De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput V

Da Wikisource.
Caput V - De una libertatis parte: dominio

../Caput IV ../Caput VI IncludiIntestazione 6 settembre 2021 75% Da definire

Pars posterior - De constantia philologiae - Caput IV Pars posterior - De constantia philologiae - Caput VI

[p. 331 modifica]

CAPUT V

DE UNA LIBERTATIS PARTE: DOMINIO

Dominium seu proprietas.

[1j Et dominium diximus1 esse eam auctoritatis partem quae in specie «proprietas» dicta est.

Dividitur in usum et fructum — Summa rerum genera:
utenda, fruenda.

[2] Ita acceptum dominium duas item sub se partes habet: usum et fructum. Et quidem duo in natura omnino sunt rerum genera, quibus homo in hac rerum universitate dominatur: alia utenda, fruenda alia.

Natura utenda — «Utilitas» quae propria? — Natura communia
ut sunt nullius? — Quid primum in terris dominium?

[3] Natura utenda sunt quae usu ipso afferunt utilitatem, de quibus maxime proprie utilitas dicta est. Cuiusmodi sunt aer ad prospectum, aqua profluens ad2 lavandum, mare ad navigandunt, litora maris ad appellendas naves, et ob has ipsas rationes flumina publica et eorum ripae. Quae proinde usu communia omnibus in legibus romanis dicuntur, proprietate nullius: nempe proprietate quae nunc est, iam distinctis rerum soli dominiis; non de illa primaeva de qua heic loquimur. Quod dominium in rei communione recte Grotius definit «usum omnibus hominibus communem». [p. 332 modifica]

Terra ut nunc quoque natura communis? — Ut iter, actus,
via sunt partes dominii?

[4] Atque hinc fit quod — cum ex hoc rerum genere ipsa terra sit, quatenus hos natura habeat usus, ut ibi insistatur et qua iter fiat — principes summi aliorum regum copiis, per suas ditiones iter facere volentibus, ut plurimum iter praebere teneantur, ut mare liberum et litorum appulsum eorum classibus; et, si prohibeant, prohibiti iter armis vindicare possint. Et in rebus privatis iter, actus, via sunt pars dominii eorum quorum praediis debentur3, quibus si uti impediantur, actione confessoria, quae vindicationis species est, eius vi dominii ea vindicent.

Utenda ex hominum arbitrio quae? — Cur in genere
fruendorum translata?

[5] Hominum, vero voluntate factum ut res utendae arte factae, uti sunt omnia quae ad vestitum tectumque et alios humanos usus, praeter quam victum, pertinent, in alteram dominii partem, nempe fruendorum, translata sint4), quia natura superflua sunt, cum usus natura sit duntaxat necessitatis. Quae est ratio discriminis inter «usum» et «fructum» iurisconsultis philosophisque communis5.

Natura fruenda quae? — Unde «frui» dictum? —
«Abusus» proprie «fructus» est.

[6] Natura autem fruenda sint quae fructu ipso proventum afferunt, ut sunt proprie fruges et fructus, de quibus proprie dicitur «frui». Ad quod si spectasset Iulianus, non omnino reprehendisset qui existimarat «fruges» appellari eas quibus homo vesceretur6. Nam de his rebus dicitur in sua [p. 333 modifica] nativa significatione «proprietas», quoti fructu (nunc autem dicunt «abusu») propria seu nostra ipsorum fiunt, et omnium maxime proprie in nostram substantiam abeunt.

Qui ususfructus vere «caussalis» esset?

[7] Atque haec, quae dico, confirmant antiqui interpretes iuris, quum dicunt dominium esse usumfructum quem «caussalem» appellant: quod si pro hoc dominio omnium antiquissimo, quod primi homines exercuere, accipiatur, «caussalem» dicant, nihil elegantius dici potest. Nihil enim vetat vel barbaros quaedam eleganter dicere, ut latini multa, attici omnia; ne quidem erret qui idem eleganter ac latine dictum putaverit, ignorans inter Verulamii desideria dictionarium esse ex omnium linguarum elegantiis concinnatum.

Quae vera rerum proprietas? —
Quid proprie «meum», «tuum»? — Unde «mutuum»?

[8] Itaque proprietas initio fuit earum rerum quae absumendo nostra fiunt: qua significatione maxime propria dicitur «meum» et «tuum». Ex qua iurisconsulti dictum putant «mutuum»: unde conficitur ratio cur rei alienae mutuo datae hoc dominium absumendo paretur7.

«Meum» et «tuum» nata ante dominiorum distinctionem — «Meum» et «tuum», ut, in communione, discordiarum, ita, distinctis dominiis, vi commerciorum, societatis parientes.

[9] Quamobrem haec duo verba «meum» et «tuum», quae Plato dicebat seminarium omnium discordiarum, nata sunt ante dominiorum distinctionem. Nam divina providentia — quando, per invalescentem ex Adae peccato cupiditatem, communione rerum, quae fuisset hominum maxime propria, inter eos humanitas conservari non potuit, et in communione rerum «meum» et «tuum» serebant discordias, quae genus [p. 334 modifica] humanum perderent — introducta in rebus soli divisione, «meum» et «tuum» genuere commercia, quibus diximus humanitatem celebrari.

Vocabuli «proprietas» metaphorae.

[10] Sed non protinus proprietas ad res soli translata est, sed sensim per gradus, quos ex ipsa rerum natura mox narrabimus, eo processit.

Prima: frugum solo divisarum — Fructuum perceptio,
prima in terris nata occupatio, iure naturali, non gentium introducta.

[11] Principio enim proprietas alienata est ad fruges opera nostra a solo divisas, quum primi homines terrae fructus perceptione fecere proprios: quae est prima species occupationis in terris nata, et primus omnium modus distinguendi dominii, iure naturali introductus. «Distinguendi», inquam, dominii, non acquirendi; «iure naturali», non gentium: quia ea occupatio rerum fruendarum ante gentes fundatas a singulis hominibus occoepit, et facta est iure dominii, cum ipso homine nati, ac proinde «dominii universalis» quod Grotius appellat. Quare dominium non peperit, sed distinxit.

Libertas ut naturaliter celebrata?

[12] Atque hac in re non tam naturalis ratio quam et summa copia rerum et summa raritas hominum faciebat ut modesti et commodi homines tantum de medio sumerent quantum satis; et ita natura ipsa celebrabant libertatem, quae ibi viget, ubi homines communibus bonis modeste utuntur.

«Frugi homines» unde dicti? —
«Frugalitas» romanis pro omni virtute.

[13] Hinc postea «frugi» homines parci, et ipsa moderatio «frugalitas» dicta est8. Quo vocabulo romani, Ciceronis [p. 335 modifica] testimonio, omnem virtutem significabant, quod omni virtuti modus inest, quem

ultra citraque nequit consistere rectum.

Huiusque vetustatis vestigium est ut «homo frugi» vir probus, modestus etiamnum dicatur.

Ut primum iustitiae fundamentum, moderatio,
inter homines iactum.

[14] Et ea ratione, rebus ipsis dictantibus, omnium virtutum fundamentum inter homines a divina providentia iactum est, moderatio. Namque et homines divino auxilio destituti erant ut possent recte agere ex deliberata ratione, et nondum communis utilitatis occasiones natae eos iusti iniustique poterant submonere.

Rerum mobilium traditio, modus acquirendi dominii iure naturali introductus, iure gentium receptus — Prima utilitatis occasio, inter homines nata, quae eos iustitiae commonuit.

[15] Atque ex his quae hactenus dicta sunt liquet traditionem rerum mobilium esse modum dominii parandi, iure naturali introductum, iure autem gentium receptum. Nam ante gentes fundatas usuvenisse necesse est, aut saltem potest, ut alius alio rerum genere vitae necessariarum abundaret, quo egeret alius; et pudorem dictasse ut egens voluntate compotis rem acciperet, et pro ea aut eandem in genere dare promitteret, aut aliam daret qua forte alter egeret. Quae fuit prima utilitatis occasio inter homines nata, quae eos iustitiae commonuit.

Permutationes primi in terris contractus — Promissa ante gentes conditas celebrata — Traditio rerum soli iure gentium introducta.

[16] Atque indidem colligitur permutationes primos hominum contractus, et promissa ante conditas gentes celebrari coepta, de rebus mobilibus tamen. At, postquam a gentibus distincta terrarum dominia, traditio ad dominia quoque rerum soli quaerenda producta est. [p. 336 modifica]

«Industria» unde dicta? — Quis primus hominum labor? — Quando «custodia» pro «proprietate» habere coepit? — «Dominiura» unde dictum?

[17] Deinde «proprietatis» significatici processit longius, quum homines providi fructus et ligna aestate colligerent in hyemem servaturi, unde «industrii» dicti, et «industria» a «struendo», quod «struix» proprie lignorum dicatur: «industria» pro «labore», quod hic fuerit primus hominum labor. Hoc rerum statu coepit «custodia» pro «proprietate» haberi; et a «domo» forte «dominium» appellatum, quod domo seu custodia tuerentur.

Quando animus dominii statim significatus pro proprietate haberi coepit? — «Usus» et «auctoritas» quo sensu iuris gentium vocabula? — «Auctores» qui primum dicti?

[18] Postilla «proprietas» ad significationem hanc impropriorem prolata est, quum homines, numero aucti, sola terrarum, quae iurisconsulti dicunt «fundos», terminis positis, sibi custodire coeperunt, et animus domini, per eos terminos positos significatus, proprietatem fecit. Ex quo tempore «usus» prò «possessione» et «auctoritas» pro «dominio» accepta sunt: in quae duo iuris gentium verba caput legis XII Tabularum De usucapionibus conceptum est: «Usus et auctoritas fundi biennium esto»; et «auctores» in romanis legibus dicti a quibus dominii caussam habemus9, et plerumque venditores10, non, ut falso eruditissimi iuris interpretes putant, ab «augendo» sive «auctione».

Hermogenianus illustratus.

[19] Cum his, quae de historia auctoritatis sive proprietatis tradidimus, congruit quod Hermogenianus scribit11, nempe [p. 337 modifica] iure gentium distincta, non introducta dominia. Nam iure naturali, cum hominibus nata, erant pro indiviso. Deinde per gradus quos diximus distincta sunt iure gentium, quas posuisse terminos agris, distinxisse dominia, aedificia collocasse, condidisse regna idem iurisconsultus ibidem narrati nempe gentes maiores, ex quibus regna fundata; non minores, quae a regnis fundatis provenere, ut libro superiore latissime demonstravimus12.

«Maiores» et «minores gentes» quae proprie?
quae per similitudinem?

[20] Qui sane locus primam nobis fecit copiam intelligendi cur «dii maiorum minorumque gentium» dicerentur, quos antea dici vulgo eruditorum audiveram, sed quid eae voces importarent nunquam ab iis intellexi: quae sane voces nisi sic ut nos distinximus accipiantur, neque hic Hermogeniani, neque innumeri de re romana loci explicari commode possunt, ut inferius videbimus. Sed et has voces romani, ut alias sane quamplurimas, ad similia significanda traxere ut maiorum minorumque gentium patricios significarent: nempe priores esse illos qui a patribus per Romulum lectis, quasi a patribus ante romanam gentem; posteriores nimirum illos qui a patribus post romanam gentem fundatam provenere. Quae duo translata pro verbis propriis, ut hactenus vulgo accepta, ingentem, ut videbimus, historiae romanae obscuritatem peperere.

Postremo proprietas nata sola animi destinatione sufficienter significata — Ipse animus, et quae sunt animi, iurisconsultis «substantia hominis» dieta.

[21] Postremo, fundatis civitatibus, «proprietatis» sive «auctoritatis» significatio ad omnium maxime impropriam pervenit, quum iura, sine ulla corporali occupatione, sine custodia, sine ullo permanenti corporeo nostri animi signo, sed sola [p. 338 modifica] animi destinatone sufficienter significata; iura, inquam, propria seu nostra ipsorum fiunt; et universum patrimonium «substantia patris» dieta13, et substantia «hereditas» appellata14. Quae non sunt corpora hereditaria, sed ius, quod intellectu consistit15.

Ut iura sensim et per gradus ad suam aeternam incorpoream originein concessere — Nihil homini niagis proprium quam voluntas — Universi iuris, ut brevissima historia, ita summe admiranda.

[22] Sed ex huius verbi «proprietatis» historia vides vocabulum quidem ad impropria translatum, sed rem vi ipsa ad suam maxime propriam naturam accessisse, ut iura a corpore ad animum trasferrentur, et proprium cuiusque sive cuiusque suum, quod idem est ac ius cuiusque, a consumptione primum, deinde perceptione, tum occupatione, porro custodia, posthaec limitibus, tandem ad voluntatem, qua nihil in homine magis proprium datur, concessisse; et per hos gradus a iure naturali priori, primum per ius gentium, deinde per ius civile, postremo ad ius naturale posterius, sive ad solum pudorem, iura tandem pervenisse. Quod eleganter dixeris iura omnia, a iure naturali rudium hominum inchoata, iure naturali maiorum gentium erudita, iure naturali gentium minorum attenuata, iure naturali philosophorum sunt omni ferme corpulentia depurata.


Note

  1. Libro superiore, cap. XCVI.
  2. Il testo aggiunge «bibendum», espunto poi nelle postille marginali e nell’errata-corrige ms. [Ed.].
  3. Dig., VII, 1 (De usufructu, et quemadmodum quis utatur fruatur), 9, § 4.
  4. Cosí, nelle postille marginali, corretto «sunt» [Ed.].
  5. Vide Notas, 11 [postilla marginale],
  6. Dig., L, 16 (De verborum significatione), 77 («Fruges»).
  7. Vide Notas, 12 [postilla marginale].
  8. Vide Notas, 13 [postilla marginale].
  9. Libro superiore, cap. XCVI.
  10. Ibidem.
  11. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 5.
  12. Libro superiore, cap. C et per librum ferme universum.
  13. Cod. Inst., VI, 38 (De verborum et rerum significatione), 5.
  14. Dig., XXVI, 7 (De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non), 58, § 3.
  15. Dig., L, 16 (De verborum significatione), leg. «Hereditatis» (138), «Pecuniae» (178), § 1 «Bonorum» (208); V, 3 (De hereditatis petitione), leg. «Hereditas» (1).