Monete medaglie e sigilli dei principi Doria/Codicilli

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Codicilli aggiunti dal Testatore ed estratti dall'Archivio stesso.

../Documenti ../Tavola I IncludiIntestazione 11 gennaio 2014 100% Da definire

Codicilli aggiunti dal Testatore ed estratti dall'Archivio stesso.
Documenti Tavola I
[p. 93 modifica]

Codicilli aggiunti dal Testatore ed estratti dall'Archivio stesso.


I.


In nomine Domini. Amen.

Cum deambulatoria sit mens hominis usque ad mortem idcirco praephatus Ill.mus et Exc.mus D. D. Andreas Doria Amelfi princeps etc. Sciens se suum condidisse testamentum receptum et publicatum per me notarium infrascriptum anno et die quibus supra, et de quo et contentis in eo fatetur habuisse, et habere plenam noticiam certamque scientiam. Et volens codicillari, et dicto suo testamento aliquid addere, ideo sanus Dei Gratia mente, loquela, corpore, visu et intellectu, et in sua bona, ac sana existens memoria codicillando disposuit in omnibus ut infra.

Videlicet quia ipse Ill.mus codicillans reliquit Ill.mo Comiti D. Philippino Doria q: alterius Ill.mi Philippini usum domus ipsius Ill.mi Codicillantis sitae Januae in contrata, sive platea nobilium De Auria ipsi Ill.mo Codicillanti ab Ill.ma Republica genuense donatae et hoc per annos quindecim proxime venturos secuturos post tempus ipsi Ill.mo D. Philippino jam annis praeteritis concessum per praephatum Ill.mum Principem ad fruendum et utendum dicta domo. Ipsamque domum cum suis juribus et pertinentibus quoad proprietatem spectare voluit, et pertinere Illustribus D. Jo: Andreae, et Pagano fratribus Doria q. Ill.mi D. Johannetini et eorum filijs masculis legitimis et naturalibus, et altero ipsorum Ill.mi D. Jo: Andreae et Pagani decedente sine filijs masculis legitimis et naturalibus natis seu nascituris de legitimo matrimonio filij masculi legitimi et naturales ex altero ipsorum nati in totum succedant. Ipsis vero illustribus D. Jo: Andreae et Pagano sine filijs masculis legitimis ut supra decedentibus, quod Deus nolit, vel quandocumque eorum linea masculina legitima et naturali ut supra deficiente, succedere voluit ipse Ill.mus Codicillans in proprietate dictae domus praephatum [p. 94 modifica]Ill.mum comitem Philippum Doria si viveret, si vero non viveret filios masculos legitimos et naturales, ac de legitimo matrimonio natos ipsius Ill.mi D. Philippini.

Ipso vero Ill.mo D. Philippino sine masculis legitimis, ut supra dictum est decedente, vel deficiente quandocumque eius linea masculina legitima et naturali ordinavit ipse Ill.mus Codicillans quod in dicta domo cum suis juribus et pertinentiis succedant et ad dictam domum admittantur filiae feminae legitimae et naturales ipsorum Ill.mi D. Jo: Andreae et Pagani vel alterius ipsorum, quae cum aliquo de familia Doria ex veteribus et non ascriptis in dictam familiam matrimonium contraxerit, et successive descendentes masculi dictae talis filiae seu filiarum, quae contraxerint ut supra, et quatenus omnes extra familiam Doria se nuberent vel etiam nuptae in dicta familia ut supra deficeret earum linea masculina legitima ut supra, voluit, et ordinavit, ipse Ill.mus Codicillans dictam domum pervenire debere in familiam Nobilium de Auria, quae familia et seu illi quatuor, qui annuatim deputantur per dictam familiam debeant dictam domum locare et pensiones annuatim erogare in rebus necessariis pro usu, commodo, et utilitate Ecclesiae Sancti Matthaei Januae, prohibens in quocumque casu, et quocumque tempore, alienationem ac permutationem ipsius domus, etiam si praetium seu processus ipsius domus succedere deberet in locum dictae domus sub vinculis praedictis.

In reliquis dictum suum testamentum, et contenta in eo affirmavit in omnibus et per omnia, pro ut in eo continetur. De quibus omnibus etc. Per me dictum Jo: Jac: Cibo Notarium.

Actum extra muros Januae in villa Fassoli, in palatio praephati Ill.mi principis videlicet in una ex dictis cameris inferioribus anno Dominicae Nativitatis Millesimo quingentesimo quinquagesimo nono, indictione prima, secundum Januae cursum die Mercurij octava februarij in hora ave mariae de sero vel circa, accensis ibi quinque luminibus praesentibus Sp: Ju: utr: Doct: D. David de Promontorio et Jeanne Bapta Pensa Ju: utr: Doct: Baptista Deponte draperio q. [p. 95 modifica]Augustino Cibo, et Paulo Baptista Mochonexi Notarijs ac Baptista Zenogio filio Matthei Januen. testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis.

Receptum et publicatum per me Jo: Jac: Cibo Not.m

II.


In nomine Domini. Amen.

Cum varia mutabilisque sit voluntas hominis usque ad mortem; idcirco praephatus Ill.mus et Exc.mus D. Andreas Doria Amelfi princeps etc. Sanus Dei gratia mente loquela visu et intellectu et in sua bona, ac sana existens memoria, licet nunc aliquantulum adversa valetudine corporea gravetur, sciens se condidisse suprascriptum suum testamentum, et codicillos receptum, et receptos per me notarium infrascriptum annis et diebus in eis respective contentis, et de quibus et contentis in eis respective fatetur habuisse et habere plenam noticiam certamque scientiam, et volens codicillari ac aliqua immutare et revocare ideo, revocando in primis et annullando dictum suprascriptum Codicillum per suam Excellentiam factum, ut supra et omnia in eo contenta codicillando ordinavit voluit et disposuit in omnibus ut infra.

Videlicet quod Ill.mus Comes D. Philippinus De Auria quondam alterius Ill.mi Philippini habeat usum et gauditam domus ipsius Ill.mi Codicillantis sitae Genuae in contrata sive platea nobilium De Auria suae Excellentiae ab Exc.ma Republica Genuense donatae et hoc scilicet per annos duodecim proxime venturos incipiendos post finitum tempus ipsi Ill.mo D. Philippino jam annis praeteritis concessum per suam Excellentiam ad fruendum et utendum dicta domo et hoc absque aliqua pensione solvenda per ipsum Ill.mum D. Philippinum, quibus annis duodecim finitis ipsa domus revertatur et ex nunc ipse Illustrissimus Codicillans ipsam reverti voluit ad dictos Ill.os D. Joannem Andream, et Paganum Doria filios praephati Ill.mi [p. 96 modifica]Joannettini, ac eorum filios masculos legitimos et naturales et quatenus alter ex ipsis sine masculis decederet, alter vel eius filij masculi legitimi et naturales ut supra succedant in totum in dicta domo; et deficiente quandocumque, quod Deus nolit, eorum linea masculina legitima et naturali succedant filiae feminae legitimae et naturales ipsorum vel alterius ipsorum quae contraxerint matrimonium cum aliquo ex Nobilibus De Auria non autem de aggregatis et quatenus dictae filiae sine filijs masculis ex dicto matrimonio decederent vel matrimonium cum aliquo ex dictis nobilibus De Auria non contraherent, vel quatenus ipsi Ill.es D. Joannes Andreas et Paganus sine liberis legitimis ut supra decederent ex nunc prout extunc et e contra ordinavit et ordinat dictam domum pervenire debere in familiam nobilium De Auria, et illi quatuor qui annuatim deputantur per dictam familiam debeant dictam domum locare et pensiones erogare in rebus necessarijs pro usu commodo et utilitate Ecclesiae Sancti Matthaei Januae. Prohibens ipse Ill.mus Codicillans in quocumque casu et etiam in quocumque tempore alienationem obligationem et permutationem dictae domus, etiam si processus et praetium ipsius domus succedere deberet in locum dictae domus, volens et ordinans ipse Ill.mus Codicillans, ad hoc ut domus ipsa diutius in suo statu manuteneatur, quod teneantur ex pensionibus dictae domus ipsi quatuor de dicta familia si in ipsam familiam pervenire contigerit, expendere annuatim in reparatione et manutentione ipsius, quantum ipsis necessarium fore judicaverint et opportunum pro dicta reparatione et manutentione. Si vero annuatim reparationem non egeret, ordinavit pensiones ipsas erogari in omnibus ut supra dictum est, et dicta reparatio fiat quando arbitratu duorum ex dictis quatuor reparatione indigebit.

Item ordinavit quod praephatus Ill.mus D. Jo : Andreas debeat ex credito et provento percipiendo ex triremibus solvere et satisfacere omnibus et singulis creditoribus ipsius Ill.mi Codicillantis et quatenus creditores ipsi vel aliqui ipsorum instarent solutionem, et exactio stipendiorum adhuc facta non esset, voluit nihilominus ipse Ill.mus [p. 97 modifica]Codicillans quod ipse Ill.mus D. Jo: Andreas teneatur eis satisfacere et ita ipsum Ill.mum D. Johannem Andream gravavit et gravat omni meliori modo etc. hortansque insuper ipsum Ill.mum Dominum Johannem Andream ut omnia gerat etiam cum consilio Mag.ci D. Adam Centurioni et Dominici De Auria q: Domini Nicolai.

Item sciens se virtute dicti sui testamenti haeredem instituisse praephatum Ill.mum Dominum Johannem Andream, propterea dictam institutionem revocando haeredes universales instituit ac esse voluit et ore proprio nominavit omnium et singulorum bonorum ipsius Ill.mi D. Andreae etc. et etiam eorum quae spectarent ad haeredem per suam Excellentiam nominandum dictos Ill.es D. Johannem Andream et Paganum fratres Doria filios prephati Ill.mi q. D. Johannetini Doria aequa portione.

In reliquis omnia et singula in dicto suo testamento et codicillis approbavit et confirmavit in omnibus per omnia et pro ut in eis continetur etc.

De quibus omnibus etc.

Per me dictum Johannem Jacobum Cibo Notarium etc.

Actum extra muros Januae in villa Fassoli in palatio praephati Ill.mi principis videlicet in una ex cameris inferioribus anno Dominicae Nativitatis Millesimo quingentesimo quinquagesimo nono indit.e prima secundum Januae cursum, die Mercurii vigesimanona Martij in vesperis, praesentibus Ant. Amigheto Causidico q: Peregri, Bapta Zenogio filio Matthaei, Gregorio Cibo filio mei Notarij infrascripti Paulo Baptista Mochonexi, et Francisco Roccataliata Notarijs Januen. testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis.

Receptum et testatum per me dictum Jo: Jacobum Notarium etc.


III.


In nomine Domini. Amen.

Cum varia mutabilisque sit voluntas hominis usque ad mortem, idcirco praephatus Ill.mus et Exc.mus D. Andreas Doria Amelphi [p. 98 modifica]princeps etc. sanus Dei gratia mente, loquela, visu, et intellectu et in sua bona ac sana existens memoria, sciens se condidisse suprascriptum suum testamentum et codicillos, receptum et receptos per me notarium infrascriptum ut supra, et de quibus et contentis in eis fatetur habuisse ac habere plenam noticiam certamque scientiam, et volens codicillari vel aliqua addere, ideo per praesentem suum codicillum legavit ut infra. Videlicet quia ipse Ill.mus Codicillans legavit et legat ...... filiae q. Mag.ci D. Jo: Baptistae De Furnariis innuptae scuta quinquaginta auri pro et occasione suae maritationis solvenda per Ill.mum D. Johannem Andream Doria et sic ipsum gravavit et gravat in una seu pluribus vicibus; in reliquis dictum suum testamentum, et codicillos, et contenta in eis respective approbavit et confirmavit ac approbat et confirmat. De quibus omnibus etc.

Per me dictum Johannem Jacobum Cibo Notarium.

Actum in palacio praephati Ill.mi Principis sito ut supra, anno Dominicae Nativitatis Millesimo quingentesimo quinquagesimo nono inditione prima secundum Genuae cursum, die Jovis tercia Augusti in tercijs, praesentibus Gregorio de Albara, D. Bapta Georgio Centuriono q: Simonis, Baptista Zenogio filio Matthaei, Spectabili D. David de Promontorio Ju: utr: doct: et Gregorio Cibo filio mei Notarij infrascripti Januensibus, testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis.

Receptum et publicatum per me Johannem Jacobum Cibo Feyranum Notarium.


IV.


Anno et loco suprascriptis inditione secunda secundum Januae cursum die Jovis septima Decembris, in tercijs in loco praedicto.

In nomine Domini Amen. Cum varia mutabilisque sit voluntas hominis usque ad mortem, idcirco praephatus Ill.mus et Exc.mus D. Andreas Doria Amelphi princeps etc. sanus Dei gratia mente [p. 99 modifica]loquela, visu, et intellectu, et in sua bona ac sana existens memoria, volens codicillari et dicto suo testamento aliquid addere, ideo codicillando disposuit in omnibus ut infra. Videlicet quia ordinavit ultra jam disposita et ordinata circa humationem sui cadaveris, quod dictum suum cadaver efferatur copertum panno nigro cum ordine parvo aurei velleris, indutum more solito, pro ut solitum est fieri et servari in huiusmodi equitibus aurei velleris. In reliquis dictum suum testamentum et omnes alios codicillos per ipsum Ill.mum Codicillantem superius factos approbavit et confirmavit ac approbat et confirmat in omnibus et per omnia pro ut in eis respective continetur. Testes Spectabilis artium et medicinae doctor Dominus Joseph Ratus, D. Luchinus Boerius chirurgus q. D. Johannis, Antonius Pissina de Mediolano q: D. Jo: Jacobi, Jo: Petrus Ricardus q. Ricardi a secretis Suae Excellentiae et Johannes De Grasijs q. Bernardini de Ceva ad praemissa vocati et rogati.


V.


1560 indictione secunda secundum Januae cursum, die lunae undecima Martij in vesperis in loco praedicto.

In nomine Domini. Amen.

Cum varia mutabilisque sit voluntas hominis usque ad mortem, idcirco praephatus Ill.mus et Exc.mus D. Andreas Doria Amelphi princeps etc. sanus Dei gratia mente, loquela, visu, et intellectu et in sua bona ac sana existens memoria, volens codicillari et dicto suo testamento et codicillis aliquid addere, propterea codicillando disposuit in omnibus ut infra, videlicet quia legavit et legat omnia et singula loca ipsius testatoris, et de quibus ipse testator quommodocumque disponere potest sub quavis columna, et nomine sint Ill.o D. Pagano Doria filio q: Ill.i D. Joannis cum suis quibuscumque proventibus. In reliquis dictum suum testamentum et alios codicillos superius factos approbavit et confirmavit, ac approbat et confirmat virtute praesentis in omnibus et per omnia, et pro ut in ipsis, et uno quoque ipsorum respective continetur. [p. 100 modifica]De quibus omnibus etc.

Per me dictum Johannem Jacobum Notarium etc.

Testes Antonius de Pissina de Mediolano q: D. Jo: Jacobi, Coelestinus Doria a secretis praephati Ill.mi Principis q. D. Francisci, Nicolaus Valentinus Venetus de Colonia, D. Ludovicus Zulferanus de Regio q: D. Georgij familiares Suae Excellentiae et Hyeronimus Cibo Notarius frater mei Notarii infrascripti ad praemissa vocati et rogati.


VI.


In nomine Domini. Amen.

Cum deambulatoria sit hominis voluntas usque ad mortem, idcirco praephatus Ill.mus et Exc.mus D. Andreas Amelphi princeps etc. sanus Dei gratia mente loquela corpore et intellectu et in sua bona ac sana existens memoria, cupiens codicillari et aliquid ex praedictis ordinatis per ipsum et dispositis detrahere ac reformare, igitur codicillando ordinavit ac disposuit in omnibus ut infra, videlicet quia sciens se posse disponere de locis viginti, libris trigintatribus, solidis sex, et dinarijs octo juxta formam testamenti q. D. Hieronimae De Auria q. Branchae, ulteriusque de proventibus locorum septuaginta comperarum Sancti Georgij ipsius testatoris respondendum esse singulo anno Clarae filiae q. . . . . et pro ut sub columna locorum ipsius Ill.mi Codicillantis comperarum Sancti Georgij diffusius constare asseruit, cui pro veritate relatio habeatur, ipsaque omnia loca legasse Ill. D. Pagano D’Oria filio q: Ill.i D. Joanettini et pro ut ex suprascriptis ordinationibns per ipsum factis apparet, propterea codicillando ac ex dicto legato facto dicto Ill.mo D. Pagano adimendo et reformando disposuit in omnibus ut infra, videlicet quia ipse Ill.mus D. Andreas ordinavit, legavit et voluit dicta loca viginti, libras, soldos, et denarios in una . . . . . dicta loca de quibus respondetur annumatim dictae Clarae in alia describi et scribi in una ratione ex parte in credito nomine et capite ipsius Ill.mi D. Andreae [p. 101 modifica]cum obligatione quod dica loca cum suis proventibus nullo unquam tempore vendi, alienari, describi aut quoquomodo de eis disponi possit sed semper in perpetuum in capite ratione et credito ipsius Ill.mi D. Andreae stare debeant et de proventibus ipsorum responderi voluit Illustribus D. Jo: Andreae et Pagano filijs q: Ill.i D. Joannetini Doria pro ipsis proventibus erogandis et convertendis in reparationem et restaurationem Ecclesiae Sancti Matthei de Janua et aliorum necessariorum pro dicta Ecclesia et ipsis deficientibus eorum filiis masculis, quibus deficientibus et seu ipsis huiusmodi curam suscipere nolentibus voluit de praedictis proventibus annuatim responderi debere illis tribus deputatis qui pro tempore erunt a familia et albergo Doria pro omnibus spectantibus dicto Albergo ad effectum erogandi dictos proventus in omnibus ut supra, et seu illi vel illis de dicto Albergo et familia Doria qui deputarentur pro tempore ad curam et reparationem dictae Ecclesiae et aliorum necessariorum pro dicta Ecclesia. In reliquis dictum suum testamentum et codicillos et contenta in eis respective approbavit et confirmavit in omnibus et per omnia et pro ut in eis respective continetur.

De quibus omnibus etc.

Per me dictum Johannem Jacobum Cibo Notarium etc.

Actum extra muros Januae in Villa Fascioli in Palacio praephati Ill.mi Principis Anno Dominicae Nativitatis Millesimo quingentesimo sexagesimo, inditione secunda secundum Januae cursum, die Martis secunda Julij in tercijs, praesentibus spectabile D. David de Promontorio iuris utr: doc:, Gregorio Pluma q. Panthaleonis, Augustino Bonoino q: Alterius Augustini, Benedicto Dacino de Monterubeo q: Dominici et Jo: M.o de Grasijs servitore suae Excellentiae testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis. [p. 102 modifica]

VII.


In nomine Domini. Amen.

Quia secundum varietates rerum et temporum, etiam debent sapientes eorum variare et mutare voluntates, ideo Ill.mus D. Dominus Andreas Doria Amelphi princeps etc. sanus Dei gratia mente loquela corpore et intellectu, et in sua bona ac sana existens memoria memor in suis ultimis testamento et codicillis disposuisse de creditis suis causatis ex stipendio triremium et cum nuper in clade accepta et infortunio sequuto in Classe Ser.mi et Catholici Regis Hispaniarum ad locum Iorbi praephatus Ill.mus D. Jo: Andreas aliquot triremes amiserit ita ut opus sit maxima impensa, tam in reparandis et instruendis quae reliquae sunt, quam in fabricandis aliis ut denuo possit numerus viginti triremium expleri, quae continuo mandatis, obsequiis et servitiis Ser.mi et Catholici Regis Hispaniarum solito stipendio presto sint, pro ut ipse Ill.mus Codicillans futurum cupit et sperat, et dictum Ill.mum D. Jo: Andream, ut faciat paterna monitione hortatur; et ut hoc maturius fieri possit legavit et legat eidem Ill.o D. Jo: Andreae omne id quod ipsi Ill.mo Codicillanti debetur et in futurum debitum erit per Regiam Cath: Ma: pro stipendiis triremium et causa et occasione ipsarum triremium ut facta solutione eius quod debetur per suam Excellentiam Mag.co D. Nicolao Spinulae q: M. D. Lucae quod debitum vult solvi per dictum Ill.mum D. Johannem Andream, et ex dictis stipendiis residuum possit converti per dictum Illustrem D. Jo: Andream in reparandis instruendis et armandis triremibus, quae supersunt et in fabricandis instruendis ac construendis aliis.

Item ordinavit et mandavit ac legavit dicto Ill.i D. Jo: Andreae domum ipsius Ill.mi Codicillantis de Fasciolo cum suis juribus et pertinentiis, ac villa contigua et annexa ac stabulo; et dicto Ill.o D. Pagano legavit domum sitam Genuae in platea Nobilium Doria ipsius Ill.mi Codicillantis munere publico donatam, ac villa Fascioli [p. 103 modifica]quam vulgari nomine appellant le fassie di sopra cum earum juribus et pertinentiis, et cum hoc, quod aqua dictae villae sit communis utrique et non possint impedire quin dictus Ill.s D. Jo: Andreas Dominus dictae domus et palacij Fascioli dicta aqua ad eius libitum utatur, et eius successores pro ut nunc Sua Excellentia utitur. Cassans, revocans, et irritans omnia et singula per suam Excellentiam disposita in alio suo testamento et codicillis circa proventus credita et dictas domos, et villas, sed vult quod contenta in praesentibus codicillis loco illorum quae ibi disposuisset de praedictis succedant. In caeteris vero approbat et confirmat dictum testamentum et codicillos et omnia et singula in eis respective contenta.

De quibus omnibus etc.

Per me dictum Johannem Jacobum Cibo Notarium etc.

Artum extra muros Januae in palatio praephati Ill.mi Codicillantis videlicet in una ex cameris inferioribus, anno Dominicae Nativitatis Millesimo quingentesimo sexagesimo, inditione tertia secundum Januae cursum, die Martis vigesima quarta septembris, in vesperis praesentibus spectabilibus Dominis D. Davide De Promontorio iur: utr: doc: D. Josepho Cibo olim Ratto artium et medicinae doctore, Ant. De Amigheto Causidico q: Peregri, Hyeronimo Cibo Notario q: Clementis, Augustino Cibo Notario filio mei Notarij infrascripti, et Gregorio Pluma q: Panthaleonis Januensibus testibus ad praemissa vocatis specialiter et rogatis.

Testata et publicata fuerunt per me dictum Johannem Jacobum Cibo Peyranum Notarium 1.


AVVERTENZA


Nell’opera intitolata Prontuario dello Medaglie, Lione 1553, pag. 229, vedesi stampata una Medaglia d’Andrea Doria, ma l’autore del libro volle piuttosto offrire il ritratto dell’eroe, che darci il conio di una Medaglia veramente incisa ad onore di lui.

Note

  1. Pagano Doria moriva ancora giovinetto e senza prole, subentrava quindi nei dritti di lui il fratello Giovanni Andrea, che al Principato di Melfi riuniva così i feudi della Liguria.