; et cur Beneventi
De Nuce maga Beneventana - Cap. V De Nuce maga Beneventana - Cap. VII
[p. 97 modifica]

Cur arboris Nucis umbras elegerunt, et cur Beneventi. Cap. VI.


P
Raepositio pulchrior erit si quae ratio nobis inveniretur, cùm nullus hucusque ut sciam id cogitavit, neque striges illae interrogatae aliquam reddere rationem poterant, afferebant tantùm, quia sic fuit antiquitus, sic Lucifero placuit, ac veniunt ad huius nucis, et loci umbram ob assignatam devotionem, veluti Christiani propter piam aliquam animi pietatem solent visitare pro indulgentiarum acquisitione aliquod Templum certo die, ut die Veneris S. Petri, vel Pauli Ecclesiam, etc. aliasque ceremonias observare, de quibus nesciunt reddere causam, nam nec proprium id est nucis, cùm felicissima est altera Nux Constantinopoli, in qua [p. 98 modifica]martyr Acathius appensus tormentis fuerat excruciatus, cuius sanguine irrigata adhuc virens in memoria hominum perseveret, et sit in posterum permansura, ex Baronio Maij 8. Niceph. h. 13. cap. 38. ipse ut mei magni debentis animi arram tanto representem viro haec infero.

Diximus in 1. cap. cum Plin. umbram nucis peculiariter sensus capìtis vitiare, quare Daemon, qui pro auxilijs solet uti passivis naturalibus, ut striges maiori efficacia eorum sensus à rerum divinarum consideratione obcaecentur, sub illa sensus alios miseros, ludos, convivia, ususque venereos, animique expletionem admittit, ac excitat.

Tum quia sub umbra nucis melius conservantur, et stimulantur tripudia; cum soli nuci cadendo somnum, et tripudium, seù sonum dare datum sit, ex Pl. l. 15. 12.

At ut allegoricè discurramus umbra nucis electa fuit ad patefaciendam lamiarum hippocraticam naturam, Nucis enim umbra in apparentia grata, et iuvans videtur, in existentia, effectuque nociva, et naturaliter vetitum est dormire sub illa, sic externè, cum coronis apparent ianarae, quibus abutuntor ut alias, aliosque decipiant, et ad concilia trahant, dici potest cum Matth. 7. veniunt ad [p. 99 modifica]vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces, et in umbra mortis sedent. Secundò, ut manifestum sit inter eas, et Christum D. esse eclypsim, umbra enim est luminis impeditivu, ex Psal. 73. Tertiò, umbra praecipuè nucis propter frigiditatem est somni provocativa, sic Iob 4. sub umbra dormit in secreto Thalam. lamiae dormiunt dictis Dei; vigilant illis Sathanae, indicaturque immobilitas eorum peccatorum; et per hanc nucis umbram extinguit suorum mancipiorum charitatem, nam cum diligant illa infamia vitia, parvifaciunt Dei charitatem. Quartò, umbra nucis ut similis est serpentium amica, unde coluber, quasi umbram colens, ita amore similis tartareus coluber elegit, sub radice mactatos à S. Barbato. Quinto, umbra nucis est sterilitatis inductiva cum sub ea nil quasi crescat. Ad hanc in animis Magarum sterilitatem firmandam eam Daemon destruit. Sexto nux dicitur dicata Proserpinae noctis, inferiorumque Deae, ideo illam colunt, etc.

Secundae parti respondetur esse falsum. Beneventi tantum nucem affectare, sed alios multos locos prout Principi placet, et statuit, imò sicuti Christiana fides in omnibus mundi partibus, ac Provincijs fundamenta [p. 100 modifica]posuit, Provincialesque Duces constituit; ille superbus Dei simia in omnibus Provincijs, et forsan Civitatibus magnis posuit suos caetus, suaque conventicula, sic Martin. plures locos memorat, ut videre est in lib. 2. q. 6. et alios alias, Anania fab. m. 65. narrat regionem Collam sicut nefandam, famosamque nucem Ben. Remigius lib. 1. Spina c. 17. etc. quos brevitate praetermitto, Spina tamen cap. 20. idem declarat, memoratur Regionem Iordanis nucem Beneventi, etc. ac etiam conijcio Herodiades aves Diomedis socios colere, ac ob suum Ducem edificatorem, aves enim illas omnibus inimicis impetum facere praeter suos Graecos fabulantur, aves autem sunt Daemonis mancipia, vel ipsemet cunctis suis hostibus bella irruens, ac alliciens striges amicas, hinc Iob 40. num quid illudes ei quasi avi? et in 32. Deut. Devorabunt eos avis morsu amarissimo, et dici potest his lamijs, ut in Prov. Avis transmigrat de loco suo.

Dum haec scriberem à Perill. et per rever. D. Can. Reg. Latt. Abb. Angelo Tufo fratre D. Francisci equest. mil. Ducis, et Petri, ex antiquissima prosapia de Baronibus Tuforum (ut Falco. B.) monstratum fuit quoddam instrumentum sub anno 1273. 24. Feb. [p. 101 modifica]Iudice Guadasio Spitamenta N. Roberto, ut in archivio portae S. Barbati 1289. et Biblioth. Cathed. Ben. filsa 4. fol. 59. 1236. in ultimo subdit à Pesco, quod est iuxta stradam, qua itur à Benevento ad Petrapolcinam, et re quae dicitur esse Ecclesiae S. Ioan. de curia, et vadit per dictam stradam usque ad rem Ecclesiae S. Spiritus de Benevento, quae est iuxta nucem dicta ianaram. Haec memoria doceret duo, primò diversos tripudij Beneventi locos, ut tegeretur socus propijssimus dictus; secundò, nuces eis esse caras, quamquam est traditio, quòd sub illa nuce capta fuit quaedam ianara (et forsan Alcinas) quae redibat à cursu tarde, sonuquè campanae.