Le Selve/Rusticus (lat.)

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
Rusticus (lat.)

../Il campagnuolo ../Ambra IncludiIntestazione 6 ottobre 2016 75% Da definire

Angelo Poliziano - Le Selve (1902)
Traduzione dal latino di Luigi Grilli
Rusticus (lat.)
Il campagnuolo Ambra

[p. 43 modifica]

II.


RUSTICUS


[p. 43 modifica]

Ruris opes saturi, gnavoque agitanda colono
Munera, et omniferae sacrum tellttris honorem
Ludere septena gestit mea fistula canna.
Fistula, mantoae quam nuper margine ripae
Ipse renidenti dum dat mihi Tityrus ore:5
“Hac, puer, ascraeum repete, inquit, arundine carmen.„
Pan, ades; et curvi mecum sub fornice saxi

[p. 44 modifica]

Versibus indulge, medio dum Phoebus in axe est,
Dum gemit erepta viduatus compare turtur,
Dum sua torquati recinunt dictata palumbes.10
Hìc resonat blando tibi pinus amata susurro;
Hìc vaga coniferis insibilat aura cupressis;
Hìc scatebris salit, et bullantibus incita venis
Pura coloratos interstrepit unda lapillos;
Hìc tua vicinis ludit lasciva sub umbris,15
Jamdudum nostri captatrix carminis, Echo.
Felix ille animi divisque simillimus ipsis,
Quem non mendaci resplendens gloria fuco

[p. 45 modifica]

Solicitat non fastosi mala gaudia luxus;
Sed tacitos sinit ire dies, et paupere cultu20
Exigit innocuae tranquilla silentia vitae,
Urbe procul, voti exiguus; sortemque benignus
Ipse suam fovet, ac modico contentus acervo
Non spes corde avidas non curam pascit inanem;
Securus quo sceptra cadant, cui dira minentur25
Astra et sanguinei jubar exitiale cometae.
Non illum fragilis favor indocilisque potenti
Plebs servare fidem, evectum popularibus auris,
Casuro imponit solio, nec ducit hiantem

[p. 46 modifica]

Huc illuc vanos ostentans purpura fasces;30
Non mentem pavet ipse suam, nec conscius omneis
Exhorret strepitus, nec edaci pectora culpa
Carpitur occulte; non opportunus iniqui
Judicio vulgi aut celsa conspectus in arce
Degeneri palei invidiae, non ipse vicissim35
Obliquo livore macet foetusque veneno
Aestuat atque aliena oculis bona limat acutis.
Rure agit in vacuo spatiisque indulget aperti
Aetheris, aut operi insudans aut ille supinos
Evadens cursu in monteis: hinc scilicet omnes40
Gratae epulae; nudis acheloum in pocula palmis

[p. 47 modifica]

Advocat, excussaeque cibos dant brachia sylvae,
Et fessa in duro renovantur membra cubili.
Major quippe venit comitata labore voluptas,
Nec satias dominam aut fastidia lenta sequuntur.45
Ergo neque imbrifero pallens autumnus hiatu,
Nec malus hunc afflat rabioso Sirius astro,
Saevave rhiphaeae labefactant frigora brumae:
Quippe hyemem excipere et ventos coelique ruinam
Suetum atque octipedem nec opaco vertice cancrum,50
Et jove sub gelido nocturnos carpere somnos,
Et pede concretas nudo calcare pruinas,
Et perferre sitim, et jejunia solvere glande,

[p. 48 modifica]

Et lassare feras cursu, et superare natatu
Torrentem, et volucri fossam tramittere saltu,55
Et quercum annosam ferro obturbnre bipenni;
Tum praedam extorquere lupo, fascique maligno
Subjecisse humeros, et iniqui pondera rastri
Praedura tractare manu, et domitore lacerto
Sub juga cornigeri colla obluctantia tauri60
Ducere, et iratis concurrere cominus ursis.
Hinc agilis subit ora vigor, robustaque magno
Pectore vis habitat, fortesque animosa tuentur
Membra tori, et crudo tendunt se robore nervi;
Hinc facies procera, hinc fronti martius horror.65

[p. 49 modifica]

Quod si bella vocent, quis ad aspera promptior arma?
Aut quis equum sternacem arctis fregisse lupatis
Acrior? aut forte in mucrone haurire cruorem?
Aut torquere sudem? aut nervo exturbare sagittam?
Aut praepilatis aciem perrumpere contis?70
Quis certet duro agricolae? seu ducere vallum,
Seu sit opus celso praecingier aggere castra;
Seu fronte adversa tormentum figere ahenum,
Quod tonitru horrifico magnas sternentia turres
Ardua fulmineo jaculetur saxa rotatu;75
Seu vigil insomnem peragat custodia noctem;

[p. 50 modifica]

Seu tacitum raptetur iter; seu parcere parto
Conveniat, si fors lenta obsidione premantur.
Scilicet his Babylon dextris nabathaeaque regna
Creverunt; hic mopsopio delectus ab arvo80
Miles achaemenium Marathonis in acquare Persen
Contudit; his adjuta viris, se romula tellus
Imposuit mundo et rerum tractavit habenas.
Nunc age, quae studia agricolis industria solers
Extudit, atque operum quanta experientia, dicam.85
Protinus estremo cum jam Boreas autumno
Incubuit terris, primo cum frigore tactae
Labuntur frondes maternaque brachia linquunt,
Nec cariem caesae formidant robora sylvae;

[p. 51 modifica]

Ecce e sagax tacitam venientis rusticus anni90
Curam corde coquit, qua bubus ab arbore plaustrum
Dedolet, unde juga et curvum fabricetur aratrum.
Nec mora, quin veteris truncata cacumina phagi
Chaoniaeque cadant quercus, nudataque ramos
Ulmus et audaci laurus sonet icta securi;95
Quarum quaeque novam, fumo explorata calenti,
Vertitur in faciem diversaque munia tractant.
Continuo auditus gruis inter nubila clangor
Agricolam citat, et crista spectabilis alta
Auroram gallus vocat applaudentibus alis.100

[p. 52 modifica]

Excitat ille operum socios; simili horrida cautus
Terga rudi centone fovet, capitique galerum
Induitur, crudusque operit vestigia pero.
Hinc saturos jungens loris ad aratra juvencos
Increpitat stimulo; et cantu minuente laborem,105
Praelongis ferrata terit dentalia sulcis,
Ac late elicibus collectos esprimit imbres,
Jejunamque fimo tellurem et rudere pascit.
Tum plenum farris laeva servante canistrum,
Semina dispensat parca cerealia destra:110
Quae ne jacta avidae populentur grana volucres

[p. 53 modifica]

Et praedam sublime ferant, it pone minutus
Sarcula parva tenens puer, et frugem obruit arvo.
At cum se eois jam vespertinus ab undis
Extulit Arcturus, cum versicoloribus ardet115
Terra comis, rutilosque interviret herba colores,
Daulias et getici tandem secura mariti
Ales adest, plausuque larem cantuque salutat,
Rursum invadit opus; stivaeque innixus, adunco
Pone nigrescentes proscindit dente novales,120
Quas rapidi soles urant gelidaeque pruinae.
Mox ubi jam sapiens coepit frondescere morus;

[p. 54 modifica]

Ante quidem sapiens nunc ambitiosa, ner ullum
Quae pariat pomum sed serica pensa ministret;
Ille aliam atqua aliam culturam dulcis agelli125
Pertentans, truncos plantariaque infodit arvo:
Nec pictas lugubre fabas nec pabula parcit
Vervacto mandare putri, glebasque bicorni
Persequitur ferro, et secat insuperabile gramen,Fonte/commento: Barbèra, 1867
Et montem caedit scrobibus, fortique bidente130
Terga soli frangit: bacchaeaque semina rectum
Explicat in quincuncem et disserit ordine longo,
Atque iterum atque iterum terra capita ima frequentat,
Et ramos tondet falce, atque impune fluentem
Compescit vitem fingens, et robore fulcit135

[p. 55 modifica]

Deciduam, charaeque haerentem in pectore matris
Acclinat sobolem sulco juxtaque propagat,
Aut ipso durus genitricis ab ubere flentis
Abscisam rapit atque alio traducit alendam.
Quid dicam, externis cum se vernacula succis140
Robora nobilitant, peregrinaque segmine duri
Accipiunt trunci aut discreto germina libro?
Namque oculis oculos non blandi tempora veris
Jungere sed mediis gaudet fervoribus aestas;
Aestas congestos Cereris tritura maniplos,145
Aestas absconsum siliqua excussura legumen,
Aestas qua grandes expectant horrea messes,

[p. 56 modifica]

Dum coacervatas eventilet area fruges.
Tum sola pulverei pinguescunt arida campi,
Solvunturque putres glebae, ac peritura lupini150
Germina parturiunt; tunc clivo rauca sonantes
Eliciuntur aquae, praecepsque recunibit agro fons.
Post ubi jam medio vestigia librat in axe
Ensifer Orion, croceoque insignis amictu
Aspicit Arcturum pulsa Pallantias umbra,155
Sentibus horrenteis aperit jam vinea sepes,
Aureolamque metit lentis de vitibus uvam
Vinitor, et foetos rubicundo nectare fructus;
Quos conjux quos virgo comes, par vertice matri,
Aut cista esportant aut rasilibus calathiscis:160

[p. 57 modifica]

Nec sentitur onus studio, levat ipsa laborem
Sedulitas; quin frugiferos curvantia ramos
Poma sinu baccasque ferunt ficumque nucemque.
Nec nihil addit hyems: nigros tum laurea foetus
Exuitur; tum myrta legunt glandemque caducam,165
Glaucaque palladiae distringunt brachia sylvae.
Nocte autem ad lychnos aut junco texit acuto
Fiscellam, aut crates virgis, aut vimine qualos
Rusticus, infinditque faces et robora valli,
Dolia quassa novat, ferramentisque repellit170
Scabritiem, tritaque docet splendescere cote.
Nam quid delitias memorem? quamque alta labori

[p. 58 modifica]

Ocia succedant? Jam primum obsessa pruinis
Cum juga floriferi regelaverit aura favoni,
Suave serenato rident vaga sidera coelo;175
Suave ciet tardos per sudum luna juvencos;
Ipsa quoque aetherii melius nitet orbita fratris;
Terque quaterque manu madidantes nectare crines
Exprimit, et glebas foecundis roribus implet
Vecta medusaeo titonia praepete conjux.180
Alma novum tellus vultu nitidissima germen
Fundit, et omnigenis ornat sua tempora gemmis:
Idalio pudibunda sinus rosa sanguine tingit;
Nigraque non uno viola est contenta colore,

[p. 59 modifica]

Albet enim rubet et pallorem ducit amantum;185
Ut sunt orta cadunt, nive candidiora, ligustra;
Nec longum durant calathos imitata parentis
Lilia, sed longum stant purpurei amaranthi;
Hìc salaminiaci scribunt sua nomina flores;
Hìc gratum Cereri plenumque sopore papaver190
Oscitat; hìc inhiat sibimet Narcissus; at illic
Corycios alit aura crocos, notumque theatris,
Aëra per tenerum, flatu dispergit odorem:
Nec jam flammeolae connivent lumina calthae,
Nec melilotos abest; tyrium seges illa ruborem195
Induit, hìc vivo cespes se jactat in auro:
Hae niveos hae cyaneos superare lapillos

[p. 60 modifica]

Contendunt herbae, vernantque micantia late
Gramina per tumulos perque umbriferas convalles
Perque amnis taciti ripas; atque omnia rident,200
Omnia luxuriant, et amica luce coruscant.
Parturiunt stipulae frugem; et genitalibusFonte/commento: v. pag. 255 auris
Pervia turgescunt lactentibus hordea culmis:
Palmes agit rupto lachrymanteis cortice gemmas;
Seque rudes primis monstrant in vitibus uvae:205
Dulce virent tenerae modo nata cacumina sylvae,
Succrescuntque piae pullornm esamina matri;
Ipsa sibi ignotas miratur adultera frondes
Arbor, et ascitis nativas inserit umbras.

[p. 61 modifica]

Auricomae, jubare exorto, de nubibus adsunt210
Horae, quae coeli portas atque atria servant,
Quas Jove plena Themis nitido pulcherrima partu
Edidit, Ireneque Diceque et mixta parenti
Eunomie, carpuntque recenteis pollice foetus:
Quas inter, stygio remeans Proserpina regno,215
Comptior ad matrem properat: comes alma sorori
It Venus, et Venerem parvi comitantur Amores:
Floraque lascivo parat oscula grata marito:
In mediis, resoluta comas nudata papillas,
Ludit et alterno terram pede Gratia pulsat:220
Uda choros agitai nais, decurrit oreas

[p. 62 modifica]

Monte suo, linquunt faciles juga celsa napaeae,
Nec latitat sub fronde dryas: non jubila fauni
Fundere, non junctis satyri dare sibila cannis,
Nec querulae cessant tenerum tinnire volucres;225
Fluctibus alcyone, densa philomela sub umbra,
Canus olor ripis, tecto vaga plorat hirundo.
Lene stisurrat apis, plenoque saporibus alveo
Candida multiforae solidat fundamina cerae.
Colludunt per prata greges atque omne beato230
Flagrat amore nemus; juvenem lasciva maritum
Fert equa, fert tergo salientem bucula taurum,

[p. 63 modifica]

Setigeraeque subant matres, decertat amator
Fronte aries, avidos olidum pecus accipit hircos.
Spectant innisi baculis gaudentque magistri.235
Inde ubi praegnantes partu Lucina recenti
Solvit, ut exaequet numero foetura parentes,
Ipse rudem nec adhuc vestigia certa prementem
Fert sobolem gremio, sed ovem gracilemve capellam
Enisas humero subit, atque in stramine molli240
Componit sensim pastor stabuloque recondit.
Mox ut convaluere, rubos haec rupibus altis,

[p. 64 modifica]

Illa recens campo gramen decerpit aprico,
Aut dulceis gelido delibant amne liquores;
Ut sua conclusis ne desint pocula natis,245
Utque fluat plenis dives mulsura papillis.
Subrumi expectant hoedique agnique petulci,
Cornigerasque vocant tremulo clamore parenteis.
Bruta gregem plenum densis alit uberibus sus
Exporrecta solo, et grunnitu alectat amico250
Fellantes, turpique luto se immunda volutat;
Radices eadem calloso avidissima rostro
Eruit et bulbum, aut madida se pulte saginat.

[p. 65 modifica]

Flet vitulum moesta absentem mugitibus altis
Mater, et immensam raucis miseranda querelis255
Sylvam implet; boat omne nemus vallesque lacusque:
Illa nigros late lucos saltusque peragrat
Crebra gemens, crebra ad montem stabulumque revisit
Tabescens desiderio, non ulla dolorem
Pabula nec salicum frondes nec gramina rore260
Sparsa levant, non quae viridi vaga flumina ripa
Perspicuam tenui deducunt murmure lympham.
Prata tener persultat equus libatque volucri
Aequora summa fuga, aut alti subit aspera montis
In juga, saxosumque amnem pede plaudit inermi:265

[p. 66 modifica]

Cui pulchro micat acre caput, luduntque decorae
Fronte comae, vibrant aures, atque orbe nigranti
Praegrandes extant oculi, tum spiritus amplis
Naribus it fervens, stat cervix ardua qualem
Praefert marmaricis metuenda leonibus ales;270
Ales quae vigili lucem vocat ore morantem;
Crescunt spissa toris lateque animosa patescunt
Pectora, consurguntque humeri, et jam sessile tergum est,
Spinaque depressos gemino subit ordine lumbos,
Et castigatum cohibent crassa ilia ventrem,275
Fundunt se laetae clunes, subcrispaque densis
Cauda riget setis, et luxuriantia crebrae

[p. 67 modifica]

Velant colla jubae ac destra cervice vagantur;
Tum tereti substricta genu mollissima flectit
Crura ferox, celsum ingrediens, fremituque superbit;280
Grande sonat tornata cavo brevis ungula cornu,
Ingenti referens corybantia cymbala pulsu.
O dulces pastoris opes! quanta beatum
Quam tenet hunc tranquilla quies! ut pectore toto
Laetitiam totaque fovet bona gaudia mente!285
Nempe odii fraudumque expers, exemptus inani
Ambitione vacansque metu, spe liber et insons,
Nativo cultu et gaza praedives agresti,
Ipse sibi vivit nullo sub teste, suoque

[p. 68 modifica]

Pendet ab arbitrio, suus ipse est censor, et alto290
Calcat opes animo ac regum deridet honores.
Si non taenareis illi stant fulta columnis
Robora, caelatumque alte laquearia subter
Ridet ebur, postemve silex asaroticus ornat;
Nec maurusiacos pulchrae testudinis orbeis295
Delphica sustentat, nec docto trita Myroni
Pocula multiplici florent radiantia gemma;
Aut bis in herculea milesia veliera concha
Versantur, tenuique satur lanugine bombyx
Luteolos folleis preciosaque fila relinquit;300

[p. 69 modifica]

Textile nec tenero subtegmine fulgurat aurum
Spiranteis referens vultus, quae Pergamos olim
Artifici descripsit acu, quae stantina Memphis
Quae Tyros et Babylon radio pinxere sonanti;
At jacet in molli projectus cespite membra,305
Qua cavus exesum pumex testudinat antrum,
Quave susurranti crinem dat aquatica vento
Arbor, et aut calamos aut fixa hastilia jungit
Cortice: statque levi casa frondea nisa tigillo,
Quam metuant intrare pavor curaeque sequaces,310
Sub qua jucundos tranquillo pectoreFonte/commento: Barbèra, 1867 sensus
Nutrit inabruptoque fovet sua corpore somno

[p. 70 modifica]

Sylvarurn et pecoris dominus; stant seduta circum
Turba canes, audasque lacon acerque molossus.
Dant ignem extritum silices, dant flumina nectar315
Hausta manu, dat ager cererem; non caseus aut lac
Lucorumve dapes absunt; stat rupibus ilex,
Mella ferens trunco plenoque cacumine glandem.
Illi sunt animo rupes frondosaque tesqua,
Et specus, et gelidi fontes, et rosida tempe,320
Vallesque, zephyrique, et carmina densa volucrum,
Et nymphae, et fauni, et capripedes satyrisci
Panque rubens, et fronte cupressifera Sylvanus,

[p. 71 modifica]

Silenique senes, subdivallesque ithyphalli,
Et montana Pales, et quo pastore pheraei325
Gaudebant campi, et crinem resoluta mimallon,
Et qui cornigera bicolores fronte corymbos
Pampineamque manu tenera quatit Evius hastam;
Semper amor, semper cantus, et fistula cordi est,
Semper odorati Venerisque stipendia flores,330
Vitarumque altrix urbi male nota voluptas.
Talibus in studiis pastor molle exigit aevum.
Post ubi raucisonae pinna vibrante cicadae
Increpuere, ardensque metentibus ingruit aestus,

[p. 72 modifica]

Paulisper tum cessat opus; saxique sub umbra335
Prostrati indulgent genio: non mollia pleno
Desunt vina cado, non lacti mixta polenta,
Aut pinguis tergum vitulae, placidusque sonorae
Lapsus aquae, crinemque aurae frontemque lacessunt.
Inde opus integrant, donec sub nocte coruscent340
Flammigero parvae stellantes clune volucres.
Ecce autem dulces labris pater ingerit uvas
Autumnus, crebraeque elisus verbere plantae
It per praela latex, puerique examine denso
Exultant lasciva cohors circumque supraque.345
Ille manu panda pronus bibit, alter ab ipso

[p. 73 modifica]

Sugit musta lacu crepitantibus hausta labellis,
Hic sua suspensum resupinus in ora racemum
Enprimit, hic socii patulos irrorat hiatus
Irriguumque mero sordet mentumque sinusque;350
Ebriaque incertis titubant vestigia plantis.
Postquam acris successit hyems et pendula tectis
Diriguit glacies, larga strue tollitur alte
Collucetque focus, coëunt vicinia simplex
Una omnes, juvenesque probi materque severa355
Conjuge cum duro et pueris et virgine grandi,
Convigilantque hilares, et primae tempora noctis
Decerpunt, molli curas abigente lyaeo.

[p. 74 modifica]

Mutuaque inter se ludunt: tum tibia folle
Lascivum sonat inflato; tum carmina cantant,360
Carmina certatim cantant; tum tenta recusso
Tympana supplodunt baculo, et cava cymbala pulsant,
Et laeti saltant, et tundunt aeribus aera,
Et grave conspirat cornu tuba flexilis unco:
Conclamantque altum unanimes, tolluntque cachinnos.365
Porro autem, quanta est differtae copia villae!
Quamque penu dives! neque enim vel frugibus hornis
Horrea sufficiunt, vel odoro dolia musto,
Testaque palladiis jam non vacat ulla trapetis.
Terga suis pendent fumoso sordida tigno:370

[p. 75 modifica]

Pertica pensilibus oneratur longa racemis:
Non uvae arentes non pruna et carica desunt,
Sorbaque cum cerasis, duroque putamine clausa
Persica nux, regumque alias imitata coronas
Mespila, cumque piris miserorum munus amantum375
Jam laxum in rugas malum, decoctaque ahenis
Defruta, et omphacinus liquor, et lachrymosa sinapis,
Et meditata novos sicyonia bacca sapores;
Tum sapa, melque recens, edulcatique lupini,
Et prunae increpitans balanus, contextaque cannis380
Fiscina lacte madens, et durati sale fungi:
Annonam facilem vicinus suggerit hortus.

[p. 76 modifica]

Murmur apricantes nivea dant turre columbi;
Expandunt alas, et amicam blanda rogantes
Oscula circumeunt insertantque oribus ora;385
Jam vicibus nido incubitant genitrixque paterque,
Jamque ova excudunt, natisque implumibus escam
Commansam alternant, rostellaque hiantia complent:
Adde gregem cortis cristarumque volucrum
Induperatores, laterum qui sidera pulsu390
Explaudunt, vigilique citant Titana canore,
Et regnum sibi marte parant; quippe obvia rostris
Rostra ferunt, crebrisque acuunt assultibus iras:

[p. 77 modifica]

Ignescunt animis, et calcem calce repulsant
Infesto, adversumque affligunt pectore pectus;395
Victor ovans cantu palmam testatur, et hosti
Insultans victo, pavidum pede calcat iniquo.
Ille silet, latebrasque petit, dominumque superbum
Ferre gemit; comes it merito plebs caetera regi:
Formoso regi, cui vertice purpurat alto400
Fastigatus apex; dulcique errore coruscae
Splendescunt cervice jubae, perque aurea colla
Perque humeros it pulcher honos; palea ampla decenter
Albicat ex rutilo, atque torosa in pectora pendet

[p. 78 modifica]

Barbarum in morem; stat adunca cuspide rostrum,405
Exiguum spatii rostrum; flagrantque tremendum
Ravi oculi; niveasque caput late esplicat aureis;
Crura pilis hirsuta rigent, juncturaque nodo
Vix distante sedet; durus vestigia mucro
Armat; in immensum pinnaeque hirtique lacerti410
Protenti excurrunt, duplicique horrentia vallo
Falcatae ad coelum tolluntur acumina caudae.
Ipse salax totam foecundo semine gentem
Implet, et oblongo nunc terram scalpurit ungui
Rimaturque cibos, nunc edita nubila visu415
Explorat cauto. Non illum squamea tuto

[p. 79 modifica]

Aggreditur serpens, non raptor ab aethere milvus.
Vocibus intereaFonte/commento: Barbèra, 1867 crebrum singultat acutis
Parturiens conjux: quae scilicet ova subinde
Tollit anus, signatque dies, vigilemque lucernam420
Consulit; et lunae crescentis tempora servans,
Ut primum gallina glocit, numero impare subdit;
Versatisque diu, solers auscultai an intus
Pipiat involucer pullus, tenerumque putamen
Pertuderit molli rostro atque erumpere tentet.425
Parte alia bifero plumosam corpore messem
Nutrit, et in crassa satur urinare lacuna
Anser avet: stagnumque super pede remigat udo

[p. 80 modifica]

Depictae cervicis anas, prolemque natatum
Invitans, nunc extat aquis nunc mergitur alte.430
Erigit explicitae gemmata volumina caudae
Ambitiosus amans. At ficu et polline gliscit,
Pellaci cantu deceptus ab aucupe, turdus.
Insidit mutilo turtur, seseque saginans
Rauca gemit, dulcesque miser suspirat amores.435
Flet viduus perdix, queritur peregrina cothurnix,
Inclusi caveis. Hic caeca cuniculus antra
Excavat; hic septo praegnans lepus errat in amplo,
Capreolique, hinulique, et aduncis dentibus apri;

[p. 81 modifica]

Hac stertunt glires, hac foemina foetat echinus.440
Daedala somniferos peragunt examina bombos;
Plenaque captivos servant vivaria pisces.
Scilicet his opibus placide sua corpora curant,
Dulciaque inter se laeti tellure magistra
Officia exercent; ut quae neque ferre recuset445
Imperium, neque non grandi mercede rependat,
Si qua laborifero debentur farra colono.
Ille autem et volucri petit ardua sidera mente,
ScrutaturqueFonte/commento: Barbèra, 1867 sagax, quae sit sententia divûm:
Quid quaeque emergens latitansve oriensve cadensve450

[p. 82 modifica]

Stella paret; quid quadruplici celer afferat annus
Cardine; quae sulcis, quae sint stata tempora messi;
Quidque pecus vehat olenium; qua grandine colleis
Trux nepa dilapidet; quo turbine surgat Orion;
Quos glomerent imbreis aut pressus Arione delphin,455
Aut Pleas, Arcturusque senex, Hyadesque puellae;
Unde bibant herbae divini pocula lactis;
Cur rubigo satis uredoque vitibus obsit;
Quid nebulas abigat tempestatesque repellat;
Quod vento ingeninm; quae nubes causa serenet;460
Quidque silens moneat, quidque intermenstrua Phoebe,

[p. 83 modifica]

Vel cum plena meat vel cum decrescere rursum
Incipit. Ille etiam numeros legesque dierum
Providus observat. Scit enim quid septima portet,
In qua nascentem excepit bona Delia fratrem:465
Scit quoque post decimam quid prima quid altera luces
Injungant operum; quocirca aut vellera lanae
Demetit aut gravido maturas mergite aristas,
Aut telam locat uxoris, nam pendula in ortu
Posteriore suos etiam net aranea casses:470
Quae sequitur, bona virgultis, inimica serendis
Frugibus; ergo cavet quod obest, quodque expedit urget.

[p. 84 modifica]

Novit enim quota connubiis quota partubus obstet
Aspiretve dies; quota pinguem emasculet hoedum,
Septaque circumdet pecori; quota jungat amanteis,475
Et clandestinos jubeat miscere susurros;
Qua ponat canis hirritum, malesuadaque pectus
Cura nimis laceret; qua tristis oberret Erynnis
Nocte magis. Secat ille suo sibi tempore lignum,
Dolia degustat, subigit juga ferre juvencum.480
De flabris quoque de pluvia dulcique sereno,
Aut lunae occasus aut idem consulit ortus:
Tractat opus, si pura micet; sin atra recedat,

[p. 85 modifica]

Aut quinto directa die aut medio orbe retusa,
Nec gracili cornu, aut triplici sit culta corona,485
Teda subit metuens hyemes; si rubra coruscet,
Tum vero expectat ventos, nec fallit eumdem
Quo Boream cornu quo Cynthia provocet Austrum.
Consulit et Phoebi flammas: an grandinis augur
Palleat; an radiis monstret discordibus imbrem;490
An prae se exoriens nubeis agat; an niger orbem
Circulus extremum claudens, qua rumpitur, acres
Carceris aeolii moneat consurgere flatus.
Adnotat et coeli faciem: num stella sereno
Aethere lapsa cadat, rapidi praenuntia cauri;495

[p. 86 modifica]

Conscia num subita semet caligine obumbrent
Astra, trahantque hyemem; gemino Thaumantias arcu
Quid ferat, aut curto cum vix secat aëra gyro,
Et pene unicolor taurina fronte minatur;
Nunc praesepe oculis, nunc Bacchi spectat asellos500
Quique Noton cernit quique est obversus ad Arcton;
Fulgores, tonitrus, inspersaque veliera coelo,
Brumalemque diem, et totum semel aspicit annum.
Necnon et nautis ruiturum in carbasa nimbum
Augurat, undisonum si fors mare surrigit Aegon505
Canaque conspergit sale saxa et littora frangit.

[p. 87 modifica]

Tunc et tristifico reboant montana fragore;
Et repetunt siccum mergi, atque ex aequore clamant;
Ipsa volans sublime auras aethramque lacessit
Ardea; colludunt fulicae plauduntque gregatae;510
At lasciva lacus alis praestringit hirundo
Et summas prope radit aquas, ranaeque coaxant;
Fusca gradu, cornix lento metitur arenas,
Aut fluvium capite et madida cervice receptat,
Crocituque gravi plicriam increpat usque morantem;515
Clangunt naupliadae volucres, et pervia pinnis
Nubila conscribunt; incertus in aequore delphin
Difflat aquas; latrant corvi vocemque resorbent;

[p. 88 modifica]

Progerit ova cavis patiens formica laborum;
Blanda canis terram pedibus scabit; ore lapillos520
Tardigradus prendit cancer, seseque saburrat,
Atque haeret ripae; densum occinit improbulus mus,
Straminaque exculcat; quin centipedes scolopendrae
Parietibus reptant; aures pigra motat asella;
Dependent bullae lychno; sitiensque cruoris525
Musca redit, summosque proboscide mordicat artus;
Nec longe a tectis apis ingeniosa recedit;
Prunaque concretusque ima cinis haeret in olla,
Carboque pellucet. Neque non praenunciat Euros
Pluma natans, foliumve errans, pappique volantes,530

[p. 89 modifica]

Flammaque cum flectit cum sese elidit et ipsis
Vix sedet in stuppis scintillamque excudit udam.
Vos quoque, pastores, ventos horretis et imbres,
Cum temere excursans pecus ampla in pascua fertur,
Cumque alacres ludunt agni calceisque protervos535
Subsultim incutiunt inter se et cornibus haerent,
Aut cum se e pastu vi vix aegreque revellunt;
Cumque boves liquidi suspectant lumina coeli,
Olfactantque auras, et sticcos naribus udos
Crebra trahunt, dextrumque latus consternere gaudent,540

[p. 90 modifica]

Aut lingunt adversa pilos, aut vespere sero
Mugitu ingenti redeunt caulasque fatigant;
Cum sibi non factos sus dissipat ore maniplos;
Cumque antro lupus exululat, cumque improbus idem
Nec metuens hominun propius consistit, et offert545
Se mendicanti similem ac loco culta pererrat.
Ergo in consilium maria advocat aethera terras
Naturamque omnem, vivitque auctoribus astris,
Cura deûm, agricola, atque animo praescita recenset,
Et rerum eventus sensu praesagit acuto.550
Hanc, o coelicolae magni, concedite vitam.
Sic mihi delicias, sic blandimenta laborum,

[p. 91 modifica]

Sic faciles date semper opes: hac improba sunto
Vota tenus. Nunquam certe, nunquam illa precabor,
Splendeat ut rutilo frons invidiosa galero,555
Tergeminaque gravis surgat mihi mitra corona.
Talia faesuleo lentus meditabar in antro
Rure suburbano MedicûmFonte/commento: Barbèra, 1867, qua mons sacer urbem
Maeoniam longique volumina despicit Arni:
Qua bonus hospitium felix placidamque quietem560
Indulget Laurens, Laurens haud ultima Phoebi
Gloria, jactatis Laurens fida ancora Musis.
Qui si certa magis permiserit ocia nobis,
Afflabor majore deo: nec jam ardua tantum

[p. 92 modifica]

Sylva meas voces montanaque saxa loquentur;565
Sed tu (siqua fides) tu nostrum forsitan olim,
O mea blanda altrix, non aspernabere carmen,
Quamvis magnorum genitrix, Florentia, vatum;
Doctaque me triplici recinet facundia lingua.

[p. 92 modifica]