Dialogo sopra i due massimi sistemi del mondo tolemaico e copernicano (raccolta)/De telluris motu vel quiete

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Jean-Baptiste Morin/Galileo Galilei

De telluris motu vel quiete ../ IncludiIntestazione 9 settembre 2022 75% Da definire

Dialogo sopra i due massimi sistemi del mondo tolemaico e copernicano (raccolta)
[p. 547 modifica]

DAL LIBRO DI G. B. MORIN

FAMOSI ET ANTIQUI PROBLEMATIS

DE TELLURIS MOTU VEL QUIETE

HACTENUS OPTATA SOLUTIO.


CON LE NOTE DI GALILEO.

[p. 549 modifica]

FAMOSI ET ANTIQUI PROBLEMATIS

DE TELLURIS MOTU VEL QUIETE

HACTENUS OPTATA SOLUTIO
AD EMINENTISSIMUM CARDINALEM RICHELIUM DUCEM ET FRANCIAE PAREM

A IOANNE BAPTISTA MORINO

APUD GALLOS E BELLEIOCENSIBUS FRANCOPOLITANO<br<DOCTORE MEDICO ATQUE REGIO PARISIIS MATHEMATUM PROFESSORE.

PARISIIS

M.DC.XXXI.

CUM PRIVILEGIO ET APPROBATIONE.


· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·

Caput I.

Opinionem de Terrae motu atque situ extra mundi centrum, vetustissimam. esse.

. . . . pag. 2 dell’ ediz. del 1681.Non est ergo nova de Terrae motu atque situ extra mundi centrum opinio, sed antiquissima; a maximis tamen philosophis et mathematicis, prae- sertim Aristotele, Ptolemaeo et aliis, contempta prorsusque repudiata tunc tem- poris, a quo ad nos usque tale figmentum oblivionis tumulo permansit absconditum.

Caput II.

Quis primus hoc tempore opinionem illam in lucem revocaverit,
quosque sectatores habuerit.

pag. 3-5.Ut non omnis fert omnia tellus, sic. habet mundi aetas unaquaeque suos illustres celebresque viros: haec reges bellique duces, illa legislatores; haec philosophos, illa theologos; haec astronomos, illa medicos; et de aliis scientiis atque artibus eodem modo. Anno autem Domini 1473, die Februarii 19, nascitur [p. 550 modifica]Nicolaus Copernicus Torinensis, foelicissimo certe ad ingenium coeli positu, ut in eius genesi apud Iunctinum cernere licet. Is ergo, ingenium a natura nactus mathematicum, astronomiae praesertim serio excolendae operam dedit.... ac Pythagoreis apud Ciceronem et Plutarchum animadversis, qui Solem in mundi centro quiescentem, Terram vero mobilem extra mundi centrum, collocassent, inde.... occasione sumpta, et Sole Terraque similiter transpositis, universas motuum coelestium apparentias tanta solertia, facilitate et mundanae machinae concinnitate ex ea hypothesi primus demonstravit, ut.... plurimos.... ad suam de Telluris motu sententiam pertraxerit.... qui etiam aliter sentientes non verentur superstitiosos, timidos et ignorantia coecos appellare: ut videre est apud ipsum Kepplerum, in fine libri I Astronomiae Copernicanae, his verbis: Hodierno tempore praestantissimi quique philosophorum et astronomorum Copernico astipulantur.... et paulo infra: Quamquam vulgus litteratorum, haud multo altius sapiens illitteratis, foras quidem authoritates praetendunt, secum ipsi vero prius absurdum et insuetum dogma falsitatis damnant, ignorantia caeci, etc.: quibus constat evidenter, illos non tantum animi et exercitationis gratia dogma istud usurpasse, sed eius quoque fidem promovere voluisse. Atque certum est, quod si Tellus nullum unquam circa suum axem, saltem dogma ipsum circa Tellurem suum gyrum absolvit, toto sparsum orbe terrarum, veteri de Telluris quiete in mundi centro acceptius, ingeniis praesertim novitatum avidis: tanta fuit praestantissimis illis philosophis et astronomis credulitas, indeque dogmatis authoribus seducendi facilitas!

Imprimis vero notandum occurrit, huic dogmati idem prorsus quod haeresi in religione accidisse: quod, nempe, a ventate divisum atque alienum, neque etiam in se unum atque indivisum consistere potuerit, sed se ipsum subdiviserit, quoad imaginari licuit; alla enim est de ilio Terrae motu sententia Copernici, alla Keppleri, et alla Origani atque Longomontani, ut patebit capite proximo: tam bene sibi constat falsitas, parentum authoritati sic plurimum derogans. Quis enim Kepplero postponet Copernicum? et tamen hic ab ilio redarguito, vicissimque Kepplerus a Longomontano. Sed quis horum singulis postponet Aristo- telem, Ptolemaeum et Tychonem, pro Telluris quiete unanimes?....

Caput III.

Quibus in genere rationibus problema de Telluris motu fuerit hactenus agitatum.

pag. 5.Quicumque Telluris sive quietem sive motum asseverant, ex iisdem tribus fontibus suas rationes atque argumenta deprehenduntur deducere: quippe ex Sacra Scriptura, astronomia et physica.... [p. 551 modifica]

. . . . Ex hisque hypothesibus [Copernicus] solertia plane mirabili corporum pag. 8 coelestium motus apparentes geometrice demonstravit: cuius systema superius apponitur, adeo egregium atque concinnum motuum et symmetriae uniformitate, ut mentem ipsam solo visu facile seducat; ipseque cum viris maximis libenter seducerer, nisi validissimae rationes infra dicendae me a tanto errore revocarent. . . .

Caput IV.

Sacrae Litterae ìonge certius evidentiusque Telluris quietem quam motum
asseverante protervis tamen convìncendis minime sufficiunt.

pag. ii.Ex eo probatur prima pars huius capitis, quoniam duo superiora loca Psalmorum 95 et 97 de Terrae motu anagogice tantum, ex Rabinis et Sacrarum Litterarum interpretibus, intelligenda sunt . . . . alter vero locus, apud Iob, non de naturali, sed violento Terrae motu particulari a divina virtute, litteraliter intelligitur. At 4 reliqua loca, pro Telluris quiete, iuxta sensum litteralem de Terrae stabilitate Solisque motu omnino accipienda sunt: nec enim his in locis Scriptura metaphorice loquitur, sed per modum assertionis rei verbis expressae . . . .

. . . . pag. 13.At quod Scriptura tot in locis et de re eadem, in sensu litterali evidentissimis, locuta sit non penes rei veritatem, sed apparentiam, captui nostro sese accommodans (ut volunt), non probatur ab ipsis nec unquam probari poterit, sed temerarie assumitur contra regulam D. Augustini, libro De Doctrina Christiana, ubi ait, nefas esse Scripturae sensum litteralem pervertere, dum Fidei non repugnat neque rationi: haereticis vero viam passim aperiunt de sacro textu suo exemplo ludendi iuxta cuiusque spiritum internum, erroris et mendacii plerumque spiritum. Praeterea, an non aeque facilis est captui nostro Terrae motus atque coeli? ecquis rusticus non facile concipiat, navem moveri, non littora? ut eorum exemplum in ipsos retorqueatur. Dicamus igitur, illos, e contra, Scripturara Sacram suis figmentis accommodasse.

Caput V.

Rationibus astronomicis hactenus demonstrari non potuti, an Tellus quiescat
vel moveatur.

. . . . Ego vero nequeo non mirari, quod, etsi mundani motus cunctorum pag. 14. oculis exponantur atque ad opticam pertineant, rationibus tamen astronomicis, [p. 552 modifica] hoc est geometricis et opticis, huc usque certo definire nequiverint homines, machinam illam variis instrumentis tubisque opticis attentissime speculantes, an Terra an vero coelum moveatur. Problema mehercle ridiculum. . . .

Caput VI.

Cur Telluris quies sive motus nequeat astronomico demonstrari.

pag. 21.Confuse rationem attigit Lansbergius . . . . at propriam atque distinctam sic assignamus.

Astronomia versatur circa motus corporum coelestium: est autem motus sensibile commune tactui et visui, ideoque opticae subiectum: at si visus etiam circa proprium fallitur obiectum, dum colores apparentes putat esse veros, multo facilius decipietur circa commune, qualis est motus. . . .

Caput VII.

Physicis tantum rationibus solubile est problema de Telluris motu vel quiete.

. . . . pag. 24-25.Est enim Terrae vel Solis quies in mundi centro primum astronomiae principium ei [Lansbergio] supponendum . . . . Cum ergo astronomia subordinetur plhysicae . . . . dubium non est quin . . . . primum astronomiae principium, cui, nec sensu nec simplici apprehensione cognoscibili, ipsa tota innititur, debeat a physica demonstrari.

Hunc vero sequemur ordinem, maioris doctrinae et exercitationis gratia: ut imprimis eorum rationes afferamus, qui Terram extra mundi centrum collocant; tum eorum qui eamdem, sive in ipso centro sive extra, mobilem faciunt; singularumque vanitatem ostendamus, ne illis amplius ingenia fascinentur dubiisve coarctentur: deinde autem, e contra, ostendamus, Tellurem esse in centro universi, tum illam in ipso centro quiescere, non quidem rationibus huc usque incassum adhibitis, sed novis atque rem ipsam necessario concludentibus.

Caput VIII.

Complectens praecipuas rationes physicas atque mixtas, quibus Copernicani contendunt, Terram non esse in centro universi, cum rationum ipsarum refutationibus.

. . . . . pag. 25-27Prima igitur eorum ratio pro excentricitate Terrae, potius querelae nomen meretur quam rationis. Conqueruntur enim quod Tycho, ad Solem constituendum planetariorum motuum centrum et Terram in mundi centro, tantum inverterit systema Copernici . . . . [p. 553 modifica]

At quid tum? an nefas erat systema Copernici invertere? Omnino certe credibile est, quod si Copernico ea inversio prius in mentem venisset, illam Tychoni non reliquisset, sed amplecti maluisset, praesertim aequipollentem, quam summorum philosophorum et astronomorum, tum etiam Sacrae Scripturae, authoritati, ipsique sensui, dogma repugnans in medium proferre; quod prius per quartum etiam novennium domi suae latitasse scribit, in sui operis praefatione ad Paulum Tertium Pontificem Maximum, quippe non audens illud propalare.

Secunda ratio sumitur ab absurditate mundani systematis, si Terra in centro quiescat. Certum enim est, iuxta Tychonis etiam observationes, Martem Soli oppositum Terrae propinquiorem esse ipso Sole; quod fieri nequit in ipsius Tychonis systemate, sive Terra in centro posita, quin orbita Martis secet orbitam Solis, et Martis corpus certis temporibus in illud punctum mundani spatii succedat in quo fuit Sol aliis temporibus. Atqui hoc de primariis planetis valde est incredibile; sic nempe confondi ipsorum regiones quas permeant, si Kepplero credendum sit, libro 4 Astronomiae Copernicanae, pag. 544. Lansbergius vero ait, esse argumentum irrefragabile vitiosi systematis; ergo, systema Tychonicum plane reiiciendum.

Caeterum non est cur tantopere conquerantur de Marte, tanquam regionis Solis invasore, quod eius viam intersecet, cum idem efficiant Mercurius atque Venus, etiam planetae (ut volunt) primarii, de quibus tamen ipsi non conqueruntur, moveanturque planetae in regione liquida, sine ullo occursus periculo. Praeterea, ne id in Solis orbita incredibile esse amplius persuadeant simplicioribus, nonne in systemate Copernici Luna intersecat orbitam Terrae? et, ne quid controversum assumatur, nonne certum est, 4 planetas circa Iovem mobiles eius orbitam secare, ut Mercurius, Venus et Mars circulum Solis ex Tychone? Dicent, Lunam et Ioviales satellites esse planetas secundarios, hic autem quaestionem esse de primariis. Atqui negatur, Lunam esse planetam secundarium, praeterquam in eorum hypothesi. Praeterea, cum planetae omnes solius hominis in Tellure degentis gratia sint, ut ipsi concedunt et infra clarius ostendetur, hi certe tantum planetae dicendi videntur primarii, qui circa Tellurem primario convertuntur: at tales sunt tantum Sol et Luna; reliqui enim omnes aut circa Solem, aut circa Iovem vel alios planetas? primario convertuntur, et circa Terram tantum secundario; unde tantum secundarii planetae merito vocabuntur, et Sol Lunaque primarii: idque non caret mysterio, in Astrologia Gallica, Deo dante, revelando. Denique, praecipua quaestio est de sectione orbis Solis, planetae primarii; at Iovis orbitam secari certo constat, quem primarium esse dicunt. . . .

Quarta ratio desumitur a fine fabricae mundi. Ait enim Lansbergius, libro suo pag. 28. de Terrae motu, Tellurem melius collocari in medio planetarum, quam in mundi centro, ne in hoc longius distet homo a coelo, throno Dei.

Sed quod haec ratio frivola sit, inde patet, quia. . . . [p. 554 modifica]

pag. 28-30.Quinta ratio est ab eodem fine. Dicit enim Lansbergius, ibidem, Terram extra centrum in medio planetarum fuisse positam, ut esset veluti scala, qua superiores sphaeras, Martis, Iovis, Satùrni atque fixarum, mensuraret homo, indeque certus esset quod, ut Deus dedit illi scientiam mensurandi coelum, ita post hanc vitam eius possessionem atque usum sit ei concessurus. Cui enim usui (ait) ista dimensio, nisi ut doceat hominem, quod tam apte mensurare novit, suo tempore quoque occupaturum?

Verum non metitur homo ea scala atque scientia tertium coelum, sive beatorum sedem, sed tantum inferiores: hos ergo tantum post hanc vitam occupabit, non illud, ex Lansbergio? quod Fidei repugnat.

Sexta ratio est Keppleri, adhuc a fine. Ait enim, libro 4 Astronomiae Copernicanae, pag. 549, quod non decuit ut homo, mundi incola et speculator futurus, in uno eius loco, velut in cubiculo clauso, resideret, quo modo ad dimensionem et contemplationem syderum tam remotorum nunquam pervenisset, nisi dotibus aliis supra quam humanis fuisset praeditus; quin potius, his quos nunc habet oculis et his mentis facultatibus instructus, in hoc aedificio amplissimo translatione annua Telluris, domicilii sui, circumambulare, stationes, ut solent mensores, diversas capere, hoc est spatiari, debuit, ut singula domus membra tanto rectius intueri et dimetiri posset.

Ad haec autem respondetur, verum quidem esse quod si homo in mundi centro velut in clauso cubiculo resideret, nunquam eo modo ad syderum dimensionem contemplationemque pervenisset; at falsum est, eum sic ibi residere, cum inde spectet undique sydera et planetas singulos, in aethere undequaque patente: nec ei opus est, motu annuo transferri et circumambulare, ut planetis fiat propinquior ad eos mensurandos, cum ipsi propriis motibus ad hominem accedant, dum fiunt perigaei, ideoque in centro quiescens idem possit quod circumambulans, commodiusque. Et quia fatentur, hominem coelestes motus contemplandi gratia fuisse in Terra constitutum, etiam fateantur oportet, illum eam ob rem melius in centro mundi constitui plane immobilem, quam vel extra centrum, vel in ipso centro mobilem. Naturalis enim contemplatio sive speculatio est simplex rationis intuitus circa obiectum, et quo hic simplicior est, eo contemplatio perfectior: atqui longe simplicior est intuitus rationis circa solum astrorum motum externum, quam circa hunc simulque ipsius contemplantis internum motum, quandoquidem ambos perpetuo spectari volunt Copernicani, proindeque mentem distrahi: est igitur longe commodius congruentiusque, planetae motum circa se vel sui respectu contemplanti quiescere, quam moveri; cum praesertim contemplatio sit mentis circa obiectum quies placida, quam (si esset de motu circa contemplantem) ipsius contemplantis motus attendendus perturbaret. Adde quod ex homine in mundi centro quiescente, multo clarius elucet Dei circa illum [p. 555 modifica] omnipotentia, sapientia, bonitas atque amor, quam si diurno motu agitaretur; nempe quod, sicut dementa, planetae atque coeli sunt et agunt solius hominis gratia, eo tantum recipiente divina beneficia, et non reagente, sic omnia propter ipsum etiam moveantur, eo quiescente.

Caput IX.

Complectens praecipuas rationes physicas atque mixtas,
quibus Terram movevi astruunt, cum illarum refutationibus.

. . . . pag. 31-33.Prima igitur ratio petitur ab impossibilitate motus sphaerae fixarum, quam ex eo infert Lansbergius in suis Commentationibus in motum Terrae diurnum, io controversia 1, post Origanum et alios: quoniam semidiameter orbitae Telluris, sive Solis, est 1498½ semidiametrorum Telluris ipsius, et semidiameter sphaerae fixarum est 10302927 semidiametrorum Terrae; barum autem unaquaeque est 859½ milliariorum germanicorum; unde peripheria sphaerae fixarum erit 55628464617 milliariorum: qua divisa in 24 boras, percurret sphaera ipsa unius horae spatio 23178529692 milliaria; et intra unum borae minutum primum, 38630878 milliaria; intra unum autem horae minutum secundum, hoc est in momento temporis, 643848 milliaria germanica, quod est impossibile: restat igitur sphaera fixarum immobilis, et, per consequens, Terra movetur.

Verum, quamvis darentur illae semidiametri orbitae Telluris et sphaerae fixarum, tamen ea negatur impossibilitas, cum infinite maioris sit potentiae coelum ex nihilo creasse, quam illud movere, quantaecunque sit finitae magnitudinis, ideoque moveri queat vel a seipso, si Deus illi congruam vim motivam dederit, vel ab Intelligentia proportionatae virtutis, vel a Deo solo illius volente motum, atque circumvolvi non tantum in 24 horis, sed etiam in unius nostrorum horae minutorum duratione: quod qui negat, Dei omnipotentiam negat. Praeterea, cum Sol et Terra sint corpora mobilia, determinent Copernicani ad quam usque quantitatem pro corporis motu liceat ascendere, et ultra quam corpus mobile non sit amplius mobile, huiusque causam assignent. Nec est quod Lansbergius, de Scriptura Sacra passim ludendo, ipsius Dei potentiam infinitam, immensitatem atque gloriam, magis commendare nitatur ex prope infinita vastitate sphaerae fixarum atque fixis ipsis, quarum alias Terrae sphaera maiores, alias eidem aequales, efficit: quis enim non videt, Dei omnipotentiam magis commendari ex eo quod Lansbergius falso putat impossibile, quam ex eo quod ait esse possibile?

Denique, posita, iuxta Tychonem, semidiametro sphaerae fixarum tantum 14000 semidiametrorum Terrae, quarum unaquaeque sit, ut supra, fere 860 milliariorum germanicorum, ipsa fixarum sphaera in uno horae minuto secundo, hoc est duratione unius pulsus arteriae hominis temperati, tantum percurret 876 milliaria [p. 556 modifica] germanica: quod, quamvis divinae virtutis admiratione sit dignissimum, tamen differt a calculo Lansbergii fere 643000 milliaribus germanicis.

Seeunda ratio est Keppleri, desumpta ab eadem impossibilitate, libro 1 Astronomiae Copernicanae, pag. 105. Mundus enim (ait) est infinitus, aut finitus: posito autem mundo extrorsum infinito, demonstravit Aristoteles, illum moveri non posse, motu convolutionis totum, quatenus totus: esto iam finitus mundus; extra mundum igitur nihil est quod mundo praestet locum, ipsum vero quiescat; ubi vero nihil est quod quiescat, ibi motus nullus est; non ergo potest moveri coelum, extra quod nihil est. ...

Atqui eodem quo supra argumento concludetur coeli motus et quies Terrae, hoc modo. Esto iam finita regio planetarum: ergo extra illam nihil est quod eidem praestet locum, ipsum vero quiescat, ac, per consequens, cum extra illam sit sphaera fixarum, quae ipsi regioni praestat locum, sphaera ipsa non quiescet; ergo movebitur, ideoque Terra quiescet, contra Kepplerum. . . .

pag. 42-43.Decima ratio est iterum Keppleri, pag. 109 libri 1 Astronomiae Copernicanae, post Origanum, a causa motus primi: sic enim argumentatur. Omne materiatum, quatenus tale, aptum est ibi quiescere, ubi solitarium ponitur: oportet ergo primum motum adscribere vel alicui facultati animali, subiectum motus informanti aut eidem assistenti, vel alicui potentiae naturali motrici intrinsecae: atqui ea causa movens facilius in Terra ponitur quam in coelo. Hoc enim amplissimum est et excavatum, per quod hanc facultatem diffondi oporteret circulariter, cum, e contrario, possit anima aliqua in Terrae centro poni radicata, secundum naturam suae essentiae spiritualis indivisibilis . . . . Pag. autem 117 ait, manifestum esse globum Telluris informatum esse forma corporea rectilinea secundum tractum axis primi motus, hoc est, iuxta pag. 116, fibris rectilineis axi parallelis, quibus inest interna facultas naturalis tuendi sese, constanter directas in eandem plagam: praeter eas vero fibras rectilineas, alias etiam admittit circulares, circa Terrae axem circulariter exporrectas, in quibus alla nidulatur facultas, Terrae corpus circa ipsum axem movendi . . . .

pag. 44-45.Ad haec autem respondetur, primo, divisionem causarum motus diurni non esse adaequatam . . . .

Secundo, novae huius philosophiae falsitatem inde probari, quia per animam in centro radicatam Kepplerus intelligit animam informantem ipsum Terrae centrum, aut etiam Terrae portionem circa centrum, aut totum Terrae corpus, sed in centro praecipue vigentem; vel intelligit spiritualem essentiam indivisibilem, in Terrae centro residentem nihilque animantem, sed tantum per sui speciem in omnes globi partes diffusam atque agentem. Primum vero dici non potest: nam anima est actus corporis organici . . . . Non tertium: quia praecipui animae vigoris in centro nulla haberi possunt indicia; habentur autem in superficie [p. 557 modifica] evidentissima ex . . . . rapidissimo superficiei motu, qui circa centrum insensibilis est omninoque desinit in ipso centro. . . .

. . . . Nullo igitur modo datur in Tellure virtus sive anima, quae Tellurem ipsam pag. 46-47. et gravia in aere circumvolvat. Talis autem nulla sequitur absurditas, virtute motrice posita in superficie mundi, quippe coelo, ut fecit Aristoteles; quia motus in superficie velocissimus inde continuo remittitur usque ad centrum, ubi omnino desinit. . . .

. . . . Responsioni praemittendum: certuni esse quod, moto globo quocunque pag. 52. circa suum centrum, partes quae sunt in superficie moventur omnium velocissime, aliarum vero velocius quae ipsi superficiei sunt viciniores, ideoque omnium tardissime quae centro maxime appropinquant; ac propterea centrum ipsum, quod a superficie maxime distet, penitus immobile remanet. Ex quo patet evidenter, motum globi non esse a centro, hoc est virtute in solo centro residente: alioquin haec moveret per speciem, validiusque in remotum quam in propinquum, ideoque esset activa ad infinitam distantiam. . . .

. . . . quae autem densiora sunt, eo magis repugnant motui circulari . . . . Idque pag. 52-53. fatetur Kepplerus ipse, libro 1, pag. 118, ubi, de Terra loquens, ait: Quod materiae, qua plurima Terra constat, propria est inertia, repugnans motui, eaque tanto fortior, quanto maior est copia materiae in angustum coacta spatium. . . .

Porro Kepplerus cum Copernico, cernens eam Terrae gravitatem suae pag. 54.sententiae omnino repugnare, negat ullum esse in natura grave aut leve absolute, sed haec tantum dici respective; idque probat libro 1 Astronomiae Copernicanae, pag. 99: quia si ignis, si fumus, absolute levia essent corpora, evolarent a Terra sursum usque in extimum coelum.

Àt quod hi philosophi retibus inextricabilibus magis ac magis sese implicent, inde liquet, quia saltem inde sequitur, quod extimum coeli sit locus absolute levium, ideoque, a contrario, coeli centrum locus absolute gravium, iuxta rei veritatem . . . .

Prodiit etiam ex Italia manuscriptum viri equidem ingeniosi, in quo pag. 57-58.innominatus author duplicem causam affert fluxus et refluxus aequoris: alteram primariam, alteram secundariam. Primariam vult esse Telluris excentricae motum, ex annuo et diurno compositum. Ait enim, eam esse naturam aquae vase contentae, quod si vas progressive moveatur nunc celerius nunc tardius, sive recto sive circulari motu, ipsa etiam inde motum concipiat: ut si navicula, aqua piena et quiescens, ab ipsa quiete traducatur ad motum celeriter, aqua elevabitur versus [p. 558 modifica] puppim, ad ipsam accedens, et deprimetur ex parte prorae, hanc deserens ob suam fluxibilitatem, qua ex aequo obedire excusatur motui navis solidae; inde tamen rediens ad proram reciproce, aequilibrii causa, tandem obsequetur motui navis sine ulla variatione, dum illa placide et uniformiter movebitur; si autem navicula subito sistat, ut ad arenam impingens, fiet novus motus in aqua: sicque acceleratione et retardatione motus vasis deferentis accidit aquae agitatio cum reciprocatione. . . .

pag. 60.Verum, etsi conceptus hic aliquod probabilitatis specimen prae se ferat apud incautos, qui etiam lyncei haberi volunt, tamen a ventate alienus infra demonstrabitur. . . .

pag. 64-65.Adde quod, si Terrae motus esset causa primaria fluxus et refluxus oceani, nullus esset lacus, nullum stagnum, nullusque canalis, saltem ab ortu in occasum extensus, in quibus idem aquarum motus non esset conspicuus; fluviorum vero ab ortu in occasum aut contra tendentium (qualis est praesertim Danubius) diebus singulis motus semel intenderetur atque remitteretur sensibiliter. Nec valet subterfugium de parvitate vasis continentis aquam stagni, lacus aut fluvii, quae parvitas, iuncta cum gravitate aquae tendente deorsum, supprimit apparentiam fluxus. Nam etsi verum sit, lacum esse valde parvum respectu maris, tamen eius aquam, longe lateque extensam et natura fluxibilem, non esse susceptivam agitationis a motu Telluris rapidissimo, praesertim hora mediae noctis, qua eius velocitas maxime intenditur, et meridiana, qua eiusdem velocitas maxime remittitur, ideo absurdum est atque repugnans hypothesi ipsius manuscripti, quia etiam aqua naviculae inaequaliter motae fluxum exhibet sensibilem. . . .

pag. 66.Decimaseptima ratio ab eiusdem manuscripti authore desumitur ex altero effectu naturae quoque mirabili, nempe vento semper flante ab ortu in occasum in zona torrida, praesertim vero sub aequatore . . . . Nec in sola torrida ventus orientalis sibi aeris dominium vendicat, sed etiam extra: quo tamen ab aequatore longius excurrit versus polos, eo magis vis eius enervatur . . . . Vult igitur author ipse, id propter Terrae motum contingere: quia aer, natura sua fluidus, nec Terrae adhaerens, non tenetur Telluris motui obedire, nisi montibus interclusus ab his abripiatur; ubi vero datur aequalitas superficiei sphaericae, veluti in oceano, ibi, saltem ex parte, cessat aëris obedientia motui Terrae: atque inde fit ut naves ab ortu in occasum facillime deferantur, aëre illo ad occasum restante, dum globus ex Terra et aqua fertur ad ortum; impediantur autem ad ortum tendere ab eodem aere, qui specimen reddit aurae perpetuo flantis versus Terrae partes occidentales. . . .

pag. 67.At ipsum aeris motum ex Terrae motu sequi negatur. Nam si motui Terrae non obsequitur ex aequo elementum aquae, quod haec ab illius soliditate deficiat et fluida sit, multo magis de aĕre id erit asserendum respectu Terrae et [p. 559 modifica] aquae: atque id etiam censet author ipse, dum aquam vult restare ad occasum Terrae, et aerem denuo ad occasum aquae, ut proinde a Terra velocius fluat aër quam aqua: ideoque qua proportione aqua restat ad occasum Terrae, ratione fluiditatis, eadem etiam proportione aër, ratione propriae fluiditatis atque raritatis, restabit ad occasum aquae, aut, si volueris, Terrae. Hoc autem absurdum est: nam inde sequeretur, sub aequatore naves saltem decies velocius ferri ad occasum, quam revera ferantur. . . .

Caput X.

Complectens rationes physicas atque mixtas, quibus Terram esse
in mundi centro ostenditur.

Quam vis ex supra refutatis rationibus, pro Telluris motu hactenus excogitatis, pag. 68.constet evidenter, motum ipsum minime dari, tamen rationes alias, eundem motum directe impugnantes minimeque vulgares, hic adiungendas censuimus, ne de ipso ulla posthac ingeniis supersit dubitatio. . . .

Secunda ratio sumitur ab usu spatii inter Saturnum et fixas. Nam, utcunque pag. 74. Copernicani sphaeram Saturni dilataverint, inter hanc nihilominus et sphaeram fixarum continentur Terrae semidiametri, iuxta Lansbergium, 10288046, iuxta Kepplerum vero 59967010: vastitas incredibilis . . . . Quoniam vero totus hic mundus visibilis rerum statui tantum naturali deservit, iure optimo quaeritur ex Copernicanis, quis sit usus in natura vastissimae illius intercapedinis vacuae astris, quibus solis, post primam causam physicam, insunt virtutes influendi in haec inferiora, ut ipsas stellis fixis, eo spatio adhuc altioribus, inesse conceditur ab omnibus. Respondet Lansbergius, caeteris tacentibus, spatium illud non esse vacuum, ut volunt Tychonici, sed plenum bonis et malis daemonibus. ...

. . . . ex ipso Kepplero et rei ventate, maculae Solis sunt tantum exhalationes pag. 79-80. dissipabiles, ut terrenae; vere enim inter Solem et nos dissipari deprehenduntur, etiam in medio disco Solis: si autem fuerint exhalationes, ergo non inhaerent Soli, neque sunt ex se immobiles, ut patet utrunque ex terrenis exhalationibus. Quod autem spectat ad virtutem Solis circumductivam, quaecunque illa ponatur, sive lux sive calor . . . . certum est, de luce et calore, quod in Solis eclypsibus totalibus, frequenter occurrentibus, ipsius Solis virtute ad Terram minime tunc pertingente (ob Lunae corpus interpositum), staret omnino Tellus in orbe magno, oscitantibus Copernicanis; in eclypsibus vero partialibus, Telluris motus eo magis retardaretur, quo maior esset eclypsis; quod sane motum Solis [p. 560 modifica] apparentem maxime interturbaret, tardioremque redderet quam ex tabulis et observationibus colligatur. . . .

pag. 80-81.Quinta ratio valde notanda desumetur ab astrologia, totius physicae capite, ad quam prae caeteris scientiis spectat definire, quo in mundi loco sit Terra, omnium influentiarum coelestium receptaculum sive passivum subiectum . . . . Iam vero repugnant astrologicae rationes Telluris excentricitati: quod, etsi sobrie tantum simus hic ostensuri, id tamen sufficienter praestabimus, praemissis sequentibus. . . .

pag. 83.4. Planetas dupliciter agere, quippe seorsim, et cum primo coelo, quod iam supra diximus primam causam physicam. Primo autem modo agunt directe orbiculariter, sive undequaque, idque per se aequaliter, saltem in eadem distantia; sicque Sol suo lumine efficit Lunae phases, easdem ante plenilunium quas post plenilunium. At secundo modo tantum agunt directe versus caeli centrum: nam planeta tantum agit cum ea coeli parte quam abscindit visibili sua diametro . . . . haec autem coeli pars, quia concava, tantum ad coeli centrum, sive focum, virtutem suam primo et per se dirigit. . . .

Caput XI.

Complectens rationes physicas, quibus Tellurem quisecere demonstratur.

. . . . pag. 110est autem vapor, sive fumus, ex gutta aquae saltem centies rarior ipsa aqua: olla enim aquae piena, bulliens ad ultimam usque guttam, fumum centies maiorem evaporat quam sit aqua contenta. Et crescente raritate, crescit fluxibilitas: aër vero saltem decies adhuc rarior est ipso fumo, proindeque millies quam aqua rarior est fluidiorque: ponatur autem tantum centies, vitandae in supradictis controversiae causa. . . .

pag. 114.Quarta ratio est a gravibus, per se primo mundi centrum petentibus. . . .

pag. 115-116.. . . Ad Terrae . . . centrum . . . grave deductum, in eo solo quiescet seorsim, Terraeque non adhaerens . . . . At grave, spreto Telluris contactu et adhaesione, quiescens in centro . . . palam docebit Copernicanos, se Terrae corpus per se primo non petiisse vel affectasse, sed ipsum centrum, non tamen quatenus est intimum et medium corporis terrestris, ut asserit Kepplerus cum aliis Copernicanis. Nam si Telluris elementum virtute divina annihilaretur, concedent Copernicani elementum aquae successurum in Terrae locum, idemque centrum occupaturum quod prius Terra occupabat, quandoquidem ambo dementa idem centrum affectant . . . . Igitur extimae superficiei aquae superponatur lapis: hic vel aquae supernatabit (quod nullus sanae mentis asseret), vel, aquam [p. 561 modifica] bintrans, rursus descendet in idem centrum, at non ut medium corporis terrestris, vel ut suo toti uniatur, aut quod a Terra trahatur, quae nulla est. . . . Non ergo a lapide quaeritur ipsum centrum ut centrum Terrae vel aquae vel aeris; neque centrum ipsum est centrum per se cuiusquam talium corporum, sed tantum per accidens, ut patet valdeque notandum est: ergo tantum quaeritur ut centrum coeli. . . .

. . . . Praeterea refert Georgius Agricola, libro 5 De natura fossilium, quod cum, in pag. 122.Franconiae fodina ferri quam magnetum vocant, operarii, definito labore perfuncti, cuneos et malleos de manibus in solo cuniculi (ut fieri solet) deposuissent, postero die ad eundem laborem redeuntes, instrumenta non invenerunt in solo cuniculi in quo deposita fuerant, sed ad superiorem alterius lateris ipsius cuniculi partem, ex qua lapidis magnetis viribus attracta pendebant. . . .

. . . . Sic enim (referente Georgio Agricola supra citato) in Alexandria Aegypti pag. 121-125. laquearibus templi Serapis validi magnetes accommodati, statuam aeneam, in cuius capite ferrum erat inclusum, tenuere suspensam, ut nec solum nec culmen attingeret. . . . Quod si Tellus gravia, ut magnes ferrum, attraheret, nequidem pedes nudos vis hominis ex Terra avelleret: idque confirmat Kepplerus ipse libro 1, pag. 137, dum lapides, super Terram existentes, virtute tractoria ei alligari dixit. At homo pedes nudos elevat, sine ullo resistentiae sensu: nullo igitur modo Tellus gravia attrahit.

De materiae autem ad motum inertia, quae, ex Kepplero, libro 1, pag. 118, motui, hoc est Telluris tractrici, resistit, proindeque multo magis animalium motrici, nihil dico, cum in comparatione vincendae tractricis Terrae, quae montem etiam aut quid gravius ex aere attraheret, sit piane insensibilis Solum addo, quod si verum esset, gravia in aere ob materiae inertiam tractrici Telluris reniti, ibi plus esset renitentiae ubi plus materiae, proindeque maiora et densiora tardius descenderent, minora vero et rariora velocius, iuxta proportiones materiae gravium; hoc est, grave centuplo maius et densius, centuplo tardius descenderet, cum tractio ponatur fieri ab eadem Telluris virtute: quod est absurdissi 30 mum et experientiae omnino contrarium. . . .

· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·
· · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · · ·



[p. 562 modifica]

NOTE PER IL MORINO.


Alla fac. 5 [pag. 550, lin. 28-31]. Rispondesi che Aristotile e Tolomeo sarebbero stati col Copernico, se avessero auto cognizione delle osservazioni e ragioni che mossero il Copernico; le quali non essendo state nè confutate nè anco vedute da quelli, snervano la loro autorità.

fac. 8 [pag. 551, lin. 1-6]. Voi ammirate il sistema Copernicano, e chiamate grandissimi uomini i suoi seguaci, e confessate di avervi auto inclinazione; però non doveresti chiamarlo altre volte vanità, e quivi ancora error grave.

fac. 13 [pag. 551, lin. 17-27]. Nota dunque quello che dice S. Agostino, cioè che non si deve pervertire il senso litterale mentre non repugni alla ragione: dal che si cava che prima bisogna con ragione provare quello che sia del moto o quiete del e della Terra, e poi considerare se si possa o debba alterare il senso delle parole della Scrittura. In quel che segue, quanto t’inganni, Morino mio, a credere che al vulgo sia così facile il credere che la Terra si muova e stia fermo il cielo, come creder l’opposito!

fac. 25 [pag. 552, lin. 19-25]. Chiama vanità le ragioni; ed altrove ha detto, il Copernico aver tanto esattamente reso ragioni del suo sistema. Dice appresso, voler provar la stabilità della Terra con ragioni nuove e necessarie, e non con le usate vanamente sin qui: son dunque convinti Aristotile e Tolomeo.

fac. 31, 32 [pag. 555, lin.8 e seg.]. Per quello che qui vien detto, si risponde che il moto delle fìsse si reputa falso per quello che ci mostrano gli altri corpi mobili, de i quali siamo certi che i mossi per [p. 563 modifica] cerchi maggiori fanno le conversioni in più tempo; e però il voler che la sfera altissima sia senza proporzione più veloce, pare sproposito.

A fac. 2 [pag. 549, lin. 15-18], considera, Sier .... quanto tu sei al disotto: imperò che ne Aristotile nè Tolomeo hanno pur pensato, non che atterrato, alcuno de gli argomenti con i quali i Copernicani  1 tengono la mobilità della Terra; ma ben questi hanno mostrata la vanità delle ragioni d’Aristotile e di Tolomeo1 .

fac. 982 [pag. 559, lin. 11-14]. promette ragioni nuove e necessarie per la immobilità della Terra.

Fac. 4 [pag. 550, lin. 23-31]. Tu assomigli a gli eretici i Copernicani, perchè sono tra lor divisi etc. Ma, Sier vis de ..., tanto son tra lor divisi i Tolemaici; poi che, non si potendo sostener il sistema di Tolomeo, alcuni fanno la Terra mobile nel centro, altri immobile, ma mobile il circa di essa con tutta la schiera de i pianeti, e già altri ammettono e intorno al : e questi son tutti Tolemaici. Perchè di’ tu dunque, i Copernicisti esser tra lor divisi più che i Tolemaici? non ti accorgi tu che tu stesso già confessi  2, il sistema di Tolomeo non poter sussistere?

fac. 122 [pag. 561, lin. 7-12]. l’Agricola resta convinto di bugia, e l’Autore di credulità puerile, perchè i ferramenti dovevano esser rapiti immediatamente che furon posati, anzi gli operarii dovevano sentir l’attrazzione mentre gli avevano ancora in mano, senza aspettare al giorno seguente.

124 [pag. 561, lin. 13-16], Il medesimo Agricola si manifesta ciarlone a fac. 124. [p. 564 modifica]

125 [pag. 561, lin. 24-30]. Questo che qui si nega dall’Autore, è vero, perchè più velocemente si tira in giù una palla di legno di 1 libra, che una di piombo della medesima grandezza: dal che si conclude che anco il più grave resiste più al nuovo impeto.

Fac. 4 [pag. 550, lin. 23-31]. aggiugni: Se tu vuoi mostrar che al sistema Copernicano sia accaduto quello che accade a gli eretici, e non a quello di Tolomeo, bisogna che tu mostri potersi conservare intatto quello di Tolomeo; il che tu non fai, anzi ti getta a quel di Ticone.

Fac. 5 [pag. 550, lin. 34-36]. non è vero che da 3 fonti cavino gli argomenti tutti quelli che parlano del moto e della quiete della Terra, io perchè nè Aristotile nè Tolomeo, nè alcuno altro fuori che i pochi Catolici Cristiani, e questi anco molto inconsideratamente, si servono delle Scritture Sacre.

fac. 11 [pag. 551. lin. 10-16]. le Scritture dicono quello che è vero del moto e quiete etc.; e non si può nè deve dir, esser vero del moto e quiete etc. quello che a te pare che le Scritture dichino di esso moto o quiete.

fac. 21 [pag. 552, lin. 8-11]. si dà adito di poter discorrer circa la vanità della proposizione, che il senso s’inganna facilmente intorno a i sensibili comuni, quale è il moto: oltre che, trattandosi del moto delle stelle, poca parte ci può avere il tatto.

fac. 14 [pag. 551, lin. 31 — pag. 552, lin. 3]. Come chiami problema ridicolo quello che appresso tanti grand’uomini è controverso, e che tu stesso confessi non esser suffizienti a risolverlo nè tutte le matematiche nè le Scritture Sacre?

fac. 26 [pag. 553, lin. 1-7]. Chiama dogma repugnante al senso questo che poco fa ha detto essere impercettibile per il senso, come si vede a fac. 213 [pag. 552, lin. 17]. Non voleva promulgarlo, conosciendo quanta  3 sia l’incapacità del vulgo indisciplinabile. [p. 565 modifica]

fac. 26, 27 [pag. 553, lin. 8-35]. Tutte queste faccende di segarsi o non segarsi son bagattelle, fuori che questo, che da essi si raccoglie, la sustanza celeste esser fluida e tenue più che l’aria; dal che si rende poi impossibile, le stelle fisse esser mobili, non si potendo imaginare come esse si accordino a conservar ciascuna da per se lor conversioni così proporzionate, come ricercano la distanze loro da i poli.

fac. 29 [pag. 554, lin. 22-30]. non intende, quanto dal moto annuo e medianti le regressioni de i 3 superiori si trovino le loro distanze.

fac. 30 [pag. 554, lin. 30-36]. Adunque, per il tuo medesimo discorso, meglio si troveranno le distanze de i pianeti col solo moto annuo della Terra, il quale leva quello degli epicicli, onde la specolazione resta più semplice ed una.

fac. 3 [pag. 549, lin. 22- pag. 550, lin. 3]. Se il cielo lo produce attissimo a queste specolazioni, perchè lo vuoi far tu inettissimo?

fac. 30 [pag. 554, lin. 38 e seg.]. ... Quanto sia ...sca questa risposta, si fa manifesto da questo, che Iddio fa muover la Terra, e non l’uomo, per le contemplazioni celesti, e di più non costituisce l’uomo in quiete, anzi lo pone in continui movimenti per l’acquisto di cose frivolissime, mercantando ricchezze, cacciando fiere, e bestialissimamente distruggendosi tra di loro in guerre. Si vede dunque che per non dar quell’incomodo, del qual si parla, all’uomo, ha fatto non muoversi con le proprie gambe, ma l’ha fatto andare in lettiga, anzi in letto, movendo i palazzi, le città e le provincie, sue abitazioni.

fac. 31, 32 [pag. 555, lin. 19-33]. Qui è gran campo di discorrere. Noi non cerchiamo quello che Iddio poteva fare, ma quello che Egli ha fatto. Imperò che io vi domando, se Iddio poteva fare il mondo infinito o no: se Egli poteva e non l’ha fatto, facendolo finito e quale egli è de facto, non ha esercitato della Sua potenza, in farlo così, più che se l’avesse fatto grande quanto una veccia; e se Egli, per mostrar la Sua onnipotenza, lo fa muovere in 24, questo è come nulla, rispetto al poterlo far muovere in un’ora sola molte migliaia e milioni di involuzioni. Cercandosi dunque ciò che Egli ha fatto circa proposizioni a noi [occu]lte, e vedendo che nelle note a noi Egli tien sempre, nell’operare, i modi più facili e semplici, ancorchè nei più difficili si scoprisse maggiormente la Sua potenza, noi, conoscendo come nel far muovere alcuni corpi celesti, del moto de i quali siamo sicuri, fa dare in più lungo tempo le circolazioni maggiori, non [p. 566 modifica] doviamo dire che una immensamente maggiore si faccia in tempo sommamente più breve. M. Morino, Iddio poteva far volare gli uccelli con le ossa d’oro massiccio, con le vene piene d’argento vivo, con la carne grave più del piombo e con ale piccolissime e gravi, e così arebbe maggiormente mostrata la Sua potenza; poteva far i pesci più gravi del piombo, cioè 12  4 o più volte più gravi dell’acqua: ma Egli ha voluto far quelli d’ossa di carne e di penne assai leggiere, e questi egualmente gravi come l’acqua, per insegnarci che Egli gusta della semplicità e facilità etc.

fac. 52 [pag. 557, lin. 8-15]. Assai puerilmente conclude, non poter riseder la virtù movente nel centro del mobile, vedendosi che le parti più remote si muovon più velocemente; quasi che sia possibile muover in giro una sfera, senza che le parti più lontane dal centro si muovano più velocemente che le più vicine. Ma quando voi movete in giro un’asta con la mano che la apprenda nel centro, ditemi se vi basterebbe l’animo di far che le parti [più] vicine alla vostra mano movente si movesser più velocemente delle più remote?

Considerisi in questo luogo il detto del Keplero circa la inerzia de’ gravi all’esser mossi, e come questo non fa al caso, e come la gravità conferisce assaissimo al mantenimento del moto, come e’ insegnano le volande etc.

fac. 54 [pag. 557, lin. 20-28]. Dubito, M. Morino, che voi v’intrighiate per non intender che il Keplero argomenta ad hominem. Esso nega l’assolutamente leggiero, che voi tenete; e dice che se questo si desse, un tal mobile ascenderebbe sino all’estrema circonferenza del mondo, e ciò non per sua, ma per vostra concessione: ma perchè ciò non avviene, adunque nè anco in vostra dottrina si può dire darsi l’assolutamente leggiero. Voi, credendo di pigliare il Keplero in parola, dite: «Adunque tu concedi che l’altissima circonferenza sia il luogo dell’assolutamente leggiero», e poi inferite, il centro dovere essere il luogo dell’assolutamente grave. Ma il Keplero, quando avrà a parlar ex propria sententia, dirà che non sa quali si siano i luoghi dell’ assolutamente grave e leggiero, essendo che tali assoluti non si danno. E quando pure si dovesse concedere il centro per luogo dell’assolutamente grave, e dicesse il Keplero tale grave essere il , per esser, v. gr., una massa d’oro, che direbbe il Morino? [p. 567 modifica]

fac. 44 [pag. 556, lin. 15-38]. Mi par pure estremamente ridicolo il veder costoro persuadersi di poter, quistionando, convincere altri circa ’l muoversi o non muoversi la Terra, producendo quello anime e fibre, e questo affannandosi in mostrar ciò non esser per questa e per questa ragione, e, non producendo altro che robe che non sono, e però nè dall’una parte nè dall’altra intese, facendosi guerra con le ombre, persuadersi in fine  5 d’aver conquistati imperii e regni: quasi che ei sappiano benissimo chi muove la o 'l o altro pianeta.

fac. 45 e 47 [pag. 556, lin. 38 — pag. 557, lin. 7]. Torna pur quest’uomo a darci indizio di credere, non esser impossibile che in un globo le parti vicine al centro si movesser più velocemente che le remote, come gli pare che dovesse accadere se l’anima risedesse nel centro: e così questo filosofo, movendo le braccia o le gambe, deve muover le mani e i piedi più tardamente assai che le gomita e le gi[nocchia].

fac. 60 [pag. 558, lin. 9]. Dà a i Lincei titolo d’incauti.

fac. 65 [pag. 558, lin. 22-23]. Nota.

fac. 67 [pag. 559, lin. 3-5]. Questo discorso tien del ...sco, come quello che dice: Perchè il moto de i gravi procede dalla gravità, adunque il piombo, 100 volte più grave del sughero, dovrà muoversi 100 volte più velocemente.

fac. 80 [pag. 559, lin. 29 — pag. 560, lin. 2]. Non si può già trovar cosa più sciocca, che il dire che negli eclissi solari il moto della Terra si ritarderebbe, se ei dependesse dal moto del . Tu, che giri la ruota del tornitor de gli stagni, non levar mai la mano dal manfano, perchè subito si ritarderà il moto etc.

fac. 83 [pag. 560, lin. 9-16]. qui si vede che costui suppone una concava superficie del cielo altissimo solidissima, tersissima ed opacissima, dalla quale si refletta il lume de’ pianeti per influire nel centro.

fac. 110 [pag. 560, lin. 19-24]. La proporzione tra la flussibilità dell’acqua e quella dell’aria si troverà empiendo uno schizzatoio d’acqua e misurando il tempo del suo efflusso per il cannello, e poi immergendo lo schizzatolo eretto nell’acqua, col cannello chiuso; aprendolo poi, notare il tempo dell’uscita dell’aria.

Ditemi, M. Morino: poi che voi volete provar, la Terra esser nel centro del cielo perchè altrimenti le ragioni ed operazioni della [p. 568 modifica] giudiciaria non risponderebbero e i suoi fondamenti sarebbon falsi, quando vi fosse demostrativamente provato, la Terra non esser nel centro altramente, non sareste voi contento di concedere che quei tali vostri fondamenti fosser vanità? In oltre, non vedete voi che il voler che l’operazioni delle stelle s’indirizzassero verso  6 ’l centro de i loro orbi, i pianeti opererebbon sopra ’l{ Ssole}}, e non sopra la Terra, attesochè quello, e non questa, è nel centro delle sfere de i pianeti?4

115 [pag. 560, liu. 26 e seg.]. Tu vuoi che i gravi tendino al centro dell’ universo, e non a quel della Terra: or dimmi chi ti muove a così credere. Ed essendo i nostri gravi tutti tali per la participazione che hanno con la Terra, che è grave, e non col resto dell’universo, che non è nè grave nè leggiero, quale sproposito ti muove a dir che tendano al centro di quel corpo che non ha che far nulla con i gravi?

Varianti da autografo

  1. di’ tu dū, i Coper.ti
  2. comfessi
  3. promulgarlo, conosien quanta —
  4. piombo, ciò 12 —
  5. persuaderi in fine —
  6. s’indirizzasse verso —

Note

  1. Al medesimo passo al quale si riferisce questa Nota, è pur relativa la seguente postilla, che si legge, scritta di mano di Galileo, sul margine inferiore della pag. 2 nell’esemplare dell’opera del Morin che, appartenne allo stesso Galileo:
     sed quomodo, mi vir, repudiata, si nullum prorsus ex argumentis quo [sic] ipsa confirmatur, nedum resolutum, sed neque auditum ab Aristotele vel Ptolomaeo fuit unquam?
  2. Così «fac. 98» si legge nell’autografo galileiano; ma la Nota si riferisce alla pag. 68 del Famosi et antiqui Problematis ecc., la quale nell’esemplare che appartenne a Galileo ha, per errore tipografico, il numero 98. A questa pagina un segno marginale, di mano di Galileo, indica il passo sul quale egli fermò la sua attenzione con la postilla; invece alla pagina che correttamente porta il numero 98 nessun passo è segnato.
  3. Così «fac. 21» si legge nell’antograto galileiano; ma è uno sbaglio di penna, che si deve correggere in «fac. 24». Infatti in margine dello stesso autografo galileiano si vede, di fronte alle parole «fac. 21», un segno, con cui l’autore vuole indicare qual è il passo della faccia al quale egli allude; e tale segno è ripetuto a pag. 24 dell’opera del Morin, nell’esemplare che appartenne a Galileo, di fronte al luogo al quale evidentemente questi voleva accennare, ma non a pag.21, dove nessun passo si legge che abbia attinenza con ciò di cui si discorre in questa Nota.
  4. Galileo non indica a qual passo del- l'opera del Morin intendesse più partico- larmente riferirsi con questa Nota: ed infatti il Morin in più luoghi del Famosi et antigui Problematis ecc. adduce argomenti tolti dal- l’astrologia e professa per questa dottrina la più alta venerazione: cfr., per esempio, i passi riferiti qui addietro a pag. 560, lin.3-16.