Vai al contenuto

La vita, et sito de Zychi, chiamati Ciarcassi, Historia notabile/Epistola dedicatoria dello stampatore

Da Wikisource.
Aldus Manutius Romanus, Iacobo Sanazaro patritio Neapolitano et equiti clarissimo S.P.D.

../Epistola dedicatoria dell'autore allo stampatore IncludiIntestazione 18 agosto 2024 100% Da definire

Aldus Manutius Romanus, Iacobo Sanazaro patritio Neapolitano et equiti clarissimo S.P.D.
Epistola dedicatoria dell'autore allo stampatore
[p. 2 modifica]

ALDUS MANUTIUS ROMANUS, IACOBO SANAZARO PATRITIO NEAPOLITANO ET EQUITI CLARISSIMO S.P.D.


GEORGIUS Interianus Genuensis homo frugi, venit iam annum Venetias, quo cum primum adplicuit, et si me de facie non cognosceret, nec ulla inter nos familiaritas intercederet, me tamen officiose adijt, tum quia ipse benignus est, et sane quam humanus tum etiam, quia Daniel Clarius Parmensis, vir utraque lingua doctus, et qui in urbe Rhacusa publice summa cum laude profitetur bonas literas, ei, ut me suo nomine salutaret iniunxerat, mihique statim sic factus est familiaris, ac si vixisset mecum. Est enim homo (ut nosti) facetus. ac integer vitæ, et doctorum hominum studiosissimus. Tum visus est mihi Homeri Ulysses alter, nam et ipse μάλα πολλὰ πλάγχθη·

Non miror igitur, si et tu plurimum eo homine delectaris, et Pontanus vir doctissimus ac ætate nostra Vergilius alter, et Politianus olim multi homo studij, ac summo ingenio, qui etiam in Miscellaneis suis de eo ipso Georgio Meminit, delectatus est. Is vulgari lingua libellum de eorum Sarmatarum vita, et moribus composuit, qui a Strabone, et Plinio, et Stephano Zygi appellantur, qui ultra Tanain fluvium, et Mæotin paludem habitant orientém versus, eumque ad me misit imprimendum hac lege, ut ubicunque opus esset, emendarem. Sed ego immutavi tantum, quod [p. 3 modifica]in Orthographia peccare videbatur: cætera, ut maior fides historiæ haberetur, dimisi, ut ipse composuit. Ipsum autem libellum, quoniam gratissimum tibi fore existimamus, tum ipsa historia, tum summo ipsius Georgij in te amore, ad te mittimus. Simul ut hac ad te epistola peterem, ut quæ et latina, et vulgari lingua docte, et eleganter composuisti ad me perquam diligenter castigata dares, ut excusa typis nostris edantur in manus studiosorum, quam emendatissima, et digna Sanazaro. Nam quæ impressa habentur, valde sunt depravata ab impressoribus. Vale vir doctissime suavissimeque et me fac diligas quemadmodum facere te accepi a Marco Musuro Cretensi iuvene, et latine, et græce oppido quam erudito, atque utriusque nostrum amantissimo. Venetiis, XX Octobris DII.