Notae in duos libros/Notae in librum priorem

Da Wikisource.
Notae in librum priorem

../Iohanni Baptistae Philomarino dedicatio ../Notae in librum alterum IncludiIntestazione 6 settembre 2021 25% Da definire

Iohanni Baptistae Philomarino dedicatio Notae in librum alterum
[p. 597 modifica]

NOTAE

IN

LIBRUM PRIOREM

[p. 598 modifica]



Notae asterisco signatae adscriptae sunt margini codicis qui nunc est in bibliotheca serenissimi Eugenii Sabaudi principis, quibus aliae sunt posteriores.


[p. 599 modifica]

1.

(pag. 28, n. 1).

Neque enim, postquam a Coruncanio iurisprudentiam profiteri coeptum est, ea nisi clarissimorum filiis virorum tradebatur, teste Cicerone in Oratore ad Brutum [41]. Ibi: «Cur igitur ius civile docere semper pulchrum fuit, hominumque clarissimorum discipulis domus floruerunt?».


2.

(pag. 30, n. 1).

Quin Terentius Varro, appellatus «doctissimus togatorum», pro suo grammatici iure Rerum divinarum et humanarum libros sane quamplurimos scripsit.


3.

(pag. 33, n. 1).

Gallice conscripta.


4*.

(pag. 35. n. 4).

Et, uti auctoritas persuasionem, ita ratio necessaria scien tiam, non necessaria opinionem gignit.


5.

(pag. 42, n. 4).

[1] Ex qua ipsa demonstratione haec quoque alia conficiuntur. [p. 600 modifica]

IV

[2] Et ex eodem lemmate V, ut nobis a Deo sunt principia scientiarum, quando scientiae sunt idearum, ut ita dicam, syntaxes, et ideae mentalia, ut dicunt, sunt rerum verba, in Deo quoque esse ipsarum rerum principia.

V

[3] Et Deum esse primum verum.

VI

[4] Et Deum esse primum verum tum in essendo, ut dicunt, tum in cognoscendo.

VII

[5] Itaque primum verum metaphysicum et primum verum logicum unum idemque esse.

VIII

[6] Et scientias esse de aeternis et immutabilibus quantum sunt de semper uniformibus, quod idem est ac de rebus ordini aeterno conformibus, quo aeterno rerum ordine stant principia scientiarum.

IX

[7] Postremo, quando pulchrum ordine constat, idem est Scientias circa aeternum verum ac circa aeternum pulchrum versari: unde hominibus, ut veri, ita pulchri omnibus est ingenitum desiderium. Cumque pulchrum aeternum sit quae «animi» vocatur «honestas», conficitur ad extremum homini esse ingenitam vim, qua, una eadem opera, et ad verum et ad honestum quodque suapte natura feratur.

6.

(pag. 43, n. 1).

Quia quodque eorum trium est infinita mens, quam 2rzzcipio esse demonstravimus Deum: quare quodque eorum trium

Deus est, et, ob id ipsum, ea tria simul sunt unus Deus. [p. 601 modifica]

7.

(pag. 78, n. 2).

Et si puerorum tutelam natura non tam diligenter quam brutorum gerere videatur, qui ut plurimum noxia amant et praecipitibus delectantur; id tamen supplet vita sociali, ad quam homines fecerat, ut supra demonstratum, nam ea aetate a parentibus reguntur. Itaque id ipsum probat hominis socialem naturam, ut educatio, quae in brutis lactando, in hominibus iusta rationis aetate terminetur.

7 bis*1.

(cfr. cap. LXXVII,; 4: pag. 81, v. 7).

[Quare prima naturae, si libere exerceantur, sunt mera facta; si iniuria prohibeantur, fiunt conatus, unde existunt iura; si prohibeantur ratione vel lege, fiunt conatus unde existunt virtutes, illinc philosophicae, hinc civiles.]

8.

(pag. 86, n. 4).

Idea huius operis. Hactenus ratione descripsimus generis humani rempublicam eiusque formam, ordines, societates, negotia, leges, peccata, poenas, et scientiam in ea tractandi iuris universi exposuimus. Deinceps, ut haec magna generis humani civitas, ab suis usque primis humanitatis originibus, divina providentia moderante, moribus gentium ac proinde auctoritate fundata, ad hanc ipsam rempublicam universam, quam modo quodam metaphysico, sive in idea, qua licuit, optima, designavimus, per varia utilitatum et necessitatum humanarum

[p. 602 modifica]rudimenta, sive adeo per ipsarum sponte rerum oblatas occasiones, perducta sit, philologiae testimoniis, ad philosophiae examen revocatis, describemus.


9.

(pag. 91, n. 1)2.

Tu rectius dixeris Herculem maiorum gentium heroem, quem in his libris demonstramus esse characterem eoruin qui primi gentes fundarunt: unde primae gentes suum quaeque Herculem habuere.


10*.

(pag. 91, n. 2)3.

Nani prima usucapio fuit rerum suarum, nempe quae in communione positae communiter erant cuiusque, sive ex primo domimi genere, quod cum homine naturn dicimus: deinde longo usu factae sunt cuiusque suae, ex domimi genere secundo, ex quo postea mansere. Unde Hermogenianus [Dig., I, 1, 5] dicebat iure gentium «distincta», non acquisita, dominia.


11.

(pag. 99. n. 1).

Quae primae omnium «arae» fuerunt: unde primae urbes «arae» appellatae, ut latius infra.


12.

(pag. 101, n. 4).

Magis proprie dicas «moti bus».


13.

(pag. 102, n. 6).

Magis proprie dicas «turbas».


[p. 603 modifica]

14.

(pag. 104, n. 1).

Quod theologi morales dicunt et politici eleganter «dominio sovrano». Latinissime autem et maxime proprie «dominium civile» dicendum esset, nempe dominium civitatis seu reipublicae in rebus privatorum.


15.

(pag. 106, n. 6).

Sive adeo stoici suum de necessitate dogma hac fabula involuere, ut infra in Notis libri secundi, partis secundae, ad paginae 486 versum 154


16.

(pag. 117, n. 1).

Sed postea abstinuimus pro his principiis historiam romanam percurrere, cum animadverteremus in his libris eius reipublicae praecipua momenta, seu potissimas caussas, sive auctus, sive status, sive corruptionis, ex vi ipsa romani iuris, sive custoditi, sive laxati, quantum sat est, expendisse, ut quivis ex sese id ipsum facile praestare possit. Quare, quod heic polliciti sumus, lege caput ccxvii huius libri.


17.

(pag. 144, n. 1).

Alia nomina passim in his libris et verba praeterea ob has ipsas infantiae latinae rationes nata monosyllaba, enumerantur libro secundo, parte secunda, capite XIII, pag. 381 [§ 13].


18.

(pag. 144, n. 3).

Sed primo illi summoque hominum stupori, edam istam animadversionem rectius abiudicaveris, ut abiudicamus libro

[p. 604 modifica]secundo, parte secunda, capite XX, ubi De matrimonio [§ 20]. Quod et nostrum de divina providentia argumentum, per hos libros perpetuo dissertatum, confirmat gravius, et cum caeteris, quae de stupido ilio primorum hominum genere narrantur, aptius congruerit, qui fulmine opus erat ut ad humanitatem colendam excitarentur, nec tamen omnes sunt excitati, ut in Historia temporis obscuri5 narratur. Si dicas quod secuti aquilas ubi se absconderent, quia aves maiores in altis montium nidificant et omnes faciunt nidos ad fontes, providentia divina duce, reperere perennes aquas, ad quas perpetuo considerent; et sic postea primum omnium divinorum beneficiorum id agnovere, iuxta perennes fontes primas sedes fundasse. Unde prima et maxime acris fuit primis gentibus religio fontium.


19.

(pag. 146, n. 6).

Adde et «sacerdotia».


20.

(pag. 147, n. 1).

Lingua primarum gentium triplex: divina, heroica, vulgaris.

Haec ita coniiciebamus, donec postea tertium linguae genus, quod natura primum fuit, nempe gentium linguam falso divinam, ita priorem heroica, ut heroica prior vulgari est, tandem inveniremus. De qua in I libri secundi partis secundae, ad caput xxiii et caput xxxi6.


20 bis*.

(cfr. cap. CL, § 1: pag. 148, v. 25).

[«Concilio populi advocato», eadem omnino ratione qua reges homerici conciones advocabant, ut scirent subiecti quid ipsi publice decrevissent.]


[p. 605 modifica]

21.

(pag. 155. n. 1).

Et sane romanam rempublicam duo extra ordinem lata pessum dedere: lex agraria, quae fere semper plebiscitis proposita est, quae fuere populi leges extra ordinem senatus iussae, et senatusconsultum ultimum, quo extra ordinem consules adversus Caesarem armati sunt.


22.

(pag. 159, n. 1).

Graecia foederata abiit in optimatium rempublicam.

Ex cuius locis, quam sane multis, illum seligam ubi Agamemnoni, [qui], in concione quae dicitur áyoQa, in quam plebeii quoque conveniebant, edicit graecis in patriam reditum, Diomedes se in concione quae dicitur PovXrj, sive in heroum consilio, aperte obstiturum respondet: pro cuius sententia graeci ad Troiani expugnandam mansere [Il., IX, 17 sqq.].


23.

(pag. 160, n. 3).

Significatione huius falso divinae vocis secunda et prolata, non prima et nativa, ut dicemus in Notis libri secundi, partis secundae, ad caput xxm et caput xxxi7.


24.

(pag. 165, n. 4).

Ut ne Sylla quidem, plebeiae partis crudelissimus victor ac tyrannus, oppresserit.


25.

(pag. 166, n. 3).

Reipublicae romanae in ipsa forma maximum vicium, quod eam perdidit.

Et si forte duplex in eadem civitate sit legislatrix potestas, altera veras leges, altera iussa potestate legibus pari feret, ut


[p. 606 modifica]in romana, quae tamen certissimis immotisque finibus sunt distinguenda, quae res, romanis inobservata, ipsorum rempublicam perdidit: nempe ut populus leges ferret et plebs plebiscita potestate legibus pari. Nani plebiscitis primum extra ordinem irrogatae poenae, mox mandati honores et imperia, tandem agrorum obstinata divisio; et ex legibus agrariis primum turbae, mox potentum certainina, tandem bella civilia orta, quibus respublica concidit.


26*.

(pag. 168, n. 3).

Vera lex regia romanorum.

Et sic ius quiritium publicum, quod ex primorum patrum coitione in primis cum plebe turbis coaluit, quo prima reipublicae forma optimatium fuit; deinde, in populum comitiis coactum, diffusum est, ex quo respublica libera extitit; tandem populo ademptum. Et «romanae maiestatis» appellatio, qua populus in comitiis dominus imperii romani agnoscebatur, evanuit; neque adeo ultra «quirites» fuere, quia non ultro romani in comitiis centuriatis fuere.


27.

(pag. 175, n. 2).

Quo instituto, in republica libera, senatus custodiebat arcana consilia, ut de legationibus, de foederibus. Quorum acri custodia, dum Romae, cum graecarum rerumpublicarum, tum ipsius Persei legati agerent explorabundi quid senatus contra Graeciam decerneret, patres belli fedus cum Eumene, pergamenorum rege, contra Perseum pepigere, et ita celarunt ut vix quatuor post finitum bellum annos rescitum sit. Quo ingenti commodo respublicae liberae carent sine hac reipublicae optimatium mixtura: quare, ut sua consilia celent hostes vel aemulos, eo necessitatis misere rediguntur quod uni, ut Aristidi athenienses, aut paucis fide et taciturnitate summis spectatis viris, ut hollandenses, in Arausionensis principis ad Britanniam

[p. 607 modifica]occupandam expeditione, cum evidenti periculo servitutis, rempublicam universam permittant.


28.

(pag. 179, n. 1).

Et inter Germanos soli sacerdotes «litererum secreta» norant, ut narrat Tacitus, De moribus Germanorum [19], quod clarus doctor dominus de Ghemminghen advertit in epistola ad calcem libri secundi8.


29.

(pag. 180, n. 4).

Ex significatone linguae falso divinae translata, ut in notis De lingua falso divina, libro secundo, parte secunda, ad caput xxiii et ad caput xxxi, inter Canones mythologiae9.


30.

(pag. 186, n. a).

Uti re ipsa dixit Carolus Sigonius, De antiquo iure civili romano, libro I, capite VII, et libro II, capite V, ubi plebem in romana republica bifariam, apposite ad rem nostrani, accipi observat: pro «gente», ut opponitur patriciis; pro «ordine», ut senatoribus. Et «plebem» pro «gente» definit «ignobiliorem populi romani partem»; pro «ordine» vero «qui neque senatores neque equites ex populo erant». Ego vero definirem populi romani partem pauperiorem.


31.

(pag. 186, n. 3).

«Attus» Tacito [Ann., XII, 25].

[p. 608 modifica]

32.

(pag. 187, n. 1).

De iuris scientia sacra, si ve arcana, romanorum.

Qui mos heroicus ad Ciceronem usque perdurabat, qui, in oratione Pro domo [1], divinitus institutum dicit ut pontifices et deorum immortalium religionibus praeessent et humana iura interpretarentur. Et, libro II De legibus [19], Quintus Mucius10 Scaevola sese ex patre Publio audisse refert quod nemo pontifex bonus esset nisi qui idem ius civile probe cognosceret. Et libro primo De oratore [45], sub Marci Crassi persona: «Iam vero ipsa per se (iurisprudentia) quantum afferat iis, qui [ei] praesunt, honoris, gratiae, dignitatis, quis ignorat? Itaque, ut, apud graecos, infimi homines, mercedula adducti, ministros se praebent in iudiciis oratoribus, ii qui apud illos JtQaypatixoi vocantur, sic in nostra civitate, contra, amplissimus quisque et clarissimus vir, ut ille qui propter hanc iuris civilis scientiam sic appellatus a summo poeta est:

Egregie cordatus homo, Catus Aeliu’ Sextus,

multique praeterea». Ex quibus locis apertissime conficitur etiam Ciceronis aetate iurisconsultos nonnisi fuisse patricios.


33.

(pag. 188, n. 1).

Patriciatus dignitas unde dicta?

Nisi Pomponius intelligat principis consiliarium, quod eius aetate consiliarii principis appellarentur «patricii», inde quod senatores in republica libera patres populi romani fuere, sub principatu fuere patricii seu patres principis. Quae ratio [p. 609 modifica]fuit ut ea dignitas solveret filiumfamilias a patria potestate: ita ut qui in republica libera erant «patricii genere», sub principatu essent «patricii dignitate».

34.

(pag. 204, n. 2).

Prima lyra, leges — Clytemnestrae et Aegysti mythologia. An haec lyra fuerit, ad quam, ut Nestor narrat Telemacho in Odyssea [III, 267 sqq.], poeta ab Agamemnone domi relictus, qui sibi uxorem Clytemnestram servaret, castimoniae laudes accinebat, quibus delectata, regina casta vivebat. Quem poetam Aegystus in insulam desertam devexit, eoque ainoto, Clytemnestram ad se domum abduxit: nempe, eiecto heroum sive optimatium consilio, qui leges custodiebant, legibusque proiectis, tyrannus castarum foeminarum pudicitiam expugnavit.

35.

(pag. 205, n. 2).

Ad quod apposite Cicero, primo De oratore, [45]. Ibi: «Est enim sine dubio domus iurisconsulti totius oraculum civitatis».

36.

(pag. 211, n. 2).

Libro secundo, parte secunda, capite XX, sectione De successionibus ab intestato, [§ 61}, quaenam ista fuissent «fila» explicatur.

37.

(pag. 212, n. 1).

Metaphysica heroum — Bina animorum vehicula stoicorum. Celebres eius rei sunt apud Homerum loci ubi Achilles amplectitur Patrocli umbram, quae uti fumus evadit [II., XXIII, 99 sqq.], quod is miratur in inferis animos esse simulacra sine praecordiis; et mater, quae, ab Ulysse ter comprehensa,

[p. 610 modifica]ter elabitur (quem locum postea Virgilius et Torquatus Tassus sunt imitati), filio, id miranti, dicit ignem vorare corpora, animum uti somnium evolare [Od., XI, 205 sqq.]; idemque Ulysses videt idolum Herculis in inferis, ipsum in caelo inter numina dicit esse;ib., 600 sqq.]. Cui fortasse loco stoici suum dogma affinxere de duplici animorum vehiculo — sive corporis genere quodam, quod utrumque corporis speciem praeberet, corpus vere non esset — altero ostraceo terrestri, altero aethereo, puriore; et defunctorum animos in inferis purgari ostraceis, in caelo cura aethereis vehiculis agere.


37 bis*..

(cfr. cap. CLXXXVII, 3: pag. 216, v. 23).

[Hinc lege XII Tabularum caput De íisucapione conceptum: «Usus et auctoritas fundi biennium esto», non tantum «usus biennium esto», ut cum biennali possessione procederet auctoritas seu dominium ex iure quiritium, ex iure patrum romanorum, non ut naturalis possessio pareret dominium civile. Quare usucapionis definitionem a Modestino traditam in lege 3 Digesti, De usucapione [XLI, 3], qui legunt quod sit «domimi adiectio», per continuationem possessionis, eodem sumere debent de hoc rerum statu: postea vero, sublato discrimine soli italici et provinciarum, usucapio «domimi adeptio» facta est lege unica Codicis, De usucapione transfer manda [VII, 31]. Post ea tempora, possessio naturalis coepit parere civile dominium.]


38.

(pag. 244. n. 2)11.

Idque confirmat lectio ipsius Dig., I, 2, De origine iuris, 2, § 45 («Et, ut obiter sciamus, ante tempora divi Augusti publice respondendi ius non a principibus dabatur»), apertissime inepta, immo falsa, nisi ita emendetur: nani, ante «D. A.», divum Augustum, nedum princeps ullus ius respondendi dedit nemini, sed nullus omnino princeps romanus fuit.


[p. 611 modifica]

39*.

(pag. 245, n. 4).

Nisi potius sciens, ut seduli adulatores solent: religiosum iuris videri, quo maiori fide et gravius assentaretur Augusto12.


40.

(pag. 251, n. 4).

Namque ius, virtute fundatum, virtute quoque ab libero populo imperiique domino obtinendum, neque luxuria, avaritia, ambitu, unde discordiae civiles ortae et inde servitus nata, perdendum erat.


41.

(pag. 252, n. 1).

Contra autem Graecia ob insignem humanitatem et praeclares ingenii artes et disciplinas a consule Flaminino13 victore prorsus libera asserta est, et graecis rebuspublicis ius optimum, quale ante habuerunt, integrum relictum.


42.

(pag. 254. n. 3)14.

Apposite ad hanc rem vide in Notis15 libri secundi, pag. 540, pulcherrimum Taciti locum in Vita Agricolae.


Note

  1. Queste e le altre note qui inserite tra parentesi quadre si trovano beasi nelle aggiunte mss. all’esemplare inviato al principe Eugenio di Savoia, ma né vennero poi rifuse nel testo a stampa delle Notae, né, conseguentemente, il Vico rimandò a esse nelle postille marginali dell’esemplare postillato della Biblioteca Nazionale di Napoli [Ed.].
  2. Da correggere ivi: «Vide Notas, 9» [Ed.].
  3. Da correggere ivi: «Vide Notas, 10» [Ed.].
  4. Cfr. nel presente volume l’XI delle Dissertationes [Ed.].
  5. De constantia philologiae, cap. XX sgg. [Ed.].
  6. Cfr. Dissertationes > XII e XIII [Ed.].
  7. Cfr. Dissertationes, XII e XIII [Ed.].
  8. Una delle lettere che, come verrá meglio spiegato nella Nota bibliografica, materiano le Clarissimorum virorum censurae extra ordinem, aggiunte dal Vico in calce al De constantia iurisprudentis e che, nella presente edizione delle Opere, sono state trasferite nel volume V, consacrato nell'Autobiografia, carteggio e poesie varie. Cfr. p. 152 della 2a edizione, specie nota 3 [Ed.].
  9. Cfr. Dissertationes, XII e XIII [Ed.].
  10. Testo: «Marcus» [Ed.].
  11. Da correggere ivi: «Vide Notas, 38» [Ed.].
  12. Nell’esemplare inviato al principe Eugenio quest’annotazione è apposta dopo le parole «Capito iuris antiqui acer custos» (p. 245, v. 23) e redatta cosí: «Quo facilius Augusto suam assentationem probaret: quod vitium in eo Tacitus [Ann. t III, 75] notat» [Ed.].
  13. Testo: «Flaminio» [Ed.].
  14. Da correggere ivi: «Vide Notas, 42».
  15. Cfr. piú giú, p. 659, nota 132 [Ed.].