Della superstitiosa noce di Benevento/De Nuce maga Beneventana/Cap. VII

Da Wikisource.
De Nuce maga Beneventana
Cap. VII. De facinoribus sub Nuce Beneventana

../Cap. VI ../../Indice delle cose notabili IncludiIntestazione 5 febbraio 2017 75% Da definire

De Nuce maga Beneventana
Cap. VII. De facinoribus sub Nuce Beneventana
De Nuce maga Beneventana - Cap. VI Indice delle cose notabili
[p. 101 modifica]

De facinoribus sub Nuce Beneventana. Cap. VII.


G
Esta sub hac Nuce tanquam orbis Cathedrali fiunt solemniora, quam in aliis congregationibus, de quibus latè Del Rius lib. 2. q. 16. Grilland. de dortil. et alii colligam recentidra pauca in Curia Archiep. à lamiarum confessionibus excepta.

Multi hos caetus vocanc ex Gentilium fabula ludum Dianae, aut Herodiadis, ut [p. 102 modifica]Despina refert; Fingebatur enim ab antiquis Diana noctis divitiarum Dea, cuius honore celebrabantur in suis ludis cantus, saltus, et sonus, ordine contrario, seù praepostero, ac omnia genera Venereorum inter Ninphas, et Barones veteres, hinc hortum proverbium, l’amicitia meschiata di Homero, interque alias concurrebant Napeae sylvarum, Oreades montium, Driades arborum Ninphae, et Deae falsae: Post verò multos annos eadem sortia sunt Herodiadae idumeae, quos ludos vulgus appellat, il gioco della Donna, huicque Dianae convivio assimilatur mensae dicatae soli, ubi carnes portatae crescunt enarrata à S. Hieronymo ad Paulinum, quae est esca, nassa daemonis decipiens gulosos, et lascivos, ut de illa Naerei, etc.

Tempus eundi ad cursum aiunt DD. absente Sole in medio silentii, et tenebrarum. Picus dixit de nocte Lunae, et Iovis. Remigius noctem, quae praecedit feriam tertiam posuit. Comanus noctem, quae praecedit feriam sextam: communior verò sententia lamiarum est, quòd fere omni nocte nefanda fiunt conventicula, in diversis tamen regionibus signatis, et si non adstringuntur ire nisi conscriptae in illa congregatione Provinciae.

[p. 103 modifica]At ad Nucem Benev. transferri in nocte Veneris (puto ad spernendum diem passionis Domini nostri Iesu Christi eorum catenae) et est haec congregatio caput aliarum, possunt quoque de die praestigiosè sub nuce, vel alio loco libidines suo arbitrio, ac cupiditate exercere, sicut evenisse quidam D. Benedicto ignito pro sua Armellina refert Picus, et Pindarus narrat, quod amoris sermones, venereaque node antiquitus gerebantur, ac luce apparente finis imponebatur: Mi hà stato l’aspro Oriente con l’equi anheli, ac Meander, ò notte è bisogno a te assai carnali piaceri, ideò qui malè operatur lucem odit, etc.

Sed ad nucem non omnes striges voluntariè venire quaeunt nisi conscriptae, aliae autem obtenta licentia, vel publicato edicto, aut citatione pro solemni die à suis Magistrellis. Arcilamiae verò sine venia, et citatione privilegium habent suo velle adire, ut passa est Violanta. Dicuntur arciianarae eae, ortae à matre, vel patre mago, aut avis, vel atavis.

Dum veniunt in die aliquo indeterminato ad nucem signum est magni, novique facinoris, vel adscribendi causa aliquam novitiam, vel puniendi inobedientes, vel [p. 104 modifica]laudandi lamiam, qua virgo infame sua calliditate deflorata est, sicut enim magni animi pietatis est virginitates defendere, conservare, ità actio contraria daemoniaci est. Cur permittat Deus? enodavimus lib. 1. p. 41. at cur innocentes, ac simplices permittat adire ad nefandos caetus? Ratio respondit, ut sint testes de visu, et Martinus lib. 2. q. 16. in Provincia Deirorum narrat de Rustico, qui in huiusmodi conviviis vasculum materiae incognitae, sed ditissimum, sibi offerens à quodam ianitore strigone ad potandum accepit, ac concitus fugiendo rapuit, donavitque primo Regi Angliae, hic Scotiae thesauris proposuit, quod curiositate inspexit Henricus II. ac à Guillielmo Reg. designatum Menghus in lib. 2. compendii, cap. 14. aliud exemplum de nuce narrat, sic Prierius lib. 2. p. 138. de quodam alio.

Ut morem geram curiositati perill. D. Antenoris Benedicti omnibus virtutibus D. Locumtenentis Beneventi, ac nunc dignissimi in Rom. Capitolio Iudicis, et Fiscalis, etc. de gestis sub nuce summariè petentis.

Nefanda perstringo, sed evitanda eludenda. Veniunt ad nucem (vel ad alia loca, ut scribunt DD.) lamiae citatae prius à Magistrello, et sunt illae, quae abiurarunt Deum [p. 105 modifica]Creatorem trinum in unitate simplicitate et (proh scelus) fidem Christi, V.M. et omnes Sanctos, ac Sacramenta S. Ecclesiae proprium Baptismum, iterumque baptizatae, seu signatae stigmate sub mamma sinistra, vel lacerto eiusdem bracchij. Solemni pacto coram Principe, vel suo Martinello, adstipulante Not. deputato servire obligatae servire tartareo Regi, omnibusque suis iussibus obedire, pactoque parriali adstrictae ad Sacramenta cuncta conculcanda, vituperanda, ac ad reducendas quas possunt ad sectas, congregationesque Proserpinae.

Tùm permittuntur quaedam peccata confiteri hippocraticè, sed nunquam se esse lamias, et ire ad cursum. Confessae postea irrideant de confessione, et poenitentia, ac de S. Evangelio, imò tacitè mussitent, mentiris? hostiaeque elevationi insultando, odia excitantes, stupra patrantes, ac adulteria, maleficia, puericidia, omni luna homicidia facientes. Se proprio sanguine ex sinistra mamma effuso adstipulante strigimago scriptis promittere se debent, etc.

Princeps tenebrarum abliciens è contra se obligat (quae obligatio mendaciis plena) vitam longam, divitias promittendo, et semper videntur mendicae, delitias, gaudia [p. 106 modifica]lasciva, victorias contra inimicos fuo arbitrio praestare, assignans unum particularem daemonem dictum amorosum Ludovicum, aut migesterlum, seu martinellum, ut voluntati lamiae pareat, ac appareat ei in forma humana, en non irridendum dicitur, daemonum appareret cum omnibus membris, pedibus exceptis ocae, nam haec est dicata Isiae, seù Dianae, quod animal striges venerantur, tussi decipit eas daemon promittens post mortem collocare in aeris elevato, appellarique Fata. Adhibetur ab ipsis ad cursum unguentum unctionem iubet daemon ob ceremoniam, vel forsan ad sensus obstupefaciendos; tandem super aliquod delectabilius quoddam animal diabolum, vel scannum, baculum, sedem, equitando proportionato, sed velocissimo temporis spatio aerem aperiendo, ne suffocentur, vel inflammentur, ad ludos nucis ducuntur praeire primò solent lascivae choreae, sonus, tripudia, à tote planitie ad nucem cum semper sint ultra 2000. mulieres cum suis strigonibus, vel Ludovicis, candelis aliquando piceis manibus accensis, tum ad mensas eduliis lautis positas, vel daemonibus traductis, vel iisdem lamiis allatis sedent, ac epulantur, unaqueque cum suo amante, factis prius benedictionibus nefandis, ac gratiarum postea [p. 107 modifica]actionibus ad Principem tenebrarum, ut auctorem rerum agnoscerent, veniuntque postea ad conferendas maledictorum suorum facinorum pro Principis tributo, et honore, istumque sedentem regio sceptro hirci effigiem representantem resupinè, vel cruribus in altum iactis. piceis candelis, aut filijs oblatis adorant; pedes, et obscenum stercora os oscula fingunt, et si quae Sacramenta raptim duxerint sub pedibus ponunt, ac horresco referens, etc. Aliae lividae maleficia fabricant coram omnes, petentes ab eis manus robur immitendi morbos, vel occidendi, vel ad amorem inflammandi, hinc iubet Principis laudari illas, quae maiora, et plura curavit stupra, adulteria, odio, morbos, etc. inobedientes fine adequata causa, quae ad ludos venire recusasset, flagellis puniri demum ad venereos exercendos, et abhominandos usus, vel cum strigonibus, aut cum daemone magistrello corpore assumpto aereo, vel materiali tactu frigido, et molli, se se praebent, utramque venerem exercendo, tum ob maiorem delectationem, tum quia daemon vitio hoc sodomitico longam viam promisit utentibus, sicuti Ganimedi, ac Branco Pastori, et Asiatico Taamirae, infamique Orpheo, hinc natum, quod citerae orpheae sonus sensu trahebat [p. 108 modifica]animalia. Expletis his, hircus comburitur, sit pulvis, cuius tanquam thesaurum unicuique daemon proprius impartitur, ad hoc ut utantur pro maleficijs, superstitionibusque alijs (plura tibi D. Antenores in historijs, si Deus permittet.)

Cur verò forma hirci, vel caprae colitur, vel apparent in regione prarsertim Beneventana strigonibus daemones, pro nunc respondetur id fieri ad conservandam antiquae idolatriae Longobardorum memoriam, qui adorabant hircum, capraeque caput ex Greg. l. 7. ep. 7. Martini l. 6. pag. 157.

Sed miserae, stultae, obcaecatae, minimè animadvertentes persuasiones daemonis falsas, in cuius fronte legitur, allicit et decipit, nec fallacem, apparentemque inferorum potentiam, nam solo verbo IESU, vel B.M.V. sonu campanae, quid? galli cantu, evanescunt, horrescunt, et capiuntur, tormentis cruciantur, utuntur sunt alia vetita curiositati tuae.

Accedere non recuso pro veritate, ac patriae defensione, de qua multi non rectè iudicant, quia esse strigimagam mente concepetunt. Tum et sis testis pie Lector, qui libris de sortileg. processibusque studuisti, ut Remig. Ponzinib. Grilland. Spreng. Viad. Auc. Mall. malef. Codronch. Despina. Garzon. Prierio, [p. 109 modifica]Budino, Alfon. à Castro, Io. Gers. Th. Muiner. Tyraeo Mart. del Rio, etc. reperisti nè ullam veram Beneventanam artis dictae tinctam? non quidem. At malae exterae, et mali exteri Benev. vitiant. De praeservatione à lamijs conducunt scripta in lib. 3. cap. 2. et 8. et lib. 1. cap. 13. illa perquire, et utere.


FINIS.