Le Selve/Manto (lat.)

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Manto (lat.)

../Manto ../Il campagnuolo IncludiIntestazione 6 ottobre 2016 75% Da definire

Angelo Poliziano - Le Selve (1902)
Traduzione dal latino di Luigi Grilli
Manto (lat.)
Manto Il campagnuolo

[p. 3 modifica]

I.


MANTO


[p. 3 modifica]

PRAEFATIO.



Stabat adhuc rudibus pagaseo in littore remis
Quae ratis undosum prima cucurrit iter.
Dum tamen extremis haerent succincta ceruchis
Lintea, dum nautas flamina nulla vocant,
Conveniunt Minyae gemini Chironis ad antrum,5
Qua fugit obliquo garrula lympha pede,

[p. 4 modifica]

Quaque ingens platanus genialibus excubat umbris;
Explicat hìc faciles rustica mensa dapes.
Crescit fronde torus, vernant in flore capilli;
Sed viret herculeis popolus alba comis.10
Dat puer aeacides nivea carchesia dextra,
Sed suus Alcidae pocula miscet Hylas.
Finis erat dapibus: citharam pius excitat Orpheus,
Et movet ad doctas verba canora manus.
Conticuere viri, tenuere silentia venti;15
Vosque retro cursum mox tenuistis, aquae:

[p. 5 modifica]

Jam volucres fessis pendere sub aethera pinnis,
Jamque truces videas ora tenere feras:
Decurrunt scopulis auritae ad carmina quercus,
Nudaque peliacus culmina motat apex.20
Et jam materno permulserat omnia cantu,
Cum tacuit, querulam deposuitque fidem.
Occupat hanc audax, digitosque affringit Achilles,
Indoctumque rudi personat ore puer.
Materiam quaeris? laudabat carmina blandi25
Hospitis, et tantae murmura magna lyrae.

[p. 6 modifica]

Riserunt Minyae: sed enim tibi dicitur, Orpheu,
Haec pueri pietas grata fuisse nimis.
Me quoque nunc magni nomen celebrare Maronis
(Si qua fides vero est) gaudet et ipse Maro.30

Est dea, quae vacuo sublimis in aere pendens
It nimbo succincta latus, sed candida pallam
Sed radiata comam, ac stridentibus insonat alis.
Haec spes immodicas premit, haec infesta superbis

[p. 7 modifica]

Imminet, huic celsas hominum contundere mentes5
Successusque datum et nimios turbare paratus.
Quam veteres Nemesin, genitam de Nocte silenti
Oceano, dixere, patri. Stant sidera fronti,
Fraena manu, pateramque gerit; semperque verendum
Ridet, et insanis obstat contraria coeptis,10
Improba vota domans; ac summis ima revolvens,
Miscet et alterna nostros vice temperat actus;
Atque huc atque illuc ventorum turbine fertur.
Viderat haec domitis tumidam te, Graecia, Persis,
Signa quoque eoum victricia ferre sub orbem;15
Viderat et cantu aonio eloquiisque superbam

[p. 8 modifica]

Ire altum, magnumque loqui, coeloque supinum
Insertare caput, nec dîs te ferre minorem.
Mox fastus exosa graveis, cervice coegit
Ferre jugum, et latiis superatam subdidit armis.20
Nec fandi permansit honos: tu namque potenti
Protinus ore tonans, ardentis fulmine linguae
Cuncta quatis, Cicero: pyliae non mella senectae,
Nec jam dulichias audet conferre procellas
Sponte tibi virides transcribens Graecia palmas.25
Se tamen aoniae solatur fronde coronae:
Deerat adhuc Latio vatûm decus, horrida quamquam

[p. 9 modifica]

Bella tubasque rudi cantaverat Ennius arte.
Editus ecce Maro; quo non felicior alter,
Seu sylvas seu rura canit sive arma virumque:30
Namque syracosiis cum vix assurgat avenis,
Hesiodum premit et magno contendit Homero.
Ergo, age, quis centum mihi nunc in carmina linguas
Immensumque loqui vocemque effundere ahenam,
Quis mihi det siculas latio clangore sorores35
Post geticam superare chelyn? dum te, optime vatum,
Imbellis pietas audaci promere cantu
Audet, atlanteasque humeris fulcire columnas.

[p. 10 modifica]

Unde ego tantarum repetam primordia laudum?
Aut qua fine sequatur? facit ingens copia rerum40
Incertum. Sic frondifera lignator in Ida
Stat dubius, vastae quae primum robora sylvae
Vulneret: hìc patulam procero stipite phagum,
Hìc videt annosam sua pandere brachia quercum,
Illic succinctas caput exsertare cupressos;45
Metiturque oculis phrygiae nemora alta parentis.
Te nascente, Maro, Parnassi e culmine summo
Affuit aonias inter festina sorores
Calliope, blandisque exceptum sustulit ulnis,
Permulsitque manu quatiens, terque oscula junxit,50

[p. 11 modifica]

Omina ter cecinit, ter lauro tempora cinxit.
Mox aliae dant quaeque tuis munuscula cunis:
Certatim dant plectra, lyram, pellemque pedumque,
Dant et multiforam modulanda ad carmina loton,
Et decrescenti compactas ordine avenas,55
Dant pandionias volucres; ter murmure placant
Liventeis oculos, ter frontem baccare tangunt.
Venit et Elysio, venturi praescia, Manto;
Manto quae juvenem fluvio conceperat Ocnum,
Ocnum qui matris dederat tibi, Mantua, nomen.60
Venit; et horrentes quatiens vittamque comasque,
Sanguineamque rotans aciem, sic ora resolvit

[p. 12 modifica]

Plena deo, et veras excussit pectore voces:
“Dicebam, memini memini, tibi, Mantua, quondam:
Surge bonis avibus fundata et fulmine laevo;
Surge, paremque astris contende educere molem,65
Pyramidum supra sumptus. Proh quanta manet te
Gloria! quam longum senibus celebrabere saeclis!
Nascetur, video, supera tibi missus ab arce
Sidereus vates; alti cui numinis haustum70
Mens coelo cognata ferat, quem grande sonantem
Non Linus inachides tantum atque oeagrius Orpheus
Aut mea qui tyrio construxit moenia plectro,

[p. 13 modifica]

Sed vos, o Musae, sed tu mireris, Apollo.
Et nunc, ecce puer tranquillae ad lumina lucis75
Ille diu promissus adest, vitamque salutans
Has teneris jam nunc mulcet vagitibus auras.
Euge, beate puer, sanguis meus; horreat ortusFonte/commento: Barbèra, 1867
Graecia tota tuos, laurumque habitura secundam
Ascra Arethusa suis metuant et Smyrna coronis.80
“Incipe adhuc gracili connectere carmina filo,
Incipe, magne puer: nec vota intexere Diris
Impia, nec Culici gemitum praestare merenti,
Nec te lampsacium pudeat lusisse ithyphallum,

[p. 14 modifica]

Blandaque lascivis epigrammata pingere chartis;85
Acmonidas refer et Brontem volcaniaque antra,
Ignivomosque apices montis, raucoque trementem
Murmure Trinacriam, quoties per nubila flammas
Eructat tentatque latus versare Typhoeus;
Dic Scyllam subitis miseram quae se induit alis,90
Scyllam quae nimio flagrans Minois amore
Ah potuit rigido genitorem invadere ferro,
Crudelis, potuit cano spoliare capillo,
Crudelis; sed quis duro contenda amori?
Crudelis; sed culpa tua est, tua culpa, Cupido.95
Atque haec prima novi fuerint elementa poetae,

[p. 15 modifica]

Haec fuerint timidae praeludia prima juventae.
Jam vatem jam, Roma, vocas; jam saeva recessit
Paupertas, praestatque piis graia ocia musis
Tuscus eques. Nosco hnnc, atavis qui regibus ortus,100
Discinctum juvenem; cerno et te, maxime princeps,
Purpureos inter proceres sanctumque senatum
Pendentem stare ad numeros atque ora tenentem.
Tu tamen, o miserae nimium vicina Cremonae,
Quid fles amissum, quid fles, mea Mantua, campum105
Pascentem niveos herboso flumine cycnos?
Nonne vides, ingrata, tuis quae praemia damnis
Accumulent superi et solatia quanta rependant?

[p. 16 modifica]

Ipsa en Roma tuo sese quoque jactat alumno.
“Jamque phalantaei resonant pineta Galesi,110
Tityre, te vacuo meditantem murmur in antro,
Jamque tuam dociles recinunt Amaryllida silvae.
Nigraque dum raucum tremulis evibrat ab alis
Carmen, et epoto canit ebria rore cicada,
Montibus ab solis formosum jactat Alexin115
Vocalis Corydon, et Alexin reddit imago.
Ecce autem imparibus dum sibila flectit avenis
Impubis pastor, faciles dum ludit amores,
Aureolo petit hunc malo lascivaque currit

[p. 17 modifica]

Ad salices nymphe furtivo prodita risu.120
Sed majora vocant; nunc, o nunc omnis abesto
Impius, et casti linguisque animisque favento!
Stelligero Deus ille, Deus se fundit ab axe,
Aeterni mens certa patris; quique omnia nutu
Torquet, idumaeae se virginis inserit alvo,125
Aurea sparsurus redivivo saecula mundo.
Tu tamen ante alios felix, mea vera propago,
Cui licitum, in sylvis inter coryleta jacenti,
Rimari quid fata parent, quid pulchra minentur
Sidera; quique, mihi divini pectoris haeres,130
Enthea cumaeis incingas tempora vittis!

[p. 18 modifica]

Verum age jam; gelidosque tegant umbracula fonteis,
Et foliis cumuletur humus, densique maniplis
Inspirent flores, vacuoque incisa sepulchro
Candida formosum testetur littera Daphnin,135
Daphnin ad astra vocet tenero cava fistula cantu.
Ebrius interea nostri nutritor Iacchi
Silenus molli dormit resupinus in antro,
Ebrius et nimio venas tumefactus alumno:
Securum pueri audaces atque improba nais140
Invadunt furtim, deque ipsis vincla coronis,
Quae senis e mutilo modo vertice defluxerunt,
Injiciunt alacres, promissaque carmina poscunt,

[p. 19 modifica]

Carmina cum sylvis totos mulcentia monteis.
Jamque tuis, Minci, glauca sub arundine ripis145
Vincitur alterno Corydonis carmine Thyrsis.
Jam repetit querulam Damonis tibia musam,
Damonis musain scopuli pinusque loquuntur.
Sed quid, io, tam dulce tibi est, Galatea, sub undis,
Quam formosa vocet nequicquam ad littora cyclops?150
Infelix cyclops! Sed enim infelicior illo
Gallus amat, queriturque suam procul esse Lycorin:
Gallus, quetn rigidae flevere in montibus orni;
Cujus amorem omnes nequeunt mutare labores;
Gallus, quem frustra verbis solatus Apollo est.155

[p. 20 modifica]

Haec sat erit simas inter cecinisse capellas
Pastorem. Tu victricem fer, Mantua, palmam.
“Ecce lacertosi quaerunt nova turba coloni,
Quo segetes veniant campo quo sidere tellus
Vertatur, quod sit falcis quod tempus aratri.160
Egredere e syivis, juvenis; curruque levatus
Triptolemi, latios foecunda messibus agros.
Nec coelebs jam palmes agat, sed reptet ad ulmum
Ebrius, ac dulci rubeat nova nupta marito;
Et pater Autumnus medio consurgat ab arvo165
Pomiferum viridi caput alte umbratus amictu,
Atque, Acheloe, tuum teneat grave dextera cornu;

[p. 21 modifica]

Stetque catenatas suadens nudare palaestras
Palladis ampla arbos bicoloribus horrida baccis,
Frondibus et versis longum discriminet annum.170
Jam laetos inter saltus frondosaque tesqua,
Hinc vitulus primo cui frons protuberet aevo
Mugitu tenero matrem vocet, inde per herbas
Candida lascivo discurrat bucula saltu.
At quibus assurgunt pleno jam cornua gyro175
Inter se adverso decertent pectore amantes;
Dum rudis exultim florentis in aequore campi
Ludit equus, volucresque fuga praevertere ventos
Aut tranare amneis aut cursu evincere montem

[p. 22 modifica]

Gestit, olympiacae rapturus dona coronae:180
Lanigerumque pecus primo propellat eoo
De stabulis pastor, dum pratis rosida lucent
Gramina, dum teretes per flexa cacumina guttae
Colludunt; ipsae haerentes vis rupibus altis
Aspera cinyphiae carpant dumeta capellae.185
Tum glomerata cavo fundant se examina saxo,
Halantemque rosam et tenerorum germina florum
Taurigenae populentur aves, plenoque recurrant
Poplite: jam lentum teneat fundamina gluten,
Jam portas arcemque et propugnacula condant,190
Ceraque nectareas ducat sexangula cellas;

[p. 23 modifica]

Aut natos, aut mella legant, fucosque repellant,
Turpe pecus, jamque accinctae civilibus armis
Expediantque manus rostris et spicula vibrent,
Nocturnoque sonent mussantia castra susurro.195
At tu quae tellus aestuque geluque laboras,
Cui sacer hybernos Helicon intercipit ortus,
Ne cessa acceptam nostrae submittere laurum.
“Nec jam supremi certent de sanguine vatis
Smyrna Rhodos Colophon Salamis Chios Argos Athenae,200
Quippe bianoream manet haec victoria gentem.
Namque meus timido qui rura et pascua versu

[p. 24 modifica]

Hactenus excoluit, stimulis tandem acribus actus
Dediscetque metum validasque in pectora vires
Contrahet, attonitoque canet fera pectine bella.205
Qualis adhuc brevibus quae vix bene fidere pinnis
Coepit avis, matrem primo nidosque loquaces
Circumit et crebrum patula super arbore sidit;
Colligit inde animus sensim, et vicina volatu
Stagna legit, terrasque capit captasque relinquit,210
Lascivitque fuga; tandem et sublimia tranat
Nubila, et iratis audens se credere ventis
In spatia excurrit, justisque eremigat alis.
Ac primum siculis magnum producet ab oris

[p. 25 modifica]

Laomedontiaden, undisque et turbine saevo215
Auferet in Libyen; quem Dido ignara futuri
(Sic placitum superis) animoque domoque receptet.
Reginaeque hospes, diri commenta Sinonis,
Mendaces Grajos, vanae perjuria gentis,
Et populata malis neptunia Pergama flammis,220
Se quoque jactatum referet terraque marique:
Illa avidis bibet ignem oculis, noctemque diemque
Nutriet infelix vesanum pectore amorem.
Venatu tandem in medio Saturnia nimbum
Pronuba diffundet; soloque Hymenaeus in antro225
Affuerit; nullasque faces, moestum, afferet, omen!;

[p. 26 modifica]

Fulgoresque dabit, nymphis ululantibus, aether.
Ipse Jovis monitu Aeneas rursum ire per undas
Cogetur vento, rursum itala quaerere regna,
Surgentem Ausoniae solio impositurus Iulum.230
At phoenissa rogumFonte/commento: Barbèra, 1867 saevo furiata dolore
Inscendet moritura, trucesque in vota vocabit
Eumenidas; mox et phrygium, proh tristia dona,
Ah niveum per pectus aget miserabilis ensem!
Discolor interea taurino combibet ore235
Iris aquas, iterumque antris effundet apertis
Hippotades hyemem, et rapidis ruet aequora ventis.

[p. 27 modifica]

Zanclaeas iterum fessi ejicientur ad oras
Troes, et hospitio fidi accipientur Acestae:
Hìc patris ad tumulum solemneis ordine pompas240
Dux feret, ac meritos celebrabit littore ludos.
Tum pelagos relegens, amisso praeside puppis,
Vix tandem euboica lachrymans potietur arena.
Atque ubi fata deûm vivacis ab ore Sibyllae
Hauserit, infernas etiam descendet ad umbras,245
O pietas!, manesque petet per Averna paternos;
Romanosque suos lethaei ad fluminis undam
Conferet, et magnos gaudens cognoscet Iulos

[p. 28 modifica]

Paciferumque ducem fulvo cui pulchra metallo
Saecla fluent, cui pressa gravi fede bella jacebunt.250
His laetus porta ad socios evadet eburna
Dux anchisiades, tuscumque enabit ad amnem.
Necdum parta quies: restant bella aspera, restant;
Et crassus multo stagnabit funere Tibris.
At tibi castaliis renoventur pectora lymphis,255
Chare nepos; nunc, nunc ingenti est ore sonandum.
Grande opus a tergo: quis enim alto evincere cantu
Clamoresque virûm atque hinnitus speret equorum?
Tu tamen evinces; licitum tibi, maxime vatum,

[p. 29 modifica]

Arma acies furias Marteni ipsum aequare canendo.260
Jamque volans superas Alecto impune per auras
Tartareum canit, et resides stridentibus hydris
Instimulat; dux ipsa marni Saturnia saeva
Claustra quatit belli, postesque irata refringit.
Jam latiae coiere manus; domat aspera duris265
Ora lupis sonipes, facilesque in pulvere gyros
Flectit eques; ipsae alpino de vertice sylvae
Praecipitant, avidae phrygios haurire cruores;
Jam rastri pondus rigidum diffingit in ensem
Caedis amor, versique abeunt in pila ligones,270

[p. 30 modifica]

Attritusque cava mutatur casside vomis:
Jamque aurem horrisono rumpunt fera classica bombo,
Armorumque minax perstringit lumina fulgor.
Dumque alacres secum in martem cythereius heros
Arcadas et missum auspicio Pallanta sinistro,275
Audacem puerum, melioraque fata sequutos
Tyrrhenos rapit, et tantis accingitur ausis,
Ecce furens rutulus saevoque instinctus amore,
Nequicquam in phrygiam jaculatus lampada classem,
Miratur subitas pelago consurgere nymphas:280
Nec minus irrumpit castris, altamque cruentus

[p. 31 modifica]

Dat stragem, fluvioque evadit laetus amico.
Ultor adest, sociosque exponens littore tuto,
Auspicium belli, maternis fulgurat armis
Dardanides, totasque in pugnam exsuscitat iras.285
O qui sudor equis! qui se alto in pulvere reges
Turpabunt! quanto exsurget rubra sanguine tellus!
Nec tuus hasta deus nec te tua dextera forti,
Mezenti, leto ertpiet visque effera mentis,
Sed consors nato accedes tumulique necisque.290
At tu quo, nimio spoliorum et laudis amore
Inconsulta, ruis? quin saevas, bellica virgo,

[p. 32 modifica]

Insidias prius et venientem respicis hastam?
Tuque, miser, pone o rapti mala gaudia baltei
Et caesi exuvias pueri; invidiamque deorum,295
Turne, cave; dabis heu! poenas, dabis, improbe, et istam
Evandro debes animam atque ultricibus umbris.
Sic tandem iliacas properans pensare ruinas,
Ad Teucros fessis revolat victoria pinnis.
Grande tamen vobis leti solamen honesti,300
Magnanimi heroes nati felicibus astris,
Afferet aonius juvenis, cui dia canenti
Facta virûm totis pariter praeconia linguis
Solvet fama loquax, cui dulci semper ab ore

[p. 33 modifica]

Rosida mella fluent, cujusque acheloia Siren305
Gestiet innocuo divina poemata cantu
Flectere, cui blandis insidet Suada labellis,
Cui decus omne suum cedet stupefacta vetustas.
Ipsa illi, quem vix ducibus largiris, honorem
Sponte feres, totoque assurges, Roma, theatro.„310
Haec ubi veridico fudit de pectore Manto,
Composuit vultum, teneroque arrisit alumno;
Osculaque ore le gens sacrum inspiravit amorem,
Afflavitque animum; tenuesque recessit in auras.

[p. 34 modifica]

Plauserunt hilares ad tanta oracula musae,315
Plauserunt nymphae; quique alto a vertice montis
Affuerat, capripes concussit cornua faunus;
Et triplices carmen scripsere adamante sorores.
Vos age nunc alacres certatim, ethrusca juventus,
Aoniis operata sacris, accurrite mecum320
Daedala perpetui visum monunenta poetae,
Qualia nec castae peplis intenta Minervae
Solemni, veteres, lustro explicuistis, Athenae,
Picta rubro quoties animantur praelia cocco;
Nec vetus immensum fuerint quae sparsa per orbem325

[p. 35 modifica]

Gloria septena celebrat spectacula fama.
Nam neque belligeris Babylon pulsata quadrigis
Moenia, nec liquido pomaria pendula coelo
Conferat; aut dextris consirucia altaria Delos
Cornibus; aut vasti molem Rhodos aurea Phoebi;330
Non Cares, Mausole, tui caelamina busti;
Phidiacum non Elis ebur; non ipsa superbas
Pyramidas jactet lascivi lingua Canopi.
Namque haec aut valido Neptuni quassa tridenti,
Aut telo, Summane, tuo traxere ruinam,335
Aut trucibus nimbis aut irae obnoxia cauri,
Aut tacitis lenti perierunt dentibus aevi.

[p. 36 modifica]

At manet aeternum et seros excurrit in annos
Vatis opus: dumque in tacito vaga sidera mundo
Fulgebunt, dum sol nigris orietur ab Indis,340
Praevia luciferis aderit dum curribus Eos,
Dum ver tristis hyems autumnum proferet aestas,
Dumque fluet spirans refluetque reciproca tethys,
Dum mixta alternas capient elementa figuras,
Semper erit magni decus immortale Maronis,345
Semper inexhaustis ibunt haec flumina venis,
Semper ab his docti ducentur fontibus haustus,
Semper odoratos fundent haec gramina flores,

[p. 37 modifica]

Unde piae libetis apes, unde inclyta nectat
Serta comis triplici juvenalis Gratia dextra.350
Et quis, io juvenes, tanti miracula lustrans
Eloquii, non se immensos terraeque marisque
Prospectare putet tractus? Hìc ubere largo
Luxuriant segetes; hìc mollia gramina tondet
Armentum; hìc lentis amicitur vitibus ulmus;355
Illinc muscoso tollunt se robora trunco;
Hinc maria ampla patent; bibulis hoc squallet arenis
Littus; ab his gelidi decurrunt montibus amnes;
Huc vastae incumbunt rupes; hinc scrupea pandunt

[p. 38 modifica]

Antra sinus; illinc valles cubuere reductae:360
Et discors pulchrum facies ita temperat orbem.
Sic varios sese in vultus facundia dives
Induit: et vasto nunc torrens impete fertur
Fluminis in morem, sicco nunc aret in alveo;
Nunc sese laxat, nunc exspatiata coercet;365
Nunc inculta decet, nunc blandis plena renidet
Floribus; interdum pulchre simul omnia miscet.
O vatum preciosa quies! gaudia solis
Nota piis, dulcis furor, incorrupta voluptas,
Ambrosiaeque deûm mensae! Quis talia cernens,370
Regibus invideat? Mollem sibi prorsus habeto

[p. 39 modifica]

Vestem aurum gemmas, tantum hinc procul esto malignum
Vulgus. Ad haec nulli perrumpant sacra profani.

[p. 39 modifica]