Le rime di M. Francesco Petrarca/Testamento del Petrarca - Elogi

Da Wikisource.
../Compendio della vita del Petrarca

../Sonetto I IncludiIntestazione 27 maggio 2020 75% Biografie/Testamenti

Compendio della vita del Petrarca Sonetto I
[p. lxiii modifica]

TESTAMENTO


DI M.


FRANCESCO PETRARCA


Tratto da’ Comentarj d’Aldo il Giovane

sopra il III. libro degli

Officj di Cicerone cap. X.


S
Æpe de eo mecum cogitans de quo nemo nimis, pauci satis cogitant, de novissimis scilicet, ac de morte; quæ cogitatio neque saperflua esse potest, neque nimium festina, cum & mors omnibus certa sit, & hora mortis incerta; utile, & honestum credo, antequam me mors impediat; quia mors ipsa, quæ per varios, & ambiguos rerum casus semper nobis impendet, propter vitæ brevitatem procul esse non potest; nunc Dei gratia, dum corpore simul, atque animo sanus sum, de me ipso, ac de rebus meis testando disponere quamvis (ut verum fatear) tam parvæ res sunt meaæ, ut de ipsis quodam modo pudeat me testari: sed divitum, atque inopum curæ de rebus (licet imparibus) pares sunt. Volo igitur hanc meam voluntatem ordinare, ac scriptis committere, & propter quandam honestatem, & ob id maxime, ne de huis modi rebuslis meis, propter meam incuriositatem, post meum obitum litigetur. In primis animam meam peccatricem, sed Divinam misericordiam implerantem, & de illa [p. lxiv modifica]sperantem, recommendo humiliter JESU CHRISTO: eique, flexis ipsius animæ genibus, ut a se creatam, suique sanctissimi sanguinis pretio redemtam, protegat, affisus supplico, nec permittat ad suorum manus hostium pervenire. Ad hoc etiam auxilium beatissimæ Virginis Matris suæ, & beati Michelis Archangeli, reverenter, ac fidenter imploro, & Sanctorum reliquorum quos intercessores apud CHRISTUM invocare sum solitus, ac sperare. Corpus autem hoc terrenum, ac mortale, nobilium gravem sarcinam animorum, terræ, unde origo est sibi, volo restitui. Et hoc absque omni pompa, sed cum summa humilitate, & obiectione, quanta esse potest. De quo heredem meum, & amics omnes rogo, obsecro, & obtestor, & adjuro per viscera misericordiæ Dei nostri, & per caritatem, si quam ad me umquam habuerint, neque falsi spe honoris hoc negligant.1 Cum sic omnino me doceat, ac sic velim ita ut, si forte (quod absit) contrafecerint, teneantur Deo, & mihi de gravi utriusque offensa in diem Judicii respondere. Et hæc quidem de domo sepolturæ: hoc addito, quod nemo me fleat, nemo mihi lacrimas, sed pro me Cristo preces, & qui potest, Christi pauperibus caritatem, pro me orare monitis [p. lxv modifica]porrigat, hoc mihi prodesse poterit: fletus autem & defunctis inutilis, & flentibus est damnosus. De loco autem non magnopere curo. Contentor poni ubicumque Deo placuerit, & iis qui hanc curam suscipere dignabuntur. Si tamen expressius mea de hoc voluntas exquiratur, sepeliri velim, si Paduæ ubi nunc sum, moriar, in ecclesia S. Augustini, quam Fratres Prædicatores tenent: quia & locus animæ meæ gratus, & jacet2 illic is qui me plurimum dilexit, inque has terras pias precibus attraxit, præclarissimæ memoriæ Jacobus de Carraria, tunc Paduæ Dominus: si autem Arquadæ, ubi ruralis habitatio mea est, diem clausero, & Deus mihi tantum concesserit, quod valde cupio, capellam ibi exiguam ad honorem Beatissimæ Virginis Mariæ exstruere, illicque sepeliri eligo, alioquin inferius, il aliquo loco honesto, juxta eccelesiam plebis. Si Venetiis moriar, poni volo in loco S. Francisci de Vinea, illic ante hostium ecclesiæ. Sin Mediolani, ante ecclesiam B. Ambrosii, juxta primum introitum, qui civitatis muros aspicit. Si Papiæ, in ecclesia S. Augustini, ubi Fratribus visum fuerit. Si autem Romæ, in ecclesia S. Mariæ Majoris, vel S. Petri, ubi erit opportunius, vel juxta eccesiam hanc, vel illam sicut Canonicis placebit. Nomi avi loca quibus per Italiam conversari soleo. Ac, si Parmæ, in ecclesia majori, ubi per multos annos Archidiaconus fui inutilis, & semper fere obsens. Sin ubicumque terrarum alibi, il loco Fratrum [p. lxvi modifica]Minorum, si sit ibi: sin minus, in quacumque alia ecclesia, quæ vicinior fuerit loco mortis. Hæc de sepulcro, plura fateor quam virum doctum deceat, ab indocto dicta sint. Nunc accedo ad dispositionem earum rerum quæ vocantur bona hominis; cum potius sæpe sint impedimenta animi. Et primo quidem huic S. Ecclesiæ Paduanæ, unde percepi & commoda, & honores, ordinavi animo jampridem pusillum terræ emere, quod eidem testamento dimitterem, usque ad summam quinque mille & ducentarum librarum hujus parvæ monetæ, vel plus, si plus possem: sed ad hanc usque summam habeo jam verbo licentiam a Magnifico Paduæ Domino D. Francisco de Carraria, quam vel in vita mea, vel post obitum, quoties, seu quandocumque petita fuerit, daturum esse non dubito; sicut illum, cujus non actus modo, sed verba multam habeant in proposito firmitatem. hujus modi autem terram hactenus, intervenientibus aliis expensi, emere non valui. Si ergo ipsam emero, (ut spero) faciam in instrumento emptionis poni, quod ipsam teneo animo relinquendi Ecclesiæ: & ex nunc ita facio. Quamvis ejusdem terræ situm non possim adhuc in scriptis inserere. Sin autem (quoniam nonnunquam piæ voluntates, propter peccata hominum, deduci nequeant ad effectum) dictam terram emere vel propter impotentiam, vel propter negligentiam omisero, lego ipsi Ecclesiæ Paduanæ ducatos ducentos auri ad emendum aliquantulum terræ, ubi melios fieri [p. lxvii modifica]poterit. De cujus proventibus perpetuum3 anniversarium animæ meæ fiat. Et ipsi Domino supplico, si tunc vivet (sicut cupio, & Deum precor, ut multos postea per annos lætus, & felix vivat) vel si (quod Deus avertat) tunc ipse non viveret, precor alium quemcumque penes quem rei hujus erit arbitrium, quatenus ob reverentiuam B. Virginis, & mei, licet indigni & pusilli hominis, respectum, concedat hoc fieri; & decretum super hoc suum favorabiliter interponat. Lego autem ecclesiæ apud quam sepeliar ducatos viginti: aliis autem ecclesiis quatuor Ordinum Mendicantium (si ibi fuerint) ducatos quinque pro qualibet. Pauperibus Christi lego centum ducatos, distribuendos ut videbitur Presbytero Joanni Abocheta, custodi Ecclesiæ Paduanæ: & hoc, si hic moriar: sin alibi, ad arbitrium prælati ecclesiæ illius in quæ reconditus fuero ita tamen, ut de dicta quantitate nullus ultra singulos ducatos accipiat. Transeo ad dispositionem aliarum rerum. Et prædicto igitur Magnifico Domino dimitto tabulam meam, sive iconam B. Virginis Mariæ, operis Zotti, pictoris egregii, quæ mihi ab amico meo Michaele Vannis de Florentia missa est. Cujus pulchritudinem ignorantes non intelligunt: magistri autem artis stupent. Hanc iconam ipsi Domino Magnifico meo lego, ut ipsa Virgo benedicta sibi sit propitia apus filium suum [p. lxviii modifica]JESUM CHRISTUM. Amicis minoris status, scilicet carissimis mihi, libenter magna dimitterem, si facultas esset uberior: sed affectum librabunt. magistro Donato de Prato venetiis habitanti, si quid mihi debet ex mutuo, quod quantum sit, nescio; sed utique parum est; remitto, & lego; nec volo, quod heredi hanc ob caussam ad aliquid teneatur. De equis meis, si quos hevuero in tempore transitus mei, qui placuetint Bunzanello de Viguntia, & Lumbardo a Serico4, concivibus Paduanis, volo quod inter eos sortiantur, quis primum eligat, quis secundum. Et præter hoc, dicto Lumbardo, qui rerum suarum [p. lxix modifica]curam deposuit, ut res meas ageret, obligatum me confiteor in centum & trigintaquatuor ducatis auri, & solidis xvi. quos expendit utilitatibus meis: & multo amplius: sed, facta ultimo inter nos omnium ratione, dictae quantitatis sibi debitor remansi: quam si ante acceperit, (sicut spero cito facere) bene erit: alioquin volo, quod heres meus ante omnia sibi satisfacere teneatur: de quo debito chirographum meum havet, quod restituat heredi meo ipse Lumbardus5. Item lego ipsi Lumbardo scyphum meum parvum rotundum argenteum, & auratum, cum quo bibat aquam, quam libenter bibit, multo libentius, quam vinum: Presbytero autem Joanni Abocheta, costodi Ecclesiae nostrae, Breviarium meum magnum, quod Venetiis emi pro pretio librarum centum: ea tamen lege illud ei dimitto, ut post eius obitum remaneat in Sacristia Paduanae Ecclesiae ad [p. lxx modifica]6 perpetuum Presbyterorum, ut ipse Presbyter Joannes, & alii orent (si eis placeat) Christum & B. Virginem pro me. D. Joanni de Certaldo, seu Boccatio, (verecunde admodum tanto viro tam medicum lego) quinquantaginta florenos auri de Florentia, pro una veste hiemali, ad studium, lucubrationesque nocturnas. Magistro Thomæ Bambasiæ de Ferraria lego Lautum meum bonum, ut eum sonet non pro vanitate sæculi fugacis, sed ad laudem Dei æterni. Prædicti autem amici mei de parvitate hujusmodi legatorum non me accusent, sed fortunam: siquid est fortuna. Et propter hunc respectum distuli ad ultimum, quem primum esse decuit, magistrum Joannem de Dundis, physicum, [p. lxxi modifica]astronomorum facile principem, dictum ab Horologio, propter illud admirandum Planetarii opus eo confectum, quod vulgus ignarum Horologium esse arbitratur. Cui lego quinquaginta ducatos auri pro emendo sibi unum parvum anulum digito gestandum in memoriam mei. De facultatibus autem domesticis sic ordino. Bartholomæo de Senis, qui dicitur Pancaldus, viginti ducatos, quos non ludat. Zilio de Florentia, domicello meo, supra salarium suum siquid sibi debetur, viginti ducatos. Et, si haberem plures, aut alios plures, paucioresve domicellos, supra salarium suum, pro quolibet florenos, seu ducatos x. famulis duos; pro quolibet coco duos. Et, si isti, vel amici obiissent, vel domicelli, seu famuli obiissent priusquam moriar, quod eis legabam, volo, ut redeat ad heredem meum. Omnium sane bonorum meorum mobilium, & immobilium, quæ habeo & habiturus sum, ubicumque sunt vel erunt, universalem heredem insituo Franciscum de Brossano, filium q.d. Amicoli de Brossano, civem Mediolani, portæ Vercellinæ. Et ipsum rogo, non solum ut heredem, sed ut filium carissimum, ut pecuniam quamcumque, sive sit plurima, sive sit minima, (quia magna utique non erit) meis rebus invenerit, dividat in duas partes, & unam sibi habeat, alteram numeret cui scit me velle, & de ea fiat, quod etiam me velle scit. Duo, antequam finiam hanc scripturam, addenda sunt; unum, quod modicum illud terræ quod habeo ultra montes in comitatu [p. lxxii modifica]Venusini, in villa, seu castro Valclusæ, diœcesis Cavalloinensis, quia sine dubio, eundo illuc, vel etiam mittendo, quodammodo plus expenderetur, quam res valeat, volo, quod sit Hospitalis dicti loci, & in usus pauperum Christi. Et, si forte hoc fieri non posset, impediente aliquo jure, vel statuto, volo, quod sit Joannis, & Petri, fratrum, q. Raymundi de Raymundis, qui Moneta communiter dicebatur, & fuit obsequiosus, & fidelis mihi valde. Et, si dicti fratres, vel eorum alter obiisset, volo, quod veniat ad filios, vel nepotes, in memoriam dicti Monetæ. Alterum, quod illud modicum quod habeo in bonis immobilibus in Padua, vel territorio Paduano, vel in posterum habiturus sum, volo, quod sit heredis mei, ut cetera: sed hac lege, quod nec per se, nec per alium horum aliquid alienari possit venditione, aut donatione, aut perpetua emphytheosi, aut quovis alio modo: nec etiam pignorari usque ad completos xx. annos, a die mei obitus computandos: quod pro utilitate ipsius heredis ordino; qui ignorantia rerum labi posset; quas cum plene noverit, puto non libenter alienabit. Sin autem forte, quia omnes sumus mortales, nec omnino ullus est ordo moriendi, dictus Franciscus de Brossano (quod avertat Deus) ante me moriatur; tunc heres meus esto Lumbardus a Serico prædictus, qui plane animum meum novit: quem, ut in vita fidelissimum expertum, non minus fidelem spero post obitum. Hæc jure testamenti, aut alterius ultimæ [p. lxxiii modifica]voluntatis, sed quocumque alio modo melius valitura conscripsi manu propria Paduæ in domo Ecclesiæ, quam habito, Anno Domini M.CCCLXX. Pridie Nonas Aprilis. Et Nicolaum notarium, filium q. ser Bartholomæi, ac Nicolaum, filium ser Petri, notarios infrascriptos, rogavi, prout in eorum subscriptionibus infrascriptis continetur. Unum addo, quod statim post transitum meum heres meus scribat super hoc fratri Gerardo Petrarcho, Monacho Carthusiensi, germano meo, qui est in conventu de Maternio prope Massiliam, ut det sibi opinionem, utrum velit centum florenos auri, an singulis annis quinque, vel decem, sicut sibi paceat. Et, quod ipse elegerit, illud faciat.

Ego Franciscus Petrarcha scripsi: qui testamentum aliud fecissem, si essem dives, ut vulgus insanum putat.


Eundem Petrarcham Bibliothecam suam
Reipublicæ Venetæ dono dedisse,
scriptum est in Tabulario Veneto
his verbis.

1362.7 Die iv. Septemb.

C
Onsiderato quantum ad laudem Dei, & B. Marci Evangelistæ, ac honorem, & famam CVivitatis nostræ futurum est illud quod offertur per Dominum Franciscum Petrarcham, cijus fama hodie tanta est in toto [p. lxxiv modifica]orbe, quod in memoriam hominorum non est, jamdiu inter Christianos fuisse, vel esse philosophum moralem, & poetam qui possit eidem comparari; acceptetur oblatio sua secumdum formam infrascriptæ Cedulæ, scriptæ manu sua: & ex nunc sit captum quod possit expendi de Monte prodomo, & habitatione sua in vita ejus per modum offictus sicut videbitur Dominio, Consiliariis, & Capitibus, vel majori parti: cum Procuratores Ecclesiæ S. Marci offerant facere expensas necessarias pro loco ubi debuerint reponi & conservari libri sui. Et est capta per VI. Consiliarios, tria Capita de xl. & ultra duas partes Majoris Consilii. Tenor autem dictæ Cedulæ talis est:

Cupit Franciscus Beatum Marcum Evangelistam, si Christo & sibi sit placitum, heredem habere nescio quot libellorum quos nunc habet, vel est forsitan habiturus; hac lege quod libri non vendantur, neque quomodolibet distrahantur; sed in loco aliquo ah hoc deputando qui sit tutus8 ab incendiis, atque imbribus ad sui ipsum honorem, & sui memoriam, nec non ad ingeniosorum, & nobiliorum Civitatis illius quos contingent in talibus delectari, consolationem qualemqualem, & commodum perpetuo conservantur. Neque appetit hoc, quod libri vel valde multi, vel valde pretio, sint; sed sub hac spe quod postea de tempore in tempus & illa gloriosa Civitas alio superaddet e publico, & privatim nobiles, atque amantes patriæ cives, vel forte [p. lxxv modifica]etiam9 aliengenæ, secuti exemplum, librorum suorum partem supremis suis relinquent voluntatibus Ecclesiæ supradictæ; atque ita facile poterint ad unam magnam, & famosam Bibliothecam, ac parem veteribus, perveniri. Quæ quantæ gloriæ futura sit illi Dominio, nemo literatus est, puto, nec idiota, qui nesciat. Quod si, Deo, & illo tanto Patrono urbis nostræ auxiliante, contigerit, gaudebit ipse Franciscus, & in Domino gloriabitur, se quondam modo fuisse principium tanti boni. Super quo, si res procedant, forte aliquid latius scribet. Verum, ut aliquid plus quam verba ponere in tanto negotio videatur, vult hoc facere quod promisit, &c.

Pro se interim, & pro dictis libris vellet unam non magnam, sed honestam domum; ut, quidquid de ipso humanitatus contingerit, non possit hoc ejus propositum impediri. Ipse quoque libentissime hoc enim non est ad plenum certus propter multas rerum difficultates; sperat tamen. [p. lxxvi modifica]† Elogium Jacobi Minoris de Carraria, Patavii Duc. V. a Francisco Petrarca conferictum, quod exstat in majori sacello Templi D. Augustino in eadem urbe dicati, ad lævam.

Heu magno domus arcta viro, sub marmore parvo!
     Heu pater hic patria, spesque, salusque jacent!
Quisquis ad hoc saxum convertis lumina lector,
     Publica damna legens, junge preces lacrymis,
Illum flere nefas, sua quem super æthera virtus
     Sustulit, humano si qua fides merito.
Flere gravem patriæ casum, fractemque honorum
     Spem licet, & subitis ingemuisse malis.
Quem populo, patribusque ducem Carraria nuper
     Alma dedit Patavo, Mors inimica tulit.
Nullus amicitias coluit dulcedine tanta,
     Cum foret horrendus hostibus ille suis.
Optimus, inque bonis semper studiosus amandis,
     Nescius invidiæ, conspicuusque fide.
Ergo memor Jacobi speciosum, credula, nomen
     Nominibus raris infere, posteritas.

Anno Domini M.CCC.L.10
Die XIX. Decembris.





[p. lxxvii modifica]


N
El mille cinquecento trentatrè fu trovato in Avignone per la molta diligenza del molto dotto, e virtuoso M. Maurizio Sceva in una sepoltura antica d’una cappella della Chiesa de’ Frati Minori una scatola di piombo chiusa con un filo di rame, dentro la quale era una membrana scrittovi il „già riferito„ Sonetto, ed una medaglia11 con una figura d’una donna picciolissimma da una banda, e dall’altra nulla, con queste lettere attorno: M.L.M.I. le quali furono dal medesimo M. Sceva interpretate: MADONNA LAURA MORTA IACE. Per li quali indizi, e scritture è stato da molti con molta ragione creduto che in quel luogo fosse sepolto il corpo di quella Madonna Laura dal Petrarca amata. Onde poi passando in quel medesimo anno il Cristianissimo Re Francesco Primo per Avignone, per andare a Marsiglia, ed intendendo, il sepolcro di Madonna Laura essere stato ritrovato, l’andò a vedere, e, come magnanimo, e di tutte le virtù verissimo padre, comandò ch’ei fosse e di marmi rifatto, e di Epitaffi in varie lingue ornato: ed, acciocchè M. L. la maggior gloria, e splendore che mai si potesse

[p. lxxviii modifica]ricevere, ricevesse, egli stesso un’Epitaffio ornatissimo, e dottissimo compose: il quale co’ suoi pochi versi le recò forse non minor fama che i molti, e rarissimi componimenti del Petrarca recato le abbiano. I versi dell’Epitaffio di sua Maestà furono questi.

Epitaffio del Re Francesco Primo sopra la sepoltura di Madonna Laura.


E
N petit lieu compirs vous pouuez voir

     Ce, qui comprend beaucoup par renommee,
     Plume, labeur, la langue, & le savoir
     Furent vaincuz par l’aymant de l’aymee.
O gentil’Ame estant tant estimee,
     Qui te pourra lover qu’en se taisant?
     Car la parole est tousiours reprimee,
     Quand le subjet surmonte le disant.


Leggonsi ancora i due seguenti Epitaffj, per comandamento della medesima Maestà stati in quel medesimo tempo composti.


Julii Camilli Epigramma.


L
Aura ego, quam furam Tusci olim vita Poetæ:

Laura ego, quam in vitam Tuscus alebat amor,
Hic sine honore diu jacui non cognita, quamvis
     Cognita carminibus, culte Petrarcha, tuis.
Nulla purpureis spargebat floribus urnam:
     Nullus odorati serta dabat calathis.
Nunc quoq; Francisci sed versu, & munere Regis;
     Notesco, officiis conspicienda piis.


[p. lxxix modifica]

Del Signor Luigi Alamanni.


Q
Ui giace il tronco di quel sacro Lauro

Che dal Tosco miglior fu tale oggetto,
Ch’ovunque scalda il sol n’andò l’odore;
Or dal Gallico re, del Ciel tesauro
(Sendo in poco terren vile, e negletto)
E di marmi, e di stil riceve onore:
E sempre i rami avrà foriti, e freschi
Sotto l’ombra immortal de’ duo Franceschi.




M. Gabriel Simeoni animato (com’egli dice nel suo libro intitolato Illustrazione degli epitaffi, e Medaglie antiche, a carte 15.) dall’esempio del re Francesco I. volle nel passar che fece per Avignone rinnovar la memoria di Laura, e l’amor del Petrarca, lasciando al Sepolcro di lei il seguente Sonetto, ed Epitaffio, i quali ancora si leggono stampati nel sopraccitato luogo.


[p. lxxx modifica]

Sonetto a M. Laura.


A
Lma leggiadra, il cui corporeo velo

Trovò sì bello il Fiorentin Poeta,
     Ch’, Enea spregiando, Esiodo, e Dameta,
     Di te cantò pien d’amoroso zelo;
Com’ei viva t’ornò, poi morta in Cielo
     Pose; con faccia mesta, e talor lieta
     Or rise, or pianse, fra timore, e pièta,
     Bramoso non cangiar natura, e pelo;
Così io, vago di quel che a lui sì piacque,
     della tua dico, ed immortal sua gloria,
     E che vosco ognor viva anco il mio nome;
Con l’arte istessa che t’onora e come,
     E che meco, e con lui sovr’Arno nacque,
     Lascio qui di noi tre nuova memoria.


D.O.M.S.
ET MEMORIÆ ÆTERNÆ
D. LAVRÆ, CVM PVDICI-
TIA TUM FORMA FŒ-
MINÆ INCOMPARABILIS,
QUÆ ITA VIXIT, VT
EIVS MEMORIA NVLLO
SÆCULO EXTINGVI
POSSIT.
RESTITVIT VETE-
RVM MONUMENTO-
RVM PEREGRINVS
INDAGATOR

Gabriel Symeonus Flor. iiii
Idus Apriles

M. D. LVII.

[p. lxxxi modifica]

Christophori Landini Epitaphium Francisci

Petrarchæ Poetæ Fiorentini.


Quantum Pindarico vix debet Græcia plectro,
     Et quantum Latia vix tibi, Flacce, lyra;
Tantum Etrusca pie concessit Musa Petrarchæ,
     Quo celebri fama Laura pudica viret.


Aliud ejusdem Landini.


Cantasti patrio Tyrrhena poemata versa:
     Cantasti Latio Punica bella pede.
Hinc te fronde sua Phœbus, Petrarcha, coronat:
     Hinc vates Fesula doctus in urbe vires.


Paullus Jovius in Elogiis Virurum

literis illustrium


F
Ranciscus Petrarcha eodem cive magistroque suo Danthe, Etruscæ linguæ facultatem constitutam plane, & certis adornatam numeris flagranter excepit, tanta ingenii solertia duriora molliendo, & singulari suavitate variis modis flectendo numeros, ut enatam dudum, & vix dum flores ostendentem eloquentiam, ingenti cultura ad absolutæ maturitais fructum, summumque ideo exactæ eleantiæ fastigium perduxerit: eamque laudem sit consecutus, ut in ea poesis genere amatorioque præsertim, castitate, candore, dulcetudine, nobilium poetarum & primus & ultimus, sanis a scribendo deterritis, existimetur. Sed tanti viri judicium illudens fortuna graviter fefellit, quum hæc æternæ felicitatis spiritum habitura, tamquam temporaria despiceretnota, ut ex Latina

12 [p. lxxxii modifica]Africa, unde ei in Capitalio insignis laurea præmium fuit, certiorem, & nobiliorem gloriam adsequeretur. Sed dobeamus plurimim ingenuo sudore sempre æstuanti, dum literas a multo ævo misere sepultas e Gothicis sepulcris excitaret, modo cum tamquam Italicæ linguæ conditionem & principem ab incomparabili divini ingenii virtute veneremur. Concessit naturæ plane senex ad Arquatum Patavini agri vicum, ubi tumulus carmine ab se composito nobilis conspicitur.13

Sonetto del Varchi al sepolcro del

Petrarca


S
Acri, superbi, avventurosi, e cari

     Marmi, che ’l più bel Tosco in voi chiudete,
     E le sacre ossa, e il cener santo avete
     Cui non fu, dopo lor, ch’io sappia, pari;
Poi che m’è tolto preziosi, e chiari
     Arabi odor, di che voi degni sete
     Quanto altri mai, con man pietose, e liete
     Versarvi intorno, e cingervi d’altari;
Deh non schivate almen ch’umile, e pio
     A voi, quanto più so, divoto inchini
     Lo cor, che come può, v’onora e cole
Così, spargendo al ciel gigli, e viole,
     Pregò Damone: e i belli colli vicini
     Sonar: Povero è il don, ricco è ’l desio.


[p. lxxxiii modifica]

Sonetto di M. Alessandro Piccolomini fatto

in Arquà sopra il Sepolcro di

M. F. Petrarca


G
iunto14 Alessandro alla famosa tomba

     Del gran Toscan, che ’l bell’Alloro amato
     Coltivò sì, che fu coi rami alzato
     U’ forza unqua non giunse o d’arco, o fromba,
Felice o, disse, a cui già d’altra tromba
     Non fa mestier; che ’l proprio alto, e pregiato
     Suon della lira tua sonoro, e grato
     Sempre più verso ’l ciel s’alza, e rimbomba.
Deh pioggia, o vento rio non faccia scorno
     All’ossa pie: sol porti grati odori
     L’aura che ’l ciel suol far puro, e sereno.
Lascin le Ninfe ogni lor’antro ameno.
     E raccolte in corona al sasso intorno,
     Liete ti cantin lodi, e spargan fiori.


Sonetto d'Incerto sopra le15 ceneri del

Petrarca, e di M. Laura

Si trova in alcune edizioni del Petrarca, cioè in quelle del Vellutello, e del Gesualdo.


L
Aura, che un Sol fu tra le donne in terra,

     Or tien del cielo il più sublime onore:
     Mercè di quella penna il cui valore
     Fu che mai non sarà spenta, o sotterra;
Mentre, facendo al tempo illustre guerra,
     Con dolce foco di celeste amore
     Accende e infiamma ogni gelato core,
     Le sue reliquie il picciol marmo serra;

[p. lxxxiv modifica]

E le ceneri elette accoglie ancora
     Di lui che seco nei stellanti seggi
     Fra Dante e Bice il terzo ciel congiunse;
Tu che l’un miri, e i bassi accenti leggi,
     A lor t’inchina, e ’l sacro vaso onora,
     Che le caste reliquie insieme aggiunse.


Sonetto di M. Anton Francesco Rainerio

in lode del Petrarca.

Dalle Rime del Rainerio stampate dal Giolito in

Venezia 1554. in 12. ac. 31.


L
Ungo all’ondoso Taro, onde nell’oro

     Spiega i celesti Gigli il mio gran Duce,
     Amor m’addusse al nido, ove riluce
     La Tosca alma dignissima d’alloro.
L’alma a noi scesa dal più dolce coro
     Qui degnò d’abitare. Ecco la luce
     Che di sè stessa m’ampie, e che m’induce,
     Ov’io ne’ bei desir’arso, l’onoro.
Petrarca, il vanto a voi dan le Sirene:
     A voi cedon le Muse; a voi le cime
     Piegano i lauri: a voi l’ergon i mirti;
Qui, dove già sonar s’udian le rime
     Vostre, vengon con l’aure ognor serene
     Ad onorarvi gli onorati spirti.


Sposizione di questo Sonetto.


Per intendere il presente Sonetto, è da saper che in Parma è comune opinione, e fama che il Petrarca avesse una casa d’un benefizio suo sotto il nome di S. Stefano, ov’egli abitasse alle volte; e la casa ancor si mostra con molti contrassegni dell’antichità di que’ tempi vicina a quella Chiesa del benefizio. Ora in questo Sonetto, ritrovandosi l’Autore in Parma presso al S. Pierluigi, che n’era Principe, e visitando la casa, la volle onorare come dovea celebrando il nome di quell’altissimo Poeta.

Note

  1. Non fu in ciò eseguita la pia intenzione del Petrarca, essendosi forse ad essa derogato per pubblico decreto, a cui si sarà supposta la volontà del religiosissimo testatore non contraria. Vedi la Vita scritta dal Beccatelli, a carte xxvii.
  2. V. a carte lxxv.
  3. Il che fedelmente anche ogidì si pratica in questa Cattedrale addi 9. Luglio, o in altro giorno da’ maggiori ufficj non impedito.
  4. Lombardo Serico fu Padovano, e uomo assai dotto, e discepolo del Petrarca, come apparisce nell'Epitaffio che di esso si legge in questa nostra Chiesa parrocchiale di S. Lucia, in cui nell'occasione di rifabbricarla questi anni passati, fi trasportato dalla sinistra alla destra parte dell'altare di S. Giuseppe; e perchè si dura gran fatica a leggerlo, sì per l'antichità, come per certo altro impedimento, in grazia degli amatori di simili degne memorie, qui sotto si dà alquanto più corretto di quello che pubblicarono i Raccoglitori delle Padovane Iscrizioni; avvertendo prima che costui scrisse un libro de Bono Solitudinis, stampato in Padova l'anno 1581. in 4. e un Supplemento all'Opera Pel petrarca de Viris Illustribus, stampato insieme ad essa più volte, e in diversi luoghi.
  5. O Regina lucis almae siderum,
         Intacta parens, puerpera virgo,
         Salutisque nostrae digna propago,
         Parce, jam parce, mitissima, quaeso:
         Hanc animam Christo redde, benigna;
         Et miserere canentis Osanna.


    Hoc Epigramma, lector, implorat, huic saxo commodes animum; Deumque ultro ignoscere reges vatis Petrarcae auditori Lombardo Patavino, qui diem suum clausit extremum MCCC nonagesimo, Die XI, Mens. Aug.

  6. Jacopo Filippo Tommasini nel suo libro intitolato Petrarcha Redivivus, a carte 147. così dice: Librorum quoque suorum aliqua parte eamdem (cioè la Cattedrale di Padova) heredem scripsit; in cujus Sacrario Breviarium suum, purpura coopertum, posterorum usui inservire voluit, e dopo avere addotte le parole del Testamento soggiugne immediatamente: Mansit ibi: (cioè quel Breviario ch’oggidì in Padova da molti curiosi forestieri in vano si cerca) usque ad Carolis S. Bonifacii, Patavini Canonici, tempora; qui illud, dono impetratum, secum Romam detulit: ubi cum vivere desiisset, una cum ejus supellectile a Camera Apostolica auctioni subjectum transiit in Gregorii Montagnanæ possessionem: apud quem illud non raro viait V. C. Laurentius Pgnorius, Canonicus Tarvisinus, aliique viri præstantes.
  7. Vedi il Compendio della Vita del Petrarca, a carte lix.
  8. E il Tommas. Petr. Red. p. 71.
  9. Come appunto fece il Cardinal Bessatione, donando generosamente alla nostra Serenis. Repubblica tutti i suoi preziosi Codice MSS. particolarmente Greci, raccolti da lui con grandissimo studio, e dispendio, quantunque questi sieno stati collocati separatamente da quei donati dal Petrarca. Vedi ciò che degli uni, e degli altri scrive l’eruditissimo Signor’Appostolo Zeno, Storico, e Poeta Cesareo, a carte xlv. e segg. della Vita di M. Antonio Sabellico da lui scritta, e premessa alle Storie Venete Latine di quell’Autore nell’Edizione Veneta in 4. fatta l’anno 1718
  10. Questo marmo decide la quistione toccata a carte lviii. corregge ciò che si dice a carte xxiii.
  11. Gabriel Simeoni a c. 14. della Illustrazione degli Epitaffj, e Medaglie antiche, ci dà una tal Medaglia con lettere differenti, cioè: M.L.A.L. E così pure l’Epitaffio del Re a carte 15.
  12. Quanto s’inganni il Giovio in credere essersi in ciò ingannato il Petrarca, si può facilmente vedere nella Vita scritta dal Beccatelli, a carte xliii. e xliv. Lo stesso sbaglio pur prese Lilio Gregorio Giraldi in fine del IV. Dialogo della sua Storia de' Poeti; e con lui molti altri, che non lessero, come fece il diligentissimo Beccatelli, tutte l'Opera del nostro Poeta
  13. Vedi l'Epitaffio a carte xxviii.
  14. Vedi il Petrarca nella I. P. delle Rime, Sonetto CLIV.
  15. Ne sarà stata forse unita una porzione di qualche affettato, e superstizioso ammiratore d'amendue.